|
[Prologus primus].
I. Husrois, Persarum [rex], qui dicitur Ansornanus,
filius Caidat, discens quod aput Indos erat quidam liber conscriptus ab
intelligentibus et sapientibus viris, habens parabolas utiles illis qui in
solacio conversantur tam magnis quam parvis, tam dominantibus quam hiis qui sub
dominio sunt, – et ipse est liber Kyliles et Dimnes – et quod erat ille liber
absconsus in secretis imperatoris et factus erat de parabolis utilibus que in
ipso libro conscripta erant, precepit inveniri quendam sapientem et scientem linguam
Indorum. Et adduxerunt ad eum virum sapientem et omni doctrina plenum, arte
medicum, cuius nomen Pericce. Qui veniens in conspectum imperatoris genu flexo adoravit
eum et erigens se stabat intentus. Dicit ergo ei imperator: "Audivi de
sapiencia et sciencia tua et intellexi de libro qui est apud Indos" et
annunciavit ei, omnia de libro isto et desiderium suum quod de eo haberet et
indicavit ei ut iret ad inquirendum librum illum et precepit ei, dicens:
"Diligentissime studeas ad inveniendum librum ipsum et alios libros quos
non habet imperium nostrum". Et fecit ei dari pecuniam sufficientem et
dixit ei: "Si expendideris hanc pecuniam et fuerit tibi alia pecunia
necessaria, scribe nobis tantummodo, et desiderium nostrum invenies". II.
Perveniens igitur Pericce aput Indiam et circuiens portas imperatoris et
magnatum et sapientum ibat unoquoque die, eos salutans et eis notificans
peregrinacionem suam et quod ipse venerat pro doctrina eorum rogabatque eos ad
auxilium suum et occultabat sapienciam suam et quasi discipulus ab eis
docebatur causamque sui adventus diligenter inquirebat in secreto. III.
Et per multa ibidem tempora conversans et large expendens multos acquisivit
amicos de magnatibus et ideotis et de omni arte et invenit inter eos quendam
virum fidelem, sapientem, intelligencia et omni doctrina plenum; et certus de
fidelitate sua et valde confisus et quia sufficiens erat ad desiderium suum et
servicium complendum, recommendavit se sibi et ministerio suo et incepit cum eo
simul comedere et bibere et expensas large et habundanter facere.
Quadam
die dixit amico suo: "Frater, volo tibi pandere meum secretum et pro qua
causa in istis partibus veni; et ne irascaris, si tibi nunquam manifestavi, sed
percipere potuisti, quia sapiens et intelligens homo ex signis et sermonibus et
exemplis cognoscit que intus gerit homo." IV.
Audiens hoc Indus dixit ei: "Etsi tam diu non patefecisti mihi secreta tua
pro quibus venisti, tamen ego percepi, licet nihil mihi dixeris, et in amore
tuo fervens pro nimia sciencia, doctrina et intelligencia tua. Et quia hoc incepisti, ego pandam tibi
secreta pro quibus advenisti: accessisti enim ad partes istas ad rapiendum
honoratos thezauros nostros [et] ad deferendum eos imperatori tuo. V.
Sed ego videns continenciam tuam qualiterque secreta tua bene celasti, magis ac
magis desideravi amiciciam tuam. Et neminem vidi constancie tue et
intelligencie similem qui tam bene abscondat secreta sua, maxime in alieno loco
et extraneo imperio et populo ignorante cor tuum, quia vir intelligens
cognoscitur octo virtutum signis: primo mansuetudine et paciencia, secundo
cognoscere bonum esse suum et observare, tercio esse subiectum imperatoribus et
sequi eorum voluntatem, quarto scire et pacienter conservare secreta amici sui,
quinto sapienter conversari in portis imperatoris [et] cum bonis verbis et
veris blandiciis obviare omnibus qui sunt circa imperatorem, sexto secreta sua
et aliorum occultare, septimo intendere lingue sue et non loqui vanum verbum,
octavo non respondere in conventu de quibus non est interrogatus. Et has octo
virtutes habenti bona annunciantur et erit absque omni nocumento et decet talem
adiuvari in omnibus suis voluntatibus. Et hec octo virtutes in te adimplete
sunt et oro deum ut auxilietur tibi in causa quam amas et petis. Sed tamen quod
petitur in magno timore me posuit, quia periculosum est, sed inquiramus dei
auxilium". VI. Intelligens hec Pericce quod omnia
que habebat in corde revelata sunt Indo et quod amicicie sue adversus eum
fraudulente non erant et quod amicus eius non est contra eum indignatus nec
malum verbum protulit, sed ut frater benivole respondit cum paciencia, fiduciam
habuit ad suum servicium percomplendum, et nihil tamen amico respondit.
Et adiurans Indus dixit ad eum: "O amice, multa tibi circumposui ligamina
ad rapiendum a te verbum, sed ex cogitacione tua percepi maiora et de
manifestis et de absconsis; eciam multum mihi placet intelligencia et doctrina
quam dedit tibi deus. Et sapiens quando sapienter dedit secretum suum, ille cui
dicitur recipere debet peticionem eius et assimilabitur homini domum suam
edificanti supra firmissimam petram que est mons inmobilis. + Nihil enim est in
mundo melius pura dilectione, et qui eam habet dignus est ut eam communicet cum
amico suo usque ad mortem et nihil debet ei occultare. Et prima virtus
doctrine est observare secreta; et celantur quando duobus manifestantur, et si
tribus, omnibus patefiunt et nemo occultare ea potest sicut nubes que est
dissoluta. Attamen letor et gaudeo in amicicia tua et ea que a me secrete petis
necessarium est nemini dicere; nam si alicui manifestata fuerint, maxima mihi
est perdicio, et tunc nec sapiencie nec divicie salvare me poterunt, quoniam
imperator noster ferox, iracundus et crudelis est, affligens homines pro minima
re, quanto magis pro hac". VII. Respondit Pericce philosopho:
"Multum alte laudaverunt sapientes occultantem secreta amici sui, eciamsi
essent dampnosa, dolosa et perniciosa. Ita ego confido et spero a te adimpleri
servicium meum, pandens secretum meum tibi, licet cum pena et periculo hec a me
sustineas. Attamen cognosco quod per me illesus permaneas. Cave
tantummodo a concivibus tuis, quoniam ego recedo et tu permanes. Et inter nos
nullus tercius est nisi deus et me recedente eris sine timore". Audiens
hoc Indus statim tradidit omnia que ab amico suo petebantur. Recipiens ergo
Pericce exemplare presentem librum et inclitos alios et perficiens tempus
sufficiens in periculo et vigilancia et expendens propter hoc magnum thesaurum
et affligens corpus suum, timore eciam imperatoris perterritus, et desiderium
domini sui et suum sicut voluit percomplevit. Deinde significavit Ansornano imperatori suo quantum
periculum sustinuit et quantum aurum ultra quod sibi dederat expendidit et
quomodo servicium suum perfecerat.
Audiens hoc imperator Ansornanus
gavisus est gaudio magno et statim misit ei aurum quod ipse sibi mutuaverat
et scribit celeriter venire ad eum, ne forte longitudine viarum aliquod
sinistrum ei contingat et ipse separetur a desiderio suo, et egit gracias deo
qui monstravit sibi lucrum librorum Indorum et ei promisit honores et
retribuciones maximas et officium logotheti pro periculo quod sustinuit. VIII.
Legens autem Pericce literas Ansornani et unicuique reddens quod sibi fuerat
mutuatum, iter arripuit et applicans Persidi suum adventum imperatori
nunciavit. Et vocans eum imperator benignissime recepit, dicens ei:
"Gaude, serve bone et fidelis, quia dabimus tibi quod promisimus et
amplius pro periculo quod sustinuisti". Et precepit eum quiescere diebus
septem et post septem dies fecit vocari omnes magnates suos et totum populum
suum et Pericce cum eis et precepit aperiri libros quos adduxerat Pericce et
iussit coram omnibus legi. Audientes autem omnes et mirantes sapienciam et
intelligenciam ac doctrinam quam per linguas animalium irracionabilium et
volatilium loquebantur, egerunt gracias deo qui concessit tantam sapienciam ac
doctrinam imperatori et ipsis, et dederunt laudem imperatori qui providit eis
habere talem sensum; similiter laudaverunt Pericce pro periculis et angustiis
quas pro omnibus sustinuit. Itaque precepit imperator omnia vestiaria sua aperire et
de margaritis et iacinctis et de lapidibus preciosis et de universo auro
et de pannis imperialibus [et] cum iureiurando precepit eidem Pericce accipere
quantum vellet. IX. Igitur Pericce + adorans et multum
orans gracias egit, dicens: "O gloriosissime imperator, deus in presenti seculo
donavit tibi maximam gloriam quam tibi concedat in futuro; sed ego servus tuus
non curo de diviciis huius seculi; sufficit mihi honor quem impendis. Sed ut
tibi complaceam, unam de vestibus tuis recipiam, ut in ea glorificer in tota
generacione mea". Et propter honorem domini sui de vestimentis imperialibus
unum tantum accepit et gracias agens dixit: "O imperator, in eternum vive!
Recepi dona vestra dignissima et ego, licet parvus servus, tamen fide magnus
affectuose oro et rogo omnipotentem deum ut in sanitate et prosperitate semper
vivere valeatis. Tantum unam
peto peticionem que maxima mihi erit et gloriosa; exaudiatis, si placet".
Dicit ei imperator: "Pete quid vis, quia acceptabilis est peticio tua
usque ad [dimidiam] partem regni nostri pro periculis que in servicio nostro
sustinuisti". Dicit ergo ei Pericce: "O imperator, in eternum vive! +
Supplico ut precipiatis Percencencari, filio Pastichimat, qui sapiens et
philosophus est, ut designet me in tabula et scribat omnia que mihi acciderunt
et que sustinui in terra aliena et ponat tabulam designacionis mee inter
tabulas Kililes et Dimnes, ut sim signatus in vita mea et post mortem meam erit
memoria mea in omni generacione, ubicumque legetur liber iste usque in
sempiternum". Hec audiens imperator et omnes magnates qui cum ipso
erant, que dicta fuerant a Pericce, mirati sunt omnes intelligenciam et
altissimam suam prudenciam, quia quesivit perseverantem gloriam in hoc seculo.
Dicit ei imperator: "Peticio tua adimpleri debet, quia dignus es". Et
statim fecit vocari Percencencari. Quo veniente dicit ei imperator: "Tu
cognovisti pacienciam quam erga nos habuit Pericce et quanta pericula et
labores sustinuit in deducendis libris. Nos tamen voluimus eum remunerare de
diviciis secularibus, et noluit, sed peciit pro merito sui periculi ut
designetur et rememoretur in ea tabula ubi debent designari Kililes et
Dimnes. Et ita precipimus ut in principio huius libri deducas in memoriam
omnia facta eius ab inicio usque ad finem, et laudare eum secundum suam virtutem
et eris particeps laudis eius, et ducas in memoriam maiestatem meam. Hoc facto
faciemus coadunare magistratum et universum populum nostrum, ut legatur coram
omnibus, et cognoscent tunc omnes sapienciam tuam et bonam nostram voluntatem
quam habuimus in Pericce". X. Audiens hec omnia Pericce adoravit
imperatorem et recessit. Et incepit Percencercari designare tabulam et scribere
omnia que Pericce fecerat in civitate sua, de disciplina et curiositate et vita
sua usque ad illa tempora quibus missus fuerat ab imperatore ad Indiam et
quecumque contigerant ei in imperatoris servicio, et iuxta virtutem suam
laudavit eum sicut illum qui vilipendit presencia mundana et optavit futura. Et
perficiens omnia significavit imperatori. Imperator autem convocans ante se omnes
magnates et sapientes et totum populum et presente Pericce a Percencencari
lecta sunt omnia que scripta erant. Omnibus audientibus et hiis omnibus
completis valde letatus est imperator et omnes qui cum ipso erant, et mirati
sunt de sapiencia Percencencari qualiter secundum ordinem laudavit facta
Pericce et de hoc multum eum laudaverunt. Post
hoc imperator fecit Percencencari divitem ultra modum. + Pericce autem adorans
imperatorem dixit: "O imperator, dives donator, in eternum vive! Et me
honorando vestrum nomen glorificastis, et quia precepistis ut nomen meum
designaretur in hoc libro, designet vos deus in libro suo. Et cum gaudio et
leticia vivatis in hoc seculo et in futuro quod ipse vobis prestare dignetur
qui semper vivit et regnat per omnia secula seculorum Amen". Sicque
gracias agens Percencencari osculatus est manus eius et caput et abiit.
|