Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De pudicitia IntraText CT - Text |
1. Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae veniam ab hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat.
2. Habet et fides quorundam nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus. Ceterum et si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium.
3. Nec enim interest nuptam alienam an viduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec <de> locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium <et> extra silvam latrocinium est.
4. Ita et ubicumque vel in quacumque semetipsum adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur, ne inde consertae obtentu matrimonii crimen eludant.
5. Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra iura naturae non modo limine, verum omni ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed monstra.