|
[Prologus tercius].
I. Dixit Pericce, primus medicus Persarum, – et idem
fuit qui tradidit interpretacionem huius libri a lingua Indorum in linguam
Persarum – quod pater meus erat de magnis nacionibus et potentibus et per dei
graciam diligebar et honorabar a parentibus meis super omnes fratres meos, et
tradiderunt me magistris ad addiscendum artem medicine quam per septem annos
discens percepi. Quando omnem ipsius artis doctrinam didiceram, dixi intra
memetipsum: "Homines huius mundi quatuor prosequuntur que oportet me
discere et melius eligere, et sunt ista: divicie, delicie, potestas et meritum
ultimum; quod (est) meritum per medicinalem artem extimatur, ad quam ego
deveni, quia ars ista laudabilior et honoracior est apud sapientes pre omnibus
artibus. Et inveni in medicinalibus libris quod dignus est laude ille qui hanc artem
petit propter meritum ultimi diei. Propter quod elegi hanc artem pre omnibus artibus, non pro merito temporali, sed pro
sempiternali, ne forte sim sicut quidam negociator qui dedit iacinctum de quo
dives esse poterat et accepit pro eo cambium nullius valoris. Et eciam inveni
quod quicumque petit per hanc artem mercedem sempiternam, non debet remunerari
de temporali, sed sit sicut agricola qui purgat messem suam non pro herba, sed
pro fructu. Et incepi a medicina egrorum propter meritum sempiternum; quorum
curavi quosdam propriis manibus et quosdam pecuniam meam dando ipsis ad
competenciam medicamentis receptis, non querens inde laudem et meritum a consimilibus
meis nec a gloriosis et potentibus, sed ut fierem bonus in operibus et dictis. II. Et anima mea desiderans temporalia, contendens cum ea vici
eam, dicens improperando: "O anima, ignoras te iuvancia et nociva tibi? Non
fugis ea de quibus non gaudent possidentes, propter amorem quorum recipiunt
periculum et maximam angustiam in eorum amissione, et denique ipsis est pena
perpetua? Non pudet te esse participem cum stultis et insipientibus in huius perituri
seculi dilectione? Nam si aliquis aliquid habet, non est suum nec cum eo manet;
unde stulti sunt qui ea persequuntur et diligunt. O anima, fuge temporalia et pete
eternalia! Sufficiant tibi victui necessaria et impera bonis operibus ubicumque
poteris; et non fatigeris circa temporalia, et non reminiscaris molliciem
cordis tui et que corpori accidunt, sed recordare quod corpus constat ex
quatuor elementis, ex hiis quibus vita sustinetur et vita dissolvitur, sicut
statu(r)a multas habens iuncturas quas metallum consolidat, et eo liquefacto
statu(r)a dissolvitur. O anima, ne decipiaris in societate amicorum, ne fias
periculosa in societate et eorum conversacione, nam parum letificant et multum
contristantur et ad ultimum est separacio, et eris sicut vas cristallinum per quod
cognoscitur qualitas ferculorum, et quando frangitur, igni comburitur. O anima,
ne labores ad congregandum pecuniam pro suavitate consanguineorum! Quod si
feceris, assimilaberis turi qui aliis redolet, semetipsum comburit in igne.
O anima, ne decipiant te divicie ac glorie que sublevant hominem; quorum
dedecus non cognoscitur nisi cum ab iis fuerint separati et sicut capilli qui,
quousque sunt in capite, honorantur, et cum separantur, abhominabiles fiunt. O
anima, cura de medicina infirmorum et ne dicas quod multi expendii est
pluresque iuvamen ipsius ignorant, sed assimila te homini animam [alterius]
eripienti a periculo et redimenti eam ad vitam, quoniam invenit meritum
sempiternum. Et si quis tantam virtutem se adipisci putat pro eo quod uni
benefecerit, quanto magis ille qui medetur innumerabilibus hominibus in
periculis et in angustia languorum permanentibus et desiderantibus separari ab
huius mundi deliciis et ab uxoribus et filiis suis, et in gloriam eorum
reversus et in bonam voluntatem. Isti expectant et sperant habere maximum
meritum pro bonis operibus suis. O anima, ne inpliceris nimium temporalibus et
elongeris a sempiternis, et ne preponas parvum magno nec impenses multum parvo
precio
sicut quidam negociator qui
habuit horreum plenum prunis et dixit intra se: "Si vendidero eas ad
pensam, maximum subeo periculum". Sed vendidit sine pensa parvo precio [et] stultus apparuit.
III. Tali modo improperans anime mee, non
potuit a me fugere, sed meis dictis [se] subiugavit et a temporalibus se
alienavit. Incepi ergo curare infirmos, petens meritum eternum. Pro hiis
omnibus non sum separatus a mundana gloria et imperiali gracia et honore, et
hoc antequam irem ad Indiam et post hoc: inveni plus quam sperabam et quibus
non eram dignus, nam ego discens artem medicinalem et eam investigans
non inveni medicum qui sic posset infirmum curare et sic ei plenam sanitatem
dare, ut vel semel eum languor non occuparet vel alios, nec valens
comprehendere integram infirmorum sanitatem, medicinalem artem multum
sprevi. Et inveniens quod studium rerum eternarum liberaret hominem ab omni
languore, magis et magis temperanciam quesivi, et eam amplexans scandalizatus
sum in diversarum gencium credulitalibus, nam in medicina non inveni memoriam
credulitatis cum qua instrui deberem; nam credulitates multe sunt; quarum
quidam tenent ab avis et a parentibus eorum, quidam vi et quidam pro gloria
mundana, [et] verum esse credunt quod a se creditur, et quod ab alieno, vanum
et mendacium. Quare dubitant pro
plasmatore et plasmate et pro inicio et fine et quibusdam rebus dubiis
et fortibus, et unusquisque eorum reprehendens, vituperans et inimicans aliis. Videns
hec omnia volui disputare cum discrecioribus, ut discam veritatem. Recessi a
mendacio et secutus sum veritatem, ut eam teneam sine scandalo et ut non credam
quod ignoro, sed sequar quod sencio. Et hoc faciens et querens et eos interrogans inveni unumquemque
credulitatem suam affirmantem et unum ab alio discordantem. Et ob hoc cognovi
quod unusquisque suam sequitur voluntatem et quod omnes loquebantur sine
iusticia, et neminem inveni loquentem verax verbum et ab intelligentibus
receptum. IV. Hoc videns quosdam ex eis nolui
sequi et ego ab eis me elongavi, ne forte sim sicut ille deceptus. Nam dictum
est quod
quidam fur ascendit domum cuiusdam cum sociis suis, ut furaretur. Senciens
autem eos dominus domus qui cum uxore sua dormiebat, excitavit mulierem,
dicens: "Ut puto, fures ascenderunt in domum nostram, et ecce dormio. Tu
autem voce magna excita me et dic: "O vir, indica mihi unde tantas
congregasti divicias et thesauros". Et me tibi minime respondente magis ac
magis clama". Muliere hoc dicente et faciente audiverunt fures et
solliciti intendebant. Et dixit vir uxori sue: "Deus concessit nobis has
divicias et oportet te comedere et bibere et letari et non interrogare de rebus
quas tibi patefacere non possum, ne forte aliquis audiat et fiat nobis
scandalum maximum". Et illa magis instante dicit vir: "Quia me cogis,
dicam tibi; sed cave ne forte aliquis audiat hec, fratres et cognati tui, et
amittamus lucrum nostrum, quia hec omnia de furto coaadunavi". Dicit
ei mulier: "Quomodo hec omnia furto congregasti, cum omnes te fidelem
teneant et nemo in te scandalizetur?" Respondit vir: "Didici quoddam
carmen de furto; per istud nemo me cognoscit nec in me scandalizatur". Dicit mulier: "Quod carmen est
istud?" Respondit vir: "Egrediebar nocte lucente luna et socii mei
mecum et ascendebamus porticum, deinde domum ingrediebamur et ego dicebam hoc
carmen ante hostium tribus vicibus, videlicet "Selem Selem Selem" et
apprehendebam me radio lune et descendebam in domum, et nemo me videre poterat.
Et iterum dicebam carmen, et omnia de domo veniebant ante me et quidquid de eis
volebam capiebam. Et iterum apprehendebam radios et sepcies dicebam carmen
ipsum, et statim egrediebar". Audientes hoc fures gavisi sunt gaudio
magno, dicentes: "Didicimus in hac domo causam utiliorem nobis omnibus
rebus que sunt in ista domo, et ubicumque ierimus, erimus sine timore". Et
putantes dominum domus dormire cum uxore sua et credentes ipsius dictis,
magister latronum venit ad hostium unde ingrediebatur luna dixitque sepcies
"Selem Selem Selem" et amplexans radios, ut descenderet, cecidit
capite premisso in terram. Et dominus domus assiliens cum baculo in manu ipsum
acriter verberavit, dicens ei: "Quis es tu?" Dicit ei fur:
"Ego sum miser deceptus qui credidi verbo tuo quod non fuit verum".
V. Hic est fructus eorum que dicta sunt. Et
cavens mihi a scandalis, ne fiat mihi perdicio, reversus in me inquisivi pro
credulitatibus quomodo ex ipsis veritatem teneam, et [non] inveni respondentem
mihi inquirenti et confirmantem sensum meum in eis disposuique sequi parentes
meos in eo quod ipsi venerabantur ante me. Et iterum conversus ad me monui
animam meam, dicens: "O anima, nonne quis est propheta effectus in hac
inquisicione, quia invenimus magos parentes suos imitantes et vidi parentes
inordinate comedentes". + Propter quod non potui permanere in credulitate
eorum. Et iterum conversus et petens
pro credulitalibus et pro eisdem interrogans appropinquavi mortem et exitum
seculi, et factum est seculum sicut umbra. Sed bonum opus operabar, imperans in
hiis bonis operibus, ne forte conversacio mea in hiis adversabitur mihi in
bonis operibus et obstupebit me mors et paciar quod passus fuit quidam homo,
quoniam dictum est quod
quidam homo concupivit
coniugatam. Que fodiens iuxta puteum
ingressum et egressum adultero ostendit et recondens aperitorium porte iuxta
puteum ostendit amasio illud et instruxit eum posse fugere, si timeret. Quodam
vero die cum esset adulter cum muliere, venit maritus eius ante ianuam. Dicit
mulier adultero: "Curre ad puteum et invenies exitum". Tunc pergens
ille et puteum altum videns timuit et reversus ad mulierem dixit: "Non
inveni egressum". At illa respondit: "O insipiens, an ignoras quod in
ipso puteo est egressus tuus?" Et ille dixit: "Amor tuus fecit me
oblivisci viam". Dicit illa: "Miser, salva te ipsum et non respondeas
ut insipiens". Dicit ei adulter: "Quo ergo ibo? Nam per te deceptus sum, amica
mea". Et illo misero
stupefacto permanente ingressus est dominus domus, cepit eum et vinctis ad
tergum manibus turpiter fustigavit tradiditque eum principi.
Hec omnia cum
timore cogitans, reversus in me ipsum elegi bonum opus facere quod omnes
credulitates testantur. VI. Et volui fugere timorem et neminem verberare + nec
indignari nec vituperare nec dolum cuidam committere, et fugi concupiscenciam
mulierum et adeptus sum castitatem et custodivi linguam meam a mendacio et ab
omni opere malo et nocivo et dilexi bonus esse omnibus + et me a malis elongavi
et bonis appropinquavi. Et cognovi quod nec amicus est nec socius sicut
bonitas, nam deo volente leviter requiritur et gloriosa est plus quam parentes
et amici, quia largiendo eam non diminuitur, sed magis augmentatur, non
inflatur, non inveterascit, sed magis ac magis adornatur et sine timore manet,
non condempnatur a potestate, non timet ignem nec feras nec latrones nec
aliquid de contingentibus. Et inveni fugientem bonum opus et perseverantem in
deliciis huius mundi pro parva dulcedine; quem decet similari cuidam homini qui
multam pecuniam amiserat et sic socius fuit illius qui uno die devenit in
derisionem, quia dictum est quod
quidam negociator conduxit
quendam uno die centum solidis pro perforandis margaritis. Et veniens cum eo ad
domum vidit multa vasa fictilia in domo ipsius. Dicit ei conductor: "Scis
ista frangere?" Respondit: "Utique bene". Dicit ei conductor:
"Incipe frangere". Ille autem incepit et fregit magno gaudio et sero
facto quesivit locator mercedem suam. Dicit ei conductor: "Tu nihil
fecisti. Quid petis?" Et ille:
"Feci quod iussisti". Et invitus quidem [dedit ei mercedem] et ita
perdidit omnia sua vasa et margarite illius remanserunt inperforate.
VII. Et ego discens instabiles huius seculi dulcedines
elegi abstinenciam, ne peream, quia vie resurrectionis recte sunt. Sicut
parentes dirigunt filiis viam, ita abstinencia dirigit viam amicis suis. Et
vidi eam cooperientem hominem ab omnibus malis tanquam turris fortissima, et
porta eius erit aperta, semper habundans in deliciis paradisi. Et vidi
abstinentem in quiete sua gaudentem, gloriam bene agentem, bene sufficientem,
securum, humilem et fugientem omnia mundana et alciorem omni tristicia et
lesione. Et propter hoc invidiam fugi, dilectioni divine adhesi et vilipendens
labencia factus sum integer in intelligencia et cognoscens futura factus sum
intrepidus. + Et abstinencium viam discens plus eam expectavi; tamen volens
unus esse ex ipsis iterum expavi non me sufferre posse pro precedentibus meis
consuetudinibus et magis ledar, et timens ne forte mundum relinquens et
abstinentes persequar, et sic bonum opus omittam pro quo bona eterna sperabam
et ero
sicut canis deferens peciam carnis in ore. Qui perveniens ad quendam
fluvium, et cum transiret per pontem, vidit in aqua umbram eiusdem carnis. Et
assiliens, ut eam caperet, aperuit os suum et amisit peciam carnis quam
portabat. Et quod voluit capere, habere non potuit, et sic remansit vacuus.
VIII. Et ego timens propter hoc abstinenciam, ne
desperem, minime valens eam sufferre +, et discernens inter abstinentem et
mundum diligentem et omnia que eis accidunt, vidi omnia equalia, eo quod in
mundo non est dulcedo nisi prenuncians tristiciam et nocumentum; nam seculum
istud est sicut aqua salsa de qua quis quanto plus bibit, tanto magis sitit.
Eciam est sicut os habens odorem carnis; quod per saporem canis querens,
vulneravit se; et quanto plus cruentavit ipsum os carnes comedendo, tanto magis
vulneratur et cruentatur. Et est eciam sicut milvus qui capit parvam particulam
carnis, aliis canibus circumdatus et ab eis persecutus et coactus proicit
carnem et nullum inde habet lucrum nisi periculum et angustiam. Et est sicut
vas plenum mellis, desubtus habens venenum, et comedentes de eo prius dulcia
senciunt et postea pereunt. Et [est] sicut pauper qui sompniat se esse divitem
et in eo gaudet, et excitatus a sompno amittit gaudium. Et est sicut coruscacio
que apparet in nocte et viatori viam illuminat, et ea recedente viator in
obscuritate remanet. Et est sicut vermis serici qui ex se ipso filat, et quanto
plus filat, tanto magis evacuatur. – Et hiis omnibus exemplis doctus
abstinenciam elegi et dixi: "Volo a seculo elongari". Et subtiliter
videns puteos qui in ipso sunt et qualiter in eo oportet esse, cognovi
altissimam profunditatem sue perdicionis + et factus sum sicut index insipiens
qui absolvit appellantem et postea condempnavit. IX.
Et iterum discens periculum abstinencie et temporalem ipsius indigenciam et
delicias que sunt cum ea et sempiternum ipsius levamen, elegi eam. Et aspiciens
anime mee aviditatem quam habet in hoc secnlo dixi: "O quam amaritudinem
et acritudinem habet seculi dulcedo! Nam pro eo traderis in penam
eternam". Et iterum dixi: "Quales delicie sunt et quales suavitates
que in tam brevi tempore transeunt et quis non eligit brevem amaritudinem pro
eterna dulcedine! Et si convenero cum aliquo per centum annos et in miseria et
tristicia vivam et devote et plene adimpleam servicium suum, nonne graciosus
recedam ab eo? Et ita multum lucratur qui parvum vivit in hoc seculo in
angustia, quia credit postea in eterna esse requie. O anima, an seculum istud non est plenum maximis
periculis, doloribus et angustiis? Et vita hominis diu viventis et eius
conversacio est tristicia et anxietas atque pena ab inicio usque ad finem, quia
inicium hominis, sicut traditum a medicis et sapientibus est, est sperma, id
est semen, quod in vulvam mulieris cadens et in sauguinem ipsius mixtum et
pinguescens componitur per membra, et est in obscuro et angusto loco, nec
comedens nec bibens. Cum autem pervenerit ad tempus sue maturitatis,
magna vi(a) egreditur. Et cum
egreditur, patitur infancie periculum, scilicet famis, sitis et frigoris et
[ad] ultimum ablati lactis tristiciam, ad hoc eciam doctrine disciplinam que
datur cum multis laboribus et angustia. Patitur eciam multas infirmitates; cum
ad legitimam etatem pervenerit, laborat quod sit in diviciis, pro coniugio et
filiis et pro avaricia, periculo et rebus angustiosis. Et in hiis omnibus
conversans habet secum quatuor inimicos, scilicet sanguinem, flegmam, coleram
et melancoliam. Timet mortiferas pociones et feras selvestres, scilicet leones
et leopardos et alias feras, timet reptilia et venenosa et maximum frigus et
estum, pluvias et aerem et alias varias huius mundi penas. Si vero contigerit
ut multis annis vivat et in decrepitam pervenerit etatem, non timet, licet
deberet timere, vicinam mortem et huius seculi separacionem filiorum et
consanguineorum, fratrum et amicorum omnium in quibus sperabat, postea penarum
memoriam. Et qui non timet et deliciis affluentibus huic seculo studet servire,
insipiens vocatur et stultus, nam adhuc etsi sit imperator et adeo fortissimus
et alcior omnibus nocumentis et angustiis et habeat omnes virtutes, hunc tamen
seculum consumit et omnibus modis est ei retrogradum. X.
Et sic omnia considerans vidi hominem omnium creaturarum honoratissimum et
proficientem in maliciis suis et non cogitantem de salute sua ob dulcedinem
quinque sensuum. Obstupefactus sum et dixi: Similis est hic homo cuidam
qui pre magno timore unicornis
fugiebat. Et incidit in quendam lacum habentem arborem magnam factam in ripa,
in qua se appendit, duos ramos ipsius tenens, et pedes posuit in alio ramo,
sperans in eo firmari. Erantque ibi quatuor serpentes circa lacum, producentes
capita in altum nec quiescebant lacum circuire. Respiciens ad fundum laci vidit
draconem habentem os apertum. Et iterum vidit duos mures, unum album et alterum
nigrum, comedentes radices arboris super quam stabat. Et de hiis stupefactus querebat qualiter de tantis
malis liberari posset. Et aspiciens sursum vidit mel defluens a summitate
arboris. Et de eodem melle gustans et dulcedine eius dulcoratus oblitus est
salutis sue et non est recordatus unicornis nec quatuor serpentum qui erant
circa lacum nec duorum murium comedencium radices arboris et quod, postquam
comederint eas, cadet arbor et ipse cadet in gutture draconis, sed perseverans
in mellis dulcedine perditus fuit.
Ergo unicornis
assimilatur dyabolo +, lacus seculo omni malicia et malignitate pleno et dura
conversacione et perdicione, et quatuor serpentes quatuor conplexionibus
hominem continentibus, nam cum una earum contra aliam movetur, est sicut
serpens mordens et suo veneno interficiens hominem, et arbor humane vite, duo
mures, albus et niger, diei et nocti qui consumunt hominis vitam, draco vero
morti quam preterire nemo potest, et mel parve dulcedini huius seculi qua
dulcoratur sensus hominis et separat eum a salute sua.
Hec omnia discens bonum agere
mihi placuit et multum laboravi in bono opere, ut per illud inveniam viam
rectam salutis mee. Et me in hiis confirmans reversus sum ab India in terram
meam, scriptis a me libris ad sufficienciam, ex quibus liber iste qui dicitur Kililes
et Dimnes, id est Stephanitis et Ignilatis.
|