Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De pudicitia IntraText CT - Text |
1. Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias.
2. Vetera enim transierunt secundum Esaiam, et novata est iam novatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Iohannem secundum Dominum.
3. Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissolvit, sed implevit. Onera enim legis usque ad Iohannem, non remedia. Operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam.
4. Manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis veritatis castitatis iustitiae misericordiae benevolentiae pudicitiae. In qua lege beatus vir qui meditabitur die ac nocte. De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens animas; iura Domini directa, oblectantia corda; praeceptum Domini longe lucens, inluminans oculos.
5. Sic et apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum ; utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc novo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur.
6. Pro « non moechaberis », « qui viderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo », et pro « non occides » « qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gebennae ». Quaere, an salva sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi.
7. Ceterum si qua vobis exempla in sinum plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum id est concupiscentias et voluntates non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia, quia et aliquando concessa est.
8. Cui emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens invenimus retro restitutum.
9. Communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione delevit et David Uriae caedem cum causa eius moechia confessione purgavit.
10. Iam et incesta donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, verum et simul plures, propter patres nostros.
11. Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur.
12. Habemus quidem et nos eiusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati iudicii fornicationis.
13. Et utique sufficit tantum numerum XXIV milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse.
14. Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt psychici, etiam potestatem. Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a Domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis.
15. Adhuc in Adam deputabatur cum suo vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens et ad inferiora respiciens et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat usquequaque libidinis virus et + lacteae sordes, non habentes, id onear quod nec ipsae adhuc aquae laverant.
16. At ubi sermo Dei descendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia iam res est, nova emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo.
17. Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum Dei vocabatur, cum veniam moechiae consequebatur.
18. Itaque si exinde, quo statum vertit, et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet Domini et agni, tenes aliquod exemplum sive praeceptum sive formam sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.