Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pudicitia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX.

 

1. Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes nescio quid diversae parti subplaudere videatur? Quasi in Apocalypsi manifeste fornicationi posuerit paenitentiae auxilium, ubi ad angelum Thyatirenorum Spiritus mandat habere se adversus eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten dicit et docet atque seducit servos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis.

2. Et largitus sum illi temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec vult eam inire nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum et moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi paenitentiam egerint operum eius.

3. Bene autem quod apostolis et fidei et disciplinae regulis convenit. Sive enim ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Iohanne concessum quod a Paulo sit denegatum.

4. Hanc aequalitatem Spiritus sancti qui observaverit, ab ipso deducetur in sensus eius. Haereticam enim feminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat.

5. Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum cognito postmodum casu et paenitentia expiato et veniam consequi et in ecclesiam redigi? Unde et apud nos, ut ethnico par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma veritatis utroque nomine purgatus admittitur.

6. Aut si certus es mulierem illam post fidem vivam in haeresi postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici cui veniam ex paenitentia vindices, sane agat paenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. Haec enim erit paenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de venia Deo reservamus.

7. Denique eadem Apocalypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla condicionali damnatione decrevit.

8. Non enim de ethnicis videbitur sapere, cum de fidelibus pronuntiavit: Qui vicerint, hereditate habebunt ista, et ero illis Deus, et illi mihi in filios, et ita subiunxent: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et veneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris., quod est mors secunda.

9. Sic et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum vitae habeant potestatem et in portas ad introeundum in sanctam civitatem. Canes, venefici, fornicator, homicida foras, utique qui non ex praeceptis agant. Illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. Ceterum quid mihi eos, qui foris sunt, iudicare ? praecesserat.

10. De epistola quoque Iohannis carpunt. Statim dictum est: Sanguis filii eius emundat nos ab omni delicto. Semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille; aut si non semper, non etiam post fidem, et si non ab omni delicto, non etiam a fornicatione.

11. Unde autem exorsus est? Lumen praedixerat Deum et tenebras non esse in illo et mentiri nos, si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris incedamus. Si vero, inquit, in lumine incedamus, communionem cum eo habebimus, et sanguis Iesu Christi Domini nostri emundat nos ab omni delicto.

12. Ergo in lumine incedentes delinquimus et in lumine delinquentes emundabimur? Nullo pacto. Qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. Unde et ostendit, quomodo emundabimur a delicto in lumine incedentes in quo delictum agi non potest. A Deo sic emundari nos ait, non quasi delinquamus, sed quia non delinquamus.

13. Incedentes enim in lumine, tenebris vero non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non admisso delicto. Haec est enim vis dominici sanguinis, ut quos iam <a> delicto mundarit et exinde in lumine constituerit, mundos exinde perstare, si in lumine incedere perseveraverint.

14. Sed subicit, inquis, si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos, et veritas non est in nobis. Si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat ea nobis et emundet nos ab omni iniustitia.

15. Numquid ab immunditia? Aut si ita est, ergo et ab idololatria? Sed aliud in sensu est. Ecce enim et rursus, si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo eius non est in nobis.

16. Eo amplius, filioli, haec scripsi vobis, ne delinquatis, et si deliqueritis, advocatum habemus apud Deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse placatio est pro delictis nostris. Secundum haec, inquis, et delinquere nos et veniam habere constabit.

17. Quid ergo fiet, cum procedens aliud invenio? Negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea veniam, in quo hos sensus ad admonitionem castimoniae demandat.

18. Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. Omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas. Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta, utique hactenus admittenda.

19. Siquidem subiungit: Omnis, qui manet in illo, non delinquet. Omnis qui delinquit, neque vidit neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Omnis qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. Qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est filius Dei, ut solvat opera diaboli.

20. Nam et solvit liberans hominem per lavacrum donato ei chirographo mortis. Et ideo omnis, qui ex Deo nascitur non facit delictum, quia semen Dei manet in illo, et non potest delinquere, quia ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli.

21. In quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de Deo nati sunt, isti delinquendo, quia de diabolo sunt, proinde atque si numquam sint ex Deo nati? Quod si dicit, qui non est iustus, ex Deo non est, qui non pudicus, quomodo rursus ex Deo fiet, qui iam esse desiit?

22. Iuxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Iohannem in primore quidem epistola negantem nos sine delicto esse, nunc vero praescribentem non delinquere omnino, et illic quidem aliquid de venia blandientem, hic vero districte negantem filios Dei quicumque deliquerint.

23. Sed absit. Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. Et hic enim illam Iohannes commendavit, quod sint quaedam delicta cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti.

24. Cui enim non accidet aut irasci inique et ultra solis occasum, aut et manum immittere aut facile maledicere aut temere iurare aut fidem pacti destruere aut verecundia aut necessitate mentiri? In negotiis, in officiis, in quaestu, in victu, in visu, in auditu quanta temptamur? Ut, si nulla sit venia istorum, nemini salus competat.

25. Horum ergo erit venia per exoratorem Patris Christum. Sunt autem et contraria istis, ut graviora et exitiosa, quae veniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua alia violatio templi Dei.

26. Horum ultra exorator non erit Christus; haec non admittet omnino, qui natus ex Deo fuerit, non futurus Dei filius, si admiserit. Ita Iohannis ratio constabit diversitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum delinquere filios Dei nunc adnuit, nunc abnuit.

27. Prospiciebat enim clausulam litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus dicturus in fine manifestius: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabit ei vitam Dominus, qui non ad mortem delinquit. Est enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut quis postulet.

28. Meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a Deo deprecari pro populo mortalia delinquente. Omnis iniustitia delictum est, et est delictum ad mortem. Scimus autem, quod omnis, qui ex Deo natus sit, non delinquit, scilicet delictum quod ad mortem est.

Ita nihil iam superest quam aut neges moechiam et fornicationem mortalia esse delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus nec exorare permittitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL