Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De pudicitia IntraText CT - Text |
1. Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei sacramentum et ubique de ecclesia eradicat omne sacrilegium impudicitiae sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex redundanti alicuius etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum.
2. Extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a Deo satis auctorati viri, ut quem Paulus iuxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabas non habemus operandi potestatem? Et utique receptior apud ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum.
3. Monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae iacere ab operibus mortuorum, impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustaverunt et participaverunt Spiritum sanctum et verbum Dei dulce gustaverunt, occidente iam aevo cum exciderint, rursus revocari in paenitentiam, refigentes cruci in semetipsos filium Dei et dedecorantes.
4. Terra enim quae bibit saepius devenientem in se humorem et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem Dei consequitur; proferens autem spinas reproba et maledictioni proxima, cuius finis in exustionem.
5. Hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis docuit, numquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam promissam ab apostolis norat. Optime enim legem interpretabatur et figuras eius iam in ipsa veritate servabat.
6. Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem varietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usque ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit eum, quoniam convertit in album, mundus est. Qua vero die visus fuerit in eiusmodi color vivus, inquinatus est.
7. Conversum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intellegi, qui iam non sit varius, non sit de pristino et novo aspersus. Si vero post abolitionem in vetustatem aliquid ex illa revixerit, rursum in carne eius quod emortuum delicto habebatur immundum iudicari nec expiari iam a sacerdote. Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile est vitium.
8. Item de domo: Si quae maculae et cavositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent.
9. Dehinc introgressus sacerdos si invenisset cavositates viridicantes nel rubescentes, et aspectum earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad ianuam et secerneret domum illam septem diebus. Dehinc die septima regressus si animadvertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret exterminari eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra civitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum et pulvere alio inliniri domum.
10. Oportet enim, cum pervenitur ad summum sacerdotem Patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima, ut ubi introierit eam sermo Dei et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et cruentos (nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem praeliatorem imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae <filios>, fiunt, ut ita homo habilis Deo sit.
11. Quod si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis cavis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiavit, et iussit deponi materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum immundum.
12. Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur extra civitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post ruinam.
13. Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata. Prospicietur, inquit, illi et non morietur, quia nondum est manumissa, cui servabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui servabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non habet veniam.