Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De pudicitia IntraText CT - Text |
1. Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus.
2. Quare centum oves? Et quid utique decem drachmae? Et quae illae scopae? Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur.
3. Huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. Sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur, cui exemplum procuratur.
4. Et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam, eandem utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium Domini <et> ethnicorum.
5. Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israel.
6. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud Dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt.
7. Sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica disciplina depellit.
8. Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subverti videmus ea interpretatione, quae ex diverso adfectatur.
9. Nam si Christianus est qui acceptam a Deo patre substantiam utique baptismatis, utique Spiritus sancti et exinde spei aeternae longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) servitium suum tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus curandis praepositus resipuit ad patrem reverti, iam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti.
10. Quis enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare? Quis curabit perpetuo conservare, quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est eius.
11. Recuperabit igitur et apostata vestem priorem, indumentum Spiritus sancti, et anulum denuo, signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro, de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum convenire ordinem filii prodigi.
12. Quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum Domini simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat Dominus utique, ut quod perierat salvum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius.
13. Hoc et in parabolis figurabat et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de valetudine, nisi qui Deum nescit? Quis salvus ac sanus, nisi qui Deum novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola.
14. Vide an habeat ethnicus substantiam in Deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in Deum, per quam et apostolus notat in sapientia Dei non cognovisse mundum per sapientiam Deum, quam utique a Deo acceperat.
15. Hanc itaque prodegit longe a Domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus tradidit se principi huius aevi. Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubinec illi compos esset vitalis esca simulque alios videret in opere divino abundantes pane caelesti.
16. Recordatur patris Dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accipit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis vescitur, eucharistia scilicet.
17. Hic erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem in publicanis et peccatoribus maerebant.
18. Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est livor, non quia innocentes et Deo obsequentes Iudaei, sed quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat.
19. Et utique Iudaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est.
20. Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationes reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia servari.
21. Sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius Domini in gregem referet.
22. Sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum Domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio in interpretatione quam in conversatione.