Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pudicitia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II.

 

1. « Ceterum Deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime fidelium.

2. Itaque et filios Dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes invicem sicut et Christus donavit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum iudices alienum ? Dimitte, et dimittetur tibi. »

3. Talia et tanta sparsilia eorum, quibus et Deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et Dei severitatem intentent et nostram constantiam provocent?

4. Quia etsi bonus natura Deus, tamen et iustus. Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere, faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. Quod, et si ieiunaverint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum.

5. Et rursus: Et tu ne adoraveris pro populo et ne postulaveris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore, quo invocaverint me, in tempore adflictionis suae.

6. Et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo isto et ne postulaveris misericordiam consequi eos et ne accesseris pro bis ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes et adflictationem suam offerentes Deo.

7. Deus enim zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquid et semper tacebo et sustinebo? Quievi velut parturiens, exsurgam et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos eius, non solum corpus, verum et animas occidens in gehennam.

8. Ceterum iudicantibus quomodo Dominus comminetur ipse demonstrat: Quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit.

9. Unde et apostolus iudicat et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit: Ut quid mihi eos qui foris sunt iudicare?

10. Dimittis autem, ut dimittatur tibi a Deo. Delicta mundantur, quae quis in fratrem, non Deum admiserit. Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur.

Sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae, illa laxare videantur, quasi incertae et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem.

11. Porro si et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione, et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiva concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione.

12. Causas paenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. Secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem.

13. Omne delictum aut venia dispungit aut poena, venia ex castigatione, poena ex damnatione. De ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta.

14. Sed et Iohannes docebit: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit et dabitur vita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, hoc erit inremissibile.

15. Ita ubi est postulationis <ratio>, illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio discriminatur.

16. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. Et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem debeant redigi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL