Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pudicitia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII.

 

1. Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et ad indictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando veniae tempus cum damnatione <non> concurrat, quam excludit.

2. Sequebatur et hoc psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt.

3. Nam et in proverbiis Salomon, quae paroimi/aj dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia autem eius non abolebitur in aevum. Plena enim zeli indignatio viri non parcet in die iudicii.

4. Hoc si de ethnico putaveris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: Excedite de medio eorum et separamini et immundum ne attigeritis. Habet statim in psalmis: Beatum virum, qui non abierit in consilio impiorum nec in via peccatorum steterit et in cathedra pestilentiae non sederit.

5. Cuius et postea vox: Non sedi cum consensu vanitatis, et cum inique agentibus non introibo, odivi ecclesiam male agentium et cum impiis non sedebo, et: Lavabo cum innocentibus manus meas et altare tuum circumdabo, Domine, ut solus plures, quoniam quidem cum sancto sanctus eris: Et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris.

6. Et alibi: Peccatori autem dicit Dominus, ut quid tu exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? Si videbas furem, currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas.

7. Hinc igitur informatus et apostolus: Scripsi, inquit, vobis in epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. Ceterum oportebat vos exire de mundo.

8. Nunc autem scribo vobis, si quis frater nominatur in vobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) aut fraudator (quid enim tam propinquum ?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit consparsionem.

9. Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas neque communices delictis alienis. Item ad Ephesios: Nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae.

10. Et adhuc pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et revincite ea. Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est et dicere.

11. Quid turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore?

Haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet emundans lavacro aquae in verbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lavacrum, sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga vetustatis ut virgo, sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro vilitatis ut emundata.

12. Quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus vel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam clementiam Dei, quae mavult peccatoris paenitentiam quam mortem?

13. Hoc enim fundamentum opinionis vestrae usquequaque pulsandum est. Dicimus itaque, clementiae divinae si iterasse competisset demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret: Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam egerint, et: Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum volutando deterserint, et: Qui templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus, nisi omnium focorum cineres in ecclesia de capite suo excusserit.

14. Debuerat enim quae damnaverat proinde determinasse, quonam usque et sub <qua> condicione damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua severitate damnasset.

15. Porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a communicatione detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens Dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam semel pro peccatis nostris morte functi.

16. Nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. Adfirmans enim Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, quorum primus ipse fuisset, quid adicit? Et misericordiam sum consecutus, quoniam ignorans feci in incredulitate.

17. Ita clementia illa Dei malentis paenitentiam peccatons quam mortem ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum venerit Christus, non qui iam Deum norint et sacramentum didicerint fidei.

18. Quod si clementia Dei ignorantibus adhuc et infidelibus competit, utique et paenitentia ad se clementiam invitat, salva illa paenitentiae specie post fidem, quae aut levioribus delictis veniam ab episcopo consequi poterit aut maioribus et inremissibilibus a Deo solo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL