Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pudicitia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII.

 

1. A parabolis licebit incipias, ubi est ovis perdita a Domino requisita et humeris eius revecta. Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conliniet.

2. Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae provocantur [id est ad ea quae provocant]. Provocavit, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum et cum illis de victu communicantem indignati mussitabant.

3. Ad hoc Dominum pecudis perditae restitutionem, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non [de] Christiano, qui adhuc nemo? Aut quale est, ut Dominus quasi cavillator responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet, de futura laboret?

4. Sed « ovis proprie Christianus et grex Domini ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus in ove intellegendus, qui ab ecclesiae grege erraverit. »

5. Ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse vis Dominum, sed ad tuam praesumptionem? Et tamen ita eam vindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in Christianum existimas convenire.

6. Dic mihi, nonne omne hominum genus unus Dei grex est? Nonne universarum gentium idem Deus et Dominus et pastor est? Quis magis perit a Deo quam ethnicus, quamdiu errat? Quis magis requiritur a Deo quam ethnicus, quando revocatur a Christo?

7. Denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a Deo requisiti et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius.

8. At tu, opinor, hoc velis, ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel de armario. Sic etsi [ethnicorum] reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum, sed ut exprimeret adversus livorem Pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia.

9. Aut numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset habentibus gubernacula disciplinae et timoris instrumenta legem et prophetas? Posuit igitur illos in parabola, etsi non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam.

10. Proinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia provocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad Dei verbum.

11. Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia Dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam Christiano, qui iam in Dei luce est.

12. Denique et ovi et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur post fidem perditum, et <de> iterata amissione eorum et restitutione tractaretur.

13. Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem. Condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit.

14. Licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ovis non moriendo, sed errando et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. Ita licet dici perisse, quod salvum est.

15. Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scaenicae foeditatis et xysticae vanitatis, in lusus, in convivia saecularis sollemnitatis, <si> in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit.

16. Ob tale quid extra gregem datus est vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque revocari. Quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseveraverit.

17. Bene interpretaberis parabolam viventem adhuc revocans peccatorem. Moechum vero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiabit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate, quae non mortuum pecus revocat?

18. Denique si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non convertistis, quod periit non requisistis.

19. Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit, quod perire oves fecerint et a bestiis agri comedi ó neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur ó non, ut perditae in mortem et comestae resumantur.

20. Iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum Dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem et reperta statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur.

21. Moechiae vero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo [lumine], sed totius solis lancea opus est.

22. Simul apparuit, statim homo de ecclesia expellitur nec illic manet nec gaudium confert repertrici ecclesiae, sed luctum nec congratulationem advocat vicinarum sed contristationem proximarum fraternitatum.

23. Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum spectabunt et ovis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum competere possunt, propter quod in Christianum de diversa parte coguntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL