Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Fabius Planciades Fulgentius Mythologiarum libri IntraText CT - Text |
|
|
VII. Fabula de adulterio Ueneris.
Iuste uel Sol Ueneris depalat adulterium, quatenus Luna solet eius celare secretum. Uenus cum Marte concubuit, quam Sol inueniens Uulcano prodidit; ille adamante catenas effecit ambosque religans diis turpiter iacentes ostendit. Illa dolens quinque filias Solis amore succendit [id est Pasiphe, Medea, Fedra, Circe, Dirce]. Quid sibi in hoc poetica alludat garrulitas inquiramus. Perstant nunc in nostra uita de hac fabula certe admodum testimonia; nam uirtus corrupta libidine sole teste apparet, unde et Ouidius in [quinto] metamorfoseon ait: ‘Uidit hic deus omnia primus’. Quae quidem uirtus corrupta libidine turpiter catenata feruoris constrictione tenetur. Haec itaque quinque Solis filias, id est quinque humanos sensus luci ac ueritati deditos quasi solis fetus hac corruptela fuscatos [amore succendit]. Ob hac re etiam huiuscemodi nomina quinque ipsis Solis filiabus uoluerunt: primam Pasiphen ut uisum, id est quasi pasinfanon, quod nos Latine omnibus apparentem dicimus – uisus enim reliquos quattuor inspicit sensus, quia et eum qui clamat uidet et palpanda notat et degustata aspicit et odoranda intendit –, secundam Medeam quasi auditum hoc est medenidean quod nos Latine nullam uisionem dicimus – uox enim corpore nuda est –, tertia Circe tactui similis, id est quasi si diceret cironcr<in>e Grece, quod nos Latine manuum iudicium dicimus, quarta Fedra quasi odoratus, uelut si dicat feronedon quasi adferens suauitatem, quinta Dirce saporis iudex, id est quasi drimoncrine quod nos Latine acrum iudicans dicimus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |