Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Fabius Planciades Fulgentius Mythologiarum libri IntraText CT - Text |
|
|
XXII. Fabula Admeti et Alcestae.
Sicut nihil benigna superius coniuge, ita nihil infesta crudelius muliere. Quanto enim sapiens pro uiri [sui] salute suam opponit animam pigneri, tanto maligna ad mariti mortem etiam suam uitam reputat nihili; ergo coniunx quantum iure coniunctior, tantum est aut morum dulcedine mellea aut felle malitiae toxicata, est quippe aut perpetuale refugium aut perenne tormentum. Admetus rex Greciae Alcestam in coniugio petit; cuius pater edictum proposuerat, ut si quis duas feras sibi dispares suo curru iungeret ipse illam in coniugio accepisset. Is igitur Admetus Apollinem atque Herculem petit et ei ad currum leonem et aprum iunxerunt, itaque Alcestam in coniugio accepit. Cumque in infirmitatem Admetus decidisset et mori se conperisset, Apollinem deprecatus est; ille uero dixit se ei aliquid [in infirmitate] non posse praestare, nisi si quis se de eius propinquis ad mortem pro eo uoluntarie obtulisset. Quod uxor effecit; itaque Hercules dum ad Tricerberum canem abstrahendum descenderet, etiam ipsam de inferis leuat. Admetum posuerunt in modum mentis, ideo et Admetus nuncupatus est quasi quem adire poterit metus. Hic itaque Alcestam in coniugio desiderat; alce enim Grece lingua Attica praesumptio dicitur, unde et Homerus ait: [all’ ouk esti bie phresin oude tis alke], hoc est: non est aliqua uirtus in mentibus neque aliqua praesumptio. Ergo mens praesumptionem sperans sibi coniungi duas feras [dispares] suo currui subiungat, id est suae uitae duas uirtutes asciscat, animi et corporis, leonem ut uirtutem animi, aprum ut uirtutem corporis. Denique et Apollinem et Herculem sibi propitiat, id est sapientiam et uirtutem. Ergo praesumptio semet ipsam ad mortem pro anima obicit ut Alcesta, quam praesumptionem quamuis in periculo mortis deficientem uirtus de inferis reuocat, ut Hercules fecit [Alcestam].
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |