Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pudicitia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VIII.

 

1. Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire est. Cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum et credideris comparationes eorum inter se amasse, erudito mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diversitas evomet.

2. Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus figuris a vero lumine exorbitant eius comparationis quam parabolae materia praetexit.

3. Duos enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem. Nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere veniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum expresserint.

4. Porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur de configuratione filii minoris. Licet enim filius audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano reconciliationem Dei Patris invideat, quod vel maxime diversa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: Ecce quot annis tibi servio et praeceptum tuum numquam praeterivi.

5. Quando enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non audiens, odio habens traducentem in portis et aspernamento sermonem sanctum? Sic nec patris ad Iudaeum erit vox: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt.

6. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui non computaverint Deum et qui dereliquerint Dominum et in iram provocaverint sanctum Israelis.

7. Omnia plane Iudaeo concessa dicemus, cui etiam condicio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis. Atque adeo non minus hodie Iudaeus quam minor filius prodacta substantia Dei in aliena regione mendicat serviens usque adhuc principibus eius, id est saeculi huius.

8. Quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; Iudaeum enim parabola non recipit. Multo aptius Christianum maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret demutationem. Nisi quod et clausula refragaretur.

9. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conveniet, siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis expectatione coniuncta est. Ita etsi quaedam facient, sed aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio.

10. Quamquam, etsi omnia ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur facilitas comparationum, quam quo parabolae cuiusque materia mandavit.

11. Meminimus enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime exprimentes. Sed viderit ingenium extraordinarium. Nihil enim ad Andromacham.

12. Sic et haeretici easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo debent. Aptissime excludunt. Quare aptissime? Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. Vacuit scilicet illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere, quorum parabolae videntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL