Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pudicitia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII.

 

1. Provoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciviae et libidinis negotia iaculantur.

2. Quid denique et Thessalonicensibus scribit? Advocatio enim nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: Haec est voluntas Dei, sanctimonia vestra, abstinere vos a fornicatione, scire unumquemque vas suum possidere in sanctimonia et bonore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae Deum ignorant.

3. Quid Galatae legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis posuit fornicationem immunditiam lasciviam, quae praedico vobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt consecuturi hereditati.

4. Romani vero quid magis discunt quam non derelinquere Dominum post fidem? Quid ergo dicimus? Perseveremus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui sumus delinquentiae, quomodo vivemus in ea adhuc?

5. An ignoratis, quod, qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem, ut, sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus.

6. Si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et convivemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius.

7. Quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. Quod autem vivit, Deo vivit. Ita et vos reputate vosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, viventes autem Deo per Christum Iesum.

8. Igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reviviscere. Aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori.

9. Instat autem apostolus prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis noverat. Sicut enim exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitati <in iniquitatem>, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam.

10. Nam etsi habitare bonum in carne sua negavit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis.

11. Licet enim ex parte ex Iudaismo disputare videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit Deus per carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne, ut ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus.

12. Sensum autem carnis mortem adfirmavit esse, dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse.

13. Et, si secundum carnem vivitis, inquit, futurum est ut moriamini. Quid autem intellegimus carnis sensum et carnis vitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? Cetera enim carnis et apostolus nominasset.

14. Proinde et Ephesiis pristina reputans de futuro monet: In quibus et nos conversati sumus facientes concupiscentias et voluptates carnis. Notans denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis, vos autem, inquit, non sic didicistis Christum.

15. Et iterum si dicit: Qui furabatur, iam non furetur, silet qui moechabatur hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adiecisset enim et haec, si talibus veniam porrigere consuesset vel porrigi omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens.

16. Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore vestro. Item: Fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat Dei regnum. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hoc venit ira Dei super filios incredulitatis.

17. Quis seducit inanibus verbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? Non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria.

18. Demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium.

Concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. Pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur.

19. Etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis fecerat. Circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit circumcisionem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL