Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • I. Fabula de iudicio Paridis.
      • De Iunone.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De Iunone.

 

Iunonem uero actiuae praeposuerunt uitae; Iuno enim quasi a iuuando dicta est. Ideo et regnis praeesse dicitur, quod haec uita diuitiis tantum studeat; ideo etiam cum sceptro pingitur, quod diuitiae regnis sint proximae; uelato etiam capite Iunonem ponunt, quod omnes diuitiae sint semper absconsae; deam etiam partus uolunt, quod diuitiae semper praegnaces sint et nonnumquam abortiant. Huius quoque in tutelam pauum ponunt, quod omnis uita potentiae petax in aspectum sui semper quaerat ornatum; sicut enim pauus stellatum caudae curuamine concauans antrum faciem ornet posterioraque turpiter nudet, ita diuitiarum gloriaeque appetitus momentaliter ornat, postrema tamen nudat; unde et Teofrastus in moralibus ait: [ta loipa gnothi], id est: reliqua considera, et Salomon: ‘In obitu hominis nudatio operum eius’. Huic etiam Irim quasi arcum pacis adiungunt, quod sicut ille ornatus uarios pingens arquato curuamine momentaliter refugit, ita etiam fortuna quamuis ad praesens ornata, tamen est citius fugitiua.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License