Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Fabius Planciades Fulgentius Mythologiarum libri IntraText CT - Text |
|
|
IV. Fabula Neptuni.
Neptunum uero tertium uelut aquarum uoluerunt elementum, quem ideo Grece etiam Posidoniam nuncupant quasi pion idonan quod nos Latine facientem imaginem dicimus, illa uidelicet ratione quod hoc solum elementum imagines in se formet expectantium, quod nulli alio ex quattuor conpetat elementis. Tridentem uero ob hac re ferre pingitur, quod aquarum natura triplici uirtute fungatur, id est <sit> liquida, fecunda, potabilis. Huic et Neptuno Amphitritem in coniugium deputant – amphi enim Grece circumcirca dicimus – eo quod omnibus tribus elementis aqua conclusa sit, id est sit in caelo, sit in aere id est in nubibus, et in terra, ut sunt fontes uel putei.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |