Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De pudicitia IntraText CT - Text |
1. Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream Deo faciat,
2. Porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari, qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti quam extraneis.
3. Num ergo et Ionas idcirco ethnicis Ninivitis non putabat paenitentiam necessariam, cum cavillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam Dei providens etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium verebatur?
4. Atque adeo propter civitatem profanam, nondum Dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae.
5. Bene quod et Iohannes Domini vias sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat praeco. Ipse Dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, si virtutum documenta vidissent.
6. Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam voluntariis. Magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta.
7. Nimirum Dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Iudaei de patientia ludunt.
8. Sed hoc volunt psychici, ut Deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur.
9. « Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenvissimum filum disciplinae eiusmodi veri a vere via pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans.
10. Quid itaque in gradu totus es? Perges ne, si potueris, si volueris, dum tamen securus et quasi in solido es. Nam si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, Deus bonus est.
11. Suis, non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. » Haec tu mihi benignissime Dei interpres.
12. Sed cederem tibi, si scriptura « Pastoris », quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum, etiam vestrarum, inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ovem paenitentiae secundae.
13. At ego eius pastoris scripturam haurio, qui non potest frangi. Hanc mihi statim Iohannes offert cum paenitentiae lavacro et officio dicentem: Facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim Deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae.
14. Sic et nos sequitur, ut eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum. Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus? Sed et si venia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est veniae, ut venia sit paenitentiae fructus.