Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De pudicitia IntraText CT - Text |
1. Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori veniam dedisse, quem in prima dedendum satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio heredem, quasi vel ipse postea stilum verterit, scribens:
2. Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes. Satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario magis nos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur eiusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem.
3. In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram, quod in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius.
4. Quid hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum proinde utique speciali venia absolvisset quem speciali ira damnasset?
5. Obscurius miseretur quam indignatur. Apertior est in austeritate quam in lenitate. Atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. Magis tristiora cunctantur quam laetiora.
6. De modica scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione.
7. Et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante viduas, ante presbyteros, omnium lacrimas suadentem, omnium vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris et in parabola ovis capras tuas quaeris?
8. Tua ovis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens.
9. Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum legatum paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit? Nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus?
10. Quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. Et tamen dilectionem audio, non communicationem.
11. Quod et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, ne commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes.
12. Adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo.
13. Sed verebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem, quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris devoraretur, quem in interitum carnis addixerat.
14. Hic iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod videatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis Deo facere, ut ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum id est conflictationem carnis consecuturum, igitur et consecutum.
15. Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret.
16. Si et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis?
17. Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo vero angelum datum satanae.
18. Postremo cum deprecatur Dominum Paulus, quid audit? Satis habe gratiam meam, virtus enim in infirmitate perficitur. Hoc qui satanae deduntur audire non possunt.
19. Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus non adversus terminum Domini sub spe veniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos.
20. Unde et naufragos eos iuxta fidem pronuntiavit, non habentes iam solacium navis ecclesiae. Illis enim venia negatur, qui de fide in blasphemia impegerunt. Ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt.
21. Sed et si dixit: Tradidi eos satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit, qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis erudiri haberent blasphemandum non esse.
22. Sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse.
23. Denique in interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, salvus sit in die Domini.
24. Et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in poena? Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio. Sic resurrectionem carnis amittimus.
25. Superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in ecclesia censetur, salvum id est integrum praestandum in die Domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore. Siquidem subiungit: Non scitis, quod modicum fermentum totam desipiat consparsionem? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.