Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pudicitia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII.

 

1. Itaque isti qui alium Paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc vel de apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae paenitentia dilui posse.

2. Nos in apostolis quoque veteris legis forma soluta cernimus moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte lenior existimetur in novitate disciplinarum quam in vetustate.

3. Cum primum intonuit evangelium et vetera concussit, ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primum hanc regulam de auctoritate Spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant.

4. Visum est, inquiunt, Spiritui sancto et nobis nullum amplius vobis adicere pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. A quibus observando recte agetis vetante vos Spiritu sancto.

5. Sufficit et hic servatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. Interdictum enim sanguinis multo magis humani intellegemus.

6. Porro qualia videri volunt apostoli crimina, quae sola in observatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia permittant, sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt.

7. Cur ergo cervicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illi compendia ista disciplinae semper imponant? Cur tot vincula indulgent, nisi ut perpetuo ad necessariora constringant?

8. Solverunt a pluribus, ut nocentioribus observandis obligaremur. Compensatione res acta est. Lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. Compensatio autem revocabilis non est, nisi denique revocabitur iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae.

9. Tota enim iam lex sumetur, si veniae condicio solvetur. Sed non leviter nobiscum pactus est Spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo magis honorandus. Sponsionem eius nemo dissolvet nisi ingratus. Iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit.

10. Novissimi testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegavit veniam eorum, quorum custodiam elegit, vindicavit quae non proinde concessit.

11. Hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. De qua finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt, debebunt probare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL