|
[Capitulum
I.]
1. Dicit Salomon, imperator Indorum, ad
primum philosophorum suorum Limpidum: "Dic mihi parabolam quid
separat duos amicos et facit eos inimicos". Respondit Limpidus:
"Cum mendax et dolosus inter duos fratres vel amicos miscetur,
separat eorum amiciciam, sicut dicitur in parabolis.
2. Erat enim in quadam terra multum dives
negociator et habebat multos filios qui crescentes inceperunt destruere
substanciam patris. Et
admonens eos dixit pater: "O filii, secularis homo tria debet querere nec
postea apprehendere nisi per quatuor. Triaque sunt hec doctrine:
habundancia bonorum, honor humanus, opus bonum quod conducit ad lucrum
futurorum. Quatuor vero quibus hec tria homo lucratur sunt hec: aurum bonis
personis acquisitum, et augmentatum bene, et optime in vita sua expensum,
et de eo benefacere fratribus suis et consanguineis et amicis unde in futuro
iuvabitur. Et quicumque ista quatuor prevaricaverit, non perveniet ad
desiderium suum, nam qui non habet, nec sibi nec aliis auxiliari poterit; et
qui habet et indiscrete illud expendit, procul dubio pecunia sua cito deficiet;
et qui expendit et non acquirit suum precium, deficit, eciamsi paulatim
expendit, sicut est lumen cerei. Dicitur enim quod [qui non expendit] in bonis
personis et racionabilibus vocatur pauper, substancia carens, et forsitan
pecuniam amittit et nihil inde habebit, sicut est aqua in canali: nisi
egrediatur iuxta quantitatem qua ingreditur, undique discurrit et sic rumpitur
canale et aqua amittitur". Audientes filii patris admonicionem fecerunt
secundum consilium patris.
3. Et pergens filius primus per viam, volens ire ad
civitatem Sane, habens currum quem boves trahebant, quorum nomen unius
Simpep. Et cum pertransiret per locum stagnosum, cecidit Simpep, et
laborans homo cum sociis suis erigere eum non potuit et quendam suum hominem
ibi relinquens precepit ei ut vigilaret ibi, quousque bos suus ad vires suas
rediret, et postea ad eum iret. Qui alio die dimisit bovem et venit ad
dominum suum dicens: "Bos mortuus est". 5.
Bos autem erigens se et ambulans invenit pratum herbosum et aquosum et ibi
pascens per multa tempora pinguis effectus est et assiliens et cum cornibus
[terram] fodiens alta voce mugitum suum dabat. 6.
Audiens autem leo eius mugitum qui eciam eidem loco dominabatur, cum quo eciam
erant alie fere: lupi, licopantheres, vulpes et alii leones et multe alie fere.
Et erat iste leo superbus et elatus, non intendens alicuius consiliis; qui
eciam nunquam bovem viderat nec ipsius mugitum audierat. Timore et terrore
perterritus est, et quoniam nolebat ut aliquis suam maliciam sciret, suum
timorem occultabat et manebat in uno loco cogitans. Omnes autem de curia
mirabantur de statu eius. 7. Et inter illas feras
erant duo licopantheres, nomen uni Kililes et alii Dimnes, et erant ambo dolosi
et fraudulenti; Kililes tamen erat humilis et Dimnes erat superbus et
arrogans et non sufficiebat sibi vita sua, et erant isti incogniti leoni.
Ait Dimnes ad Kililam: "Amice, mirum est quod contingit leoni, quoniam
videmus eum stantem et cogitantem, quod non solebat facere". Respondit ei
Kililes: "Quid ad te interrogare de rebus imperialibus? Non est
tuum scire nisi de necessariis rebus ad nos pertinentibus nosque manemus in
ianuis imperialibus et de sua gracia accipimus cottidianum victum nostrum; hinc
viventes non sumus de magnatibus et imperii rectoribus atque consiliariis
imperatoris. Quiesce a
talibus, quia qui incipit operari vel dicere rem ad se non pertinentem,
pacietur quod passus est simeus. 8. Dictum est
enim quod
quidam simeus, dum videret magistrum suum cum bipenne ligna scindere et in
fissuris ligni cuneos inmittentem sedentemque super lignum tanquam super equum,
recedente magistro a ligno et eunte ad opus suum assiliit simeus super lignum
et equitans super eum, volens imitari magistrum, inmisit testiculos suos in
fissuram ligni, et educente unum de cuneis fissura astrinxit testiculos eius et
pre dolore attenuatus est spiritus eius. Et ecce rediit magister et afflixit
eum multis verberibus.
9. Ait Dimnes: "Audivi parabolam tuam
et intellexi quod dixisti, sed tamen cognosce quia appropinquantes imperatori
non pro lucro tantum venire appropinquant, sed pro gloria et honore, ut
letificentur amici et inimici tristentur, quia victuum necessaria miseris et
insufficientibus et male voluntatis hominibus conveniunt, nam qui ventris
sufficienciam querit, de nihilo gaudet, sicut enim est canis esuriens [qui]
invento osse multum gaudet. Et sapientibus hominibus parva nec displicent nec
sufficiunt et eligunt altitudinem et gloriam sicut leo [qui] venans leporem et
videns pullum indomitum dimisit leporem et venatus est pullum. An ignoras quod
canis multociens movet caudam, ut aliquid sibi detur, et altus et superbus
[elephas] multis blandiciis cibaria sua comedit? Et qui vivit in gloria et in
altitudine et bona sua voluntate, longevus est super terram tam sibi quam
circumstantibus suis; et qui vivit in egestate, miser est omnibus horis tam
ipse et qui cum eo sunt, et vita eius brevis, licet longa sit. Sed qui servit
ventri, demorari debet inter feras". Respondit ei Kililes:
"Intellexi que dixisti; sed pro te ipso intercede et cognosce te ipsum,
quia unicuique sufficit mensura sua, et si de ea sufficiens extiterit, sapiens
et placidus erit fortune sue; nos autem non sumus in ordine tante
auctoritatis, ut vita nostra nobis sufficiat". Dicit ei Dimnes:
"Dignitates multe sunt et adverse, quia homo bonus et dapsilis
exaltatur secundum voluntatem suam a parvis in magna, et homo malivolus
et arrogans a magnis revertitur ad parva, nam durum est ab humilibus ascendere
ad gloriam sicut est leve descendere a gloria, sicut petra que graviter sursum
ponitur, deorsum autem leviter emittitur. Oportet ergo pro posse querere
superiora et non manere in isto statu, sed inquantum possumus ad maiora
ascendere debemus. Et ego volo invenire occasionem qualiter possim adherere
leoni et cum eo loqui, nam video eum nimis tristem et cogitantem una cum
militibus suis; credo enim eum ab ista tristicia liberare et ut forte
adipiscar ab eo aliquem honorem". Kililes ait: "Quomodo manifestum
est tibi quod leo sit in cogitacione?" Et Dimnes respondit: "Cognosco
motum ipsius, quia vir intelligens potest cognoscere cogitacionem propinqui,
investigans vultum eius et cogitaciones ipsius". Et Kililes dixit:
"Quomodo potest aliquis graciam invenire apud leonem qui non servivit
imperatoribus nec habuit doctrinam nec loquelam nec familiaritatem eorum?"
Et Dimnes respondit: "Vir sapiens scit bene se continere in locis ubi
patitur indigenciam; et qui talis non est, in propria sua arte decipitur".
Kililes ait: "Benivolus qui
contempnitur a maioribus et recipit consilium a suis proximioribus assimilatur
viti non amplectenti alciores arbores sarmentis suis, sed propinquiores. Quomodo
ergo appropinquabis leoni sic manenti?" Dicit Dimnes: "Scio quid
dicis et verum est; sed cognosco proximiores nostros non fuisse tales ab
inicio, et ascenderunt postea. Volo ergo ascendere et cum eis incipere, quia
dicitur quod omnis intendens ad imperialem portam, abiciens superbiam,
ferocitatem domans et lesuras sustinens et omnibus se humilians facile poterit
imperatori appropinquare". Ait Kililes: "Pone quod imperatori
appropinquasti: quomodo poteris invenire graciam aput eum?" Et dixit
Dimnes: "Cum appropinquabo sibi et cognoscam motum usuum suorum et mentis
et ipse voluerit facere quedam se iuvancia, astabo sibi, serviam in opere suo
et instruam eum, ut magis ac magis delectetur in bono opere. Et si voluerit
aliquod indecens facere, revelabo ipsius rei nocumentum et iuvamen quod postea
inde venire poterit. Leo agnoscet et discernet me ab aliis, et hoc studiose
operabor, quia vir intelligens potest verum evacuare et mendacium firmare sicut
peritissimus pictor qui mutat et alienat veritatem, figurans introitum et
exitum in pavimento". Et Kililes ait: "Si hoc vis facere, oportet te
observare propinquum imperatori, quoniam scriptum est quod nullus sapientum
debet audire hec tria nec leviter hiis tribus salvatur, quia dictum est de
appropinquacione imperatorum, de recipiende pocionis temptacione et de
credendis secretis mulierum quia imperator similis est monti rupibus
circumsepto et undique duro vestigiis hominum + et pleno feris et leonibus:
cuius montis ascensus durus est, mansio autem labilis". Et Dimnes
respondit: "Verum dixisti; sed qui non gaudet periculosa temptare, non
venit ad desideria sua; et qui timet in omnibus, expers erit omnium bonorum,
quia fertur quod hec tria animi parvi subire possunt, scilicet imperialia et
servicium maritimum et subitaneum insultum inimicorum, nam duo loca destinata
sunt magno et prudenti viro: [aula regia,] conversacio abstinencium in deserto
sicut elephanti qui in deserto fuit vel conversatur in curia imperatoris".
Et Kililes dixit: "Non assencio
tecum in hiis, sed facias quod vis". 10.
Dimnes vero pergens ad leonem adoravit eum. Leo vero interrogavit eum: "Quis es tu et quid queris et ubi
tantum temporis conversatus es?" Et Dimnes respondit: "Cottidie
assisto imperialibus ianuis, sperans inde aliquem honorem adipisci +, sciens
quod multis opus habet imperator. Et oportet quod recipiat magnos et parvos,
nam [hii] multociens iuvant imperium sicut lignum iacens in terra derelictum,
magno tamen edificio aliquando necessarium est". Audiens leo hunc sermonem
circumstantibus se dixit: "Bonus et intelligens et racionabilis homo non
cognoscitur nisi per sermonem, sicut ignis in terra coopertus, cum [in]
propatulo egreditur, opus suum operatur". Cognoscens Dimnes quod leoni
placeret, dixit: "O imperator, decet omnes assistentes imperatori notificare
omnia decencia et utilia, et tunc imperator reddet unicuique pro meritis suis,
sicut quedam grana diversa iacencia sub terra non revelantur, nisi super terram
germinaverint: ita nullus homo cognoscitur qualis sit, nisi ex propriis dictis.
Decet
imperatorem ut nec ornamenta capitis ponat pedibus nec pedum capiti, + nam
oportet imperatorem discernere eos qui sub ipso sunt sicut comestabulum milites
et pontifices decet discernere racionabiles viros et honestos, quia imperatores
non agminibus subiectionem dirigunt, sed prudencium virorum electione, sicut et
parvi iacincti preciosiores sunt lapidibus magnis. Et non decet imperatorem
vilipendere quendam de minimis, nam parvum non est quando magnum defert. Ideo
oportet imperatorem non eligere nobiles generacione tantum, sed dignos sermone
et iuvare valentes, nec sufficiunt sibi tantum hii qui circa ipsum sunt, sed
vocet qui sunt a longe, sapiencia et doctrina ornati, pro esse cum eo; nihil
enim propinquius est suo corpore, sed quando evenit ei infirmitas, querit
medicos et pociones et alia necessaria ad expellendum illam infirmitatem. Et
[mures] qui sepius permanent in imperialibus domibus, non sunt propterea
propinquiores ei; accipiter silvester de lucro suo portatur, recipitur,
diligitur et vocatur". Imperator vero verbis suis stupefactus assessoribus
suis dixit: "Non oportet dumtaxat exempla videre aut probos homines, licet
sint infime fortune, sed unicuique tribuere pro dignitate sua, eciamsi
displiceant". Videns ergo Dimnes motum leonis mitem circa ipsum, locutus
est [ei] privatim dicens: "O imperator, quid est hoc quod per tantum
tempus inmobilis permansisti, non tendens alias more solito?" Placuit ergo
leoni timorem suum ei patefacere et dixit: "Audivi mugitum thauri et
factus sum trepidus, timens valde corpus suum esse forcius pro magnitudine
illius vocis meis viribus +". Respondit
Dimnes: "O imperator, + 12. + si placet
dominacioni tue, ego vadam et conducam illum + 14.
et subiciam eum potestati tue et erit tibi de cetero subditus". Letatus igitur leo in hiis valde precepit
ei ut festinaret et quod promisit adimpleret. 15.
Dimnes autem pergens ad thaurum fiducialiter ei dixit: "O thaure, imperator
omnium ferarum leo misit me, ut ducam te ad ipsum. Si cito ad eum
festinaveris, erit tibi placidus, eo quod hucusque non fuisti cum eo et quod
negligens fuisti ei obviare; quodsi moram feceris, omnia que de te sunt procul
dubio pandam ei". Ait thaurus: "Quis est iste leo qui te ad me misit
et ubi manet?" Respondit Dimnes: "Imperator est omnium ferarum et in
hoc loco cum suo exercitu manet". Thaurus vero timens secutus est eum,
usque dum pervenit ad leonem et genu flexo adoravit eum. 16.
Qui videns eum in domum eum benignissime assumpsit et interrogavit de hiis que
de eo erant. Bos autem nunciavit ei omnia de se. Leo promisit ei omne bonum et previdens
que facturus esset preposuit eum omnibus que sub illo erant. 17.
Quod videns Dimnes invidit ei et non paciens hoc patefecit ipsam invidiam
Kilile et dixit: "Nonne miraris que contra me ipsum operatus sum? Ego
enim volens adiuvare imperatorem me ipsum lesi et sum deceptus, conducens ei
thaurum et a mea dignitate sum separatus". Et Kililes ait:
"Passus ergo es adinstar heremite:
18. Nam
cuidam heremite data sunt ab imperatore vestimenta preciosa plurima. Que videns quidam fur venit ad eum
fraudulenter et ait: "Volo fieri discipulus tuus et esse tecum et imitari
vestigia tua et opera tua facere". Et post paucos dies inventa
oportunitate auferens vestimenta nocte fugit. Mane vero surgens
monachus cepit persequi eum. 19. Et in ipso itinere vidit duos hircos inter se pugnantes
usque ad sanguinis effusionem. Et ecce vulpecula lingebat sanguinem et se
adinvicem percucientes occiderunt eam. 20. Et heremita
veniens ad civitatem nec oportunum hospicium invenire valens hospitatus est in
domo cuiusdam meretricis que habebat ancillam secum meretricantem et
compacientem. Ancilla autem habominabatur dominam suam et domina odio habebat
ancillam. Cogitavit domina interficere ancillam et amasium eius in ipsa nocte.
Ancilla et amasio fortiter a domina sero inebriatis et pre vino dormientibus
domina in quadam arundine preparatam habuerat pocionem ponensque arundinem in
anum illius, ut exsufflaret venenum ad intestina, retrahens flatum reversa est
pocio in guttur eius et se ipsam interfecit. 21. Et hec
omnia vidit heremita. Qui mane surgens hospitatus est in domo cuiusdam
scarparii qui invitatus extitit a quodam amico suo. Precepitque uxori sue ut
domi maneret et hospiti benefaceret. Que habebat suum amasium et lena eius erat
uxor cuiusdam flebotomarii. Recedente vero scarpario a domo dixit uxor
scarparii ad lenam: "Vade cito et conduc amasium meum et dic ei quia vir
meus absens erit hac nocte". Facto autem sero venit adulter et
sedebat iuxta ianuam. Et ipso sedente ecce scarparius valde ebrius intravit
domum et, cum vidisset adulterum, conturbatus est valde. Et capiens uxorem
ligavit eam in quadam columna et fortiter eam verberans obdormivit. Et
eo dormiente ingressa est ad uxorem eius lena dicens: "Ecce amasius tuus
ad ianuam residet. Quid vis ut faciat?"
Dixit ei; "Nonne vides quod mihi contigit? Et tamen rogo te ut me
absolvas, et te hic liga, quousque ad amasium meum vadam, et cito revertar ad
te eritque mihi magnum remedium". Quod et lena fecit. Excitatus
scarparius uxorem suam vocabat. Lena autem non respondebat, ne ab ipso
cognosceretur. Indignatus scarparius accipiens cultrum amputavit [ei] nasum,
credens eam esse uxorem suam et reversus in lectum suum obdormivit. Reversa vero est uxor eius scarparii et
videns quod contigit lene, eam absolvit et se eiusdem vinculis ligavit. Lena
vero accipiens nasum ivit domum. Et
hec omnia vidit heremita. Uxor autem scarparii cepit clamare fortiter
contra maritum et dicere: "O domine deus, o domine deus! Si iniusta passa
sum a viro meo, nasus meus consolidetur". Et clamans voce magna dixit viro suo: "Surge, fatue, surge et vide
miraculum quod deus fecit in me et qualiter dei misericordia nasus meus
consolidatus est". Et dixit ei vir: "O malefica, que sunt ista que
dicis?" Et accendens lucernam invenit eam sanam, et illa magis contra
eum clamabat. Et ille plorans et multum penitens cum lacrimis cepit eam
rogare ut sibi parceret, cum iuramento promittens nunquam eam offendere. Et
ita concordati sunt. 22. Uxor autem flebotomarii
pergens ad domum suam machinabatur qualiter posset suum dedecus tegere. Cuius
vir matutino consurgens tempore ait uxori sue: "Da mihi instrumenta mea,
ut vadam ad stacionem et operer cum eis". Et illa surgens dedit ei solum rasiolum. Et vir iratus proiecit ei rasiolum
et iterum omnia instrumenta quesivit. Et illa similiter solum rasiolum
porrexit, et ipse magis iratus proiecit eum sibi. Et illa magna voce clamans
ait: "Nasus meus amputatus est". Et ad hec amici sui
congregati sunt + et dixerunt: "Qua causa hoc fecisti?" Et non habens excusacionem, iudicatus
extitit puniendus. 23. Et veniens heremita dixit
iudici: "O fili mi, scias quia fur furatus est vestimenta et hirci
occiderunt vulpeculam et domina ancille se ipsam occidit et hic non amputavit
nasum uxori sue. + Et ego dicam qualiter omnes operati sunt".
Et annunciavit ei omnia.
24. Dixit Kililes ad Dimnem:
"Sic te ipsum lesisti; sed tamen quid vis facere?" Respondit Dimnes:
"Volo manere in primo ordine, nam oportet intelligentem tria hec considerare
prospera, adversa et futura: primo adversa fugere et prospera sequi, secundo
considerare prospera presencia et abiecto malo eligere bonum, tercio prospicere
et intueri integrum futurorum bonorum et ita ordinare esse suum. Ergo
racionatus sum primum esse meum nec inveni alium exitum in ordinacione mea nisi
ut interficiam thaurum per fraudem, quia hoc est mihi proficuum". Et
Kililes dixit: "Nullum nocumentum affert leoni propinquitas thauri, sed
de eo ornatur curia eius". Et Dimnes respondit: "Leo omnino
adhesit ipsi, omnes alios vilipendens, nam pro hiis [sex] imperator annihilatus
est et erit ei deterius: si neglexerit que sunt in tempore necessaria, et si
efficitur mollis ubi oportet eum esse fortem, et si pro adulacionibus ostendit
se mordacem, et nisi assenserit consiliis sapientum et intelligencium
subiectorum suorum et confirmaverit subiectos suos in amore suo, et vicerit
desideria cogitacionis sue et subiecerit sibi furorem suum et precipue in
tempore mutacionis sue, regnum suum stare non poterit sicut decet". Et Kililes dixit: "Quomodo poteris
ledere thaurum te forciorem et magis habundantem amicis et subiectis?" Et
Dimnes: "Non aspicias parvitatem meam, sed potenciam meam, nam victoria
[non] sequitur potenciam et vires corporis, et plurimi fortissimi a debilibus
et despectis sunt victi,
25. sicut dicitur de quodam corvo qui habebat nidum
in foramine cuiusdam montis prope quendam magnum serpentem. A quo
serpente omni anno iniusta paciebatur, scilicet quia orbabatur filiis. Tandem
corvus perrexit ad quendam licopantherum et ait illi: "Frater, te volo
habere hodie meum consiliatorem, nam scis quid pacior a serpente, quia videtur
mihi bonum ut eo dormiente aggrediar, ut exorbitem eum". Licopantherus
dixit: "Non habes bonum consilium, sed inquiramus aliud ingenium, ut
serpens disperdatur et tu maneas illesus, ne paciaris quod passus est cignus, 26.
quia dictum est quod
quidam cignus apud stagna
habitans multitudinem piscium habencia, et exsenivit et ob senectutem piscari
non poterat. Unde fame coactus
abiit in montana. Et cum
ascendisset, obviavit cancro tristis et humiliatus. Cui ait cancer:
"Utquid apparuisti mihi tristis et demissus?" Et cignus respondit:
"Tristem decet et dimissum me esse, primo quod mansi a puericia mea in
hiis stagnis copiose nutritus ex multitudine piscium ibi manencium, et hodie
vidi duos piscatores adinvicem loquentes et capientes consilium qualiter omnes
pisces de ipsis stagnis capiant". Audiens hec cancer cucurrit et
annunciavit piscibus. Pisces vero venerunt ad cignum et rogaverunt eum
dicentes: "Ecce opus habemus et de consilio tuo indigemus, nam vir
sapientissimus debet consiliari cum inimico suo; quandoque consilium utrique
auxiliatur". Ait cignus: "Non enim est aliud consilium nisi ut
recedamus hinc; scio enim alia loca stagnosa, valde magna et ad ambulandum
fortissima". Dicunt illi: "Transfer nos ad locum illum". Et
cignus respondit: "Dubito, antequam vos omnes transferam, piscatores
venient, sed tamen pro posse meo incipiam". Et incepit ducere unoquoque
die quosdam de piscibus ad ripam montis et eos ibi comedere; reliqui vero
pisces putabant ut illi ducerentur ad locum promissum. Quodam vero die
cancer rogavit cignum ut portaret eum ad illum locum sicuti unum de illis
piscibus. Quem capiens cignus duxit eum ad ripam montis ubi pisces comedebat,
volens eum comedere. Videns autem cancer spinas piscium quos comederat,
existimavit se subiturum malam mortem. Dixit intra se: "Si cigno me
subiugavero, moriar; si cum eo luctatus fuero et vicerit me, mortuus ero.
Melius est autem honorifice mori quam inhonorifice vivere". Et subito eum
apprehendens in gutture necavit cignum.
27.
Igitur, o corve, propterea hec narravi, ut studiose discas qualiter multociens
malus consiliator propriis laqueis suis capitur. Unde hortor te diligenter
incipere perdicionem serpentis eo modo quo docebo te: si potes, alcius vola et
explora aliqua ornata vestimenta mulierum et aufer illa et fac ut videaris et
repone in nido serpentis. Et
querentes eo venient et invenient serpentem et eum occident". Quod faciens
corvus hoc modo vindicavit se de serpente.
28. Ad hec Dimnes dixit Kilile: "Hec
omnia tibi narravi, ut cognoscas sapienciam esse forciorem viribus". Ait
Kililes: "Nisi thaurus cum viribus haberet sapienciam, hec que dixi et
dicturus sum non tibi narrarem. Scias eum esse sapientissimum". Et
respondit Dimnes: "Verum est, sed in hoc superabo eum quod de multis se
mihi credidit et fiduciam habet in me, sicut lepus olim leonem vicit.
29. Dicitur enim quod lepus stabat in loco quodam
stagnoso et herboso ubi multa ferarum agmina habundanter manebant, [vexata]
solo timore quem habebant de leone. Igitur inter se consiliati [omnes] venerunt
ad leonem et dixerunt ei: "O imperator, inter nos vidimus, ut liberemus te
ex periculis et angustiis et acquiramus securitatem; nam, o maxime imperator,
unoquoque die maximo sudore et labore de nobis multum venaris. Nos autem
nescientes terminum nostrum et quem sis venaturus, qualibet die magno timore
afficimur. Ergo cogitavimus oportere nos unoquoque die, si tibi placet,
presentare mense tue unum de nobis". Quod multum placuit leoni, et per
longum tempas sortem inter se mittentes eum presentabant leoni super quem sors
ceciderat. Sors cecidit super leporem et dixit lepus ad eos: "O fere, si
mecum cooperari vultis, liberabo vos de hoc fortissimo periculo". Et omnes
una voce dixerunt: "Faciemus quod vis". Et ait lepus:
"Precipiatis illi qui me debet ducere ad leonem ne multum festinet in
eundo, sed cum prope erimus, occultabit se". Fere autem hoc fecerunt. Mora autem faciente
lepore leo magis fame accensus rugiebat et ut vidit leporem venientem, magno
furore dixit ei: "Cur tantam moram fecisti nec velociter sicut alii
venisti?" Respondit lepus: "Conducebam tibi leporem pinguissimum et
obviavit nobis quidam leo et per vim mihi eum abstulit, et prohibui eum ex
parte tui et propter hoc voluit me occidere. Testes ibi invocavi
et noluit acquiescere prohibicioni mee. Et decet te de eo vindicare qui [in]
imperio tuo vilipendit prohibicionem meam ex parte tua factam et qui frangit
securitatem tuam vi". Et
dixit leo: "Ubi est?" Respondit lepus: "Introivit in puteum; si tibi placet, ostendam eum tibi".
Et furibundus leo dixit: "Eamus". Et lepus conduxit eum ad puteum
altissimum et commovit eundem leonem ut se inclinaret et videret illum leonem.
Et lepus submittens se leoni ei dixit: "Vide, domine, ecce leo
raptor". Et lepus ostendit ei imaginem ipsius et suam in aqua. Quibus
deceptus precipitavit se leo in puteum et necatus est.
30. Kililes dixit: "Sic poteris
destruere thaurum, ita ut non noceas leoni, nam alia contigerunt mihi et tibi
ex propinquitate thauri et leonis que minime previdimus. Et si hoc facere non
potes, desiste ab inceptis, quia quod credis facere difficile est et ad
faciendum durum".
31. Una autem dierum ingressus est Dimnes ad leonem plenus
angustia et tristicia et adoravit eum. Leo autem volens scire racionem
sue passionis interrogavit eum. At ille respondit: "Contigit tibi et mihi
quoddam inportunum quod celare non possum, quia oportet dilectum ab imperatore
manifestare ipsi ea que dicerentur, eciamsi contraria sunt ei. Et tunc multo
magis diligendus est homo, quando talia dicit que ad honorem et vitam domini
sui pertinent et debet computari inter privatissimos suos. Ergo, o imperator,
ego cognoscens te esse ornatum sapiencia et intelligencia, confisus loquor et
sine timore que dicturus sum. Scio enim quod non dubitabis de meo purissimo
servicio et credo quod non erunt tibi incredibilia verba mea, nam, ut sencio
anima mea pendet de anima tua, et ideo non est mihi necessarium nihil tibi
occultare de hiis que ad te pertinent vel iuvant, sicut non oportet infirmum
medico celare infirmitatem suam nec pauperem occultare paupertatem suam amicis
suis. Didici enim a quadam credenda persona quoniam thaurus privatim locutus
est principibus tuis et dixit eis: "Ignoratis crudelitatem leonis et
ferocem eius animum et quanta impietate plenus sit et homo sanguinolentus et
multos de vestris consanguineis interfecit, et nos illud idem expectamus; sed
si vultis, vindicemus nos de eo. Ego autem eius sapienciam et potenciam
temptavi et multis indiciis vidi et cognovi eum debilem et, si vultis,
poteritis eum interficere". Unde notifico tibi hec, eo quod prepreposuisti
eum omnibus superbiaque elatus cogitat usurpare tuum imperium. Unde oportet eum destruere, quia talia
facere conatur, antequam sue cogitacionis perveniat ad effectionem. Et hoc facto
cessabunt mala consilia, nam sapientes et intelligentes evitant casus impios et
malos et minus sapientes incidunt multociens in adversis, sed tamen considerant
qualiter ab eis liberentur, sicut est in proverbio de tribus piscibus.
32. Dicitur enim quod quoddam magnum stagnum
coniunctum erat cuidam flumini. In quo stagno tres pisces manebant quorum unus
erat astutissimus, alius minus, tercius stultus. Contigit autem quadam die
[duos] piscatores inde transire +, ut prehenderent pisces qui erant inter
fluvium et stagnum. + Quod videns piscis [minus] astutus dixit intra se:
"Heu! quantum penitui, qua non aspexi hucusque mihi decencia loca. Heu!
talis est finis negligencie. Quale ingenium mee salutis inveniam quod
raro invenitur in instanti periculo? Attamen pro posse meo incipiam, quia
multociens ingenium bene procedit". Et hiis dictis ut ypocrita finxit se mori ferebaturque superius super
aquas. Et credentes piscatores eum esse mortuum proiecerunt inter stagnum et
fluvium. Ille autem assiliens proiecit se in flumen et salvatus est. Stultus
autem piscis sepissime caudam movens, huc et illuc assiliens in retibus captus
est.
33. Et leo dixit: "Cognovi
exempla tua; sed non videtur mihi thaurum aliquid mali sustinere a me pro quo debeat
contra me dolum committere". Dimnes respondit: "Certum est quod
thaurus a te nihil mali passus sit, sed tamen preparavit tibi contrarium, nam
adeo eum exaltasti quod non intendit ascendere in alium gradum quam solum ad
tuum, nam si sapiens esset, sufficeret ei quod fecisti, quia vir prudens primum
conatur cum paciencia de gradu in gradum ascendere, quousque perveniat ad illud
quod desiderat. Sed iste qui ita cito est exaltatus, non querit aliud nisi quod
regnum tuum auferat a te, et facit sicut ypocrita qui obedit principibus et est
omnibus curiosus et vult omnibus placere; sed si adeptus fuerit quod intendit,
sursum ad propriam naturam converti properabit sicut canis ligatus qui
abstinet, quousque ligatus est, et cum solutus fuerit, querit stercora, eciamsi
satur esset carne parvissima. Scis, o imperator, quia qui non recipit ab amicis
dicta gravia, assimilatur infirmo nolenti pociones amaras et conferentes sibi
sanitatem, et non intendens preceptum medici factus est recidivus, et erit
homini illi novissima infirmitas peior priore. Idcirco in hiis intendere
debes et cum paciencia suscipere ea que ab amicis tuis tibi notificantur et
opere comperies bonum finem postea. Certe oportet imperatorem non superbe et
elate intendere consilia principum suorum, quia dicitur quod homo discretus
debet assentire consiliis amicorum suorum et divitum qui magno labore divicias
acquisierunt. + Et dicitur quia
melius est dormire super serpentes et ignem quam supersedere consiliis contra
animam suam agencium". Ait leo: "Pacifica dicis: sed qua audacia
poterit me thaurus ledere qui pascitur herbis, ego autem sanguineus sum et
maxime, cum ipsius caro sit mihi cibus?" Et Dimnes respondit: "Non
decipiaris in hoc intellectu, nam si thaurus nequierit destruere te per se
ipsum solum, faciet hoc et per alios, quia dicitur quod non debes hospitare
ignotum nec credere salutare tuum ipsi, quousque voluntatem eius agnoveris, ne
paciaris quod passus est pediculus.
34. Dicitur enim quod quidam pediculus diu nutritus
fuit in sanguine cuiusdam viri et nunquam eum mordebat nisi quando dormiebat.
Quadam vero nocte hospitatus est quidam pulex aput eum et indiscrete mordens et
vulnerans dormientem excitavit eum. Qui statim surgens et inquirens stragula
sua invenit pediculum et strictis unguibus occidit eum. Pulex vero assiliens
huc et illuc evasit.
35. Ergo si non times de thauro, caveas ne
qui sub te sunt rebellent tibi". Et leo credens dictis eius ait: ["Et
quid faciam? Et Dimnes:] Dens lesus et dolens non poterit sanari, nisi
eiciatur, et lesio cibi nocentis per vomitum expellitur". [Ait
leo]: "Ergo dabo sibi licenciam eundi quo voluerit". Et Dimnes + ait:
"Si hec dixeris thauro, statim percipiet et surget ad rebellandum tibi,
nam sapientissimi imperatores palam puniunt eos qui palam resistunt, et qui
privatim peccant, privatim ab eis puniuntur". Leo respondit: "Si
imperator ob solam suspicionem infert alicui subiectorum suorum penam vel
dedecus non patefacta culpa, sibi dedecus affert". Et Dimnes dixit:
"Cum ingreditur thaurus ad te, sis paratus, nam ex prima oculorum suorum
inspectione cognosces malum consilium sue mentis et malam eius voluntatem, nam
videbis eum tremebundum et trepidum in omnibus membris et circumspicientem a
dextris et a sinistris et cornibus cupientem percutere". Ait leo: "Si
talia signa videro, credam verbis tuis". Disposuit ergo Dimnes ire ad
thaurum et excitare eum adversus imperatorem nec hoc facere voluit sine noticia
leonis, ne leo fraudem ipsius perciperet. Et dixit ei: "O imperator, si
precipis, ibo ad thaurum, ut explorem voluntatem eius, nec poterit me decipere,
quia cognoscam animam eius in primis verbis suis". Et dixit [leo]: "Vade".
36. Et abiens vidit thaurum et ivit ad eum tristis et
angustiosus. Thaurus vero pacifice et letus eum recepit et interrogavit eum
propter moram quam fecerat et ait: "Certe causa tue more mihi bona
est". Et Dimnes respondit: "Mora bona est homini qui non sibi
dominatur, et qui sub dominio est, non potest evadere suum infortunium. Et quis
manet aput principes vel serviens est imperatoribus et ab eis discedit illesus?
Nam curia assimilatur + scolis ad quas pueri accedunt et discedunt et alii loco
ipsorum substituuntur. O thaure frater, scis stabilem amiciciam que inter nos
fuit et est et quomodo fui tibi causa noticie leonis quam feci te adipisci
propter dilectionem quam ad te habeo. Et ideo sensi contrarium tuum et non
potui tollerare. Et scias pro certo quoniam audivi a quibusdam fidelissimis et
veracissimis amicis meis quoniam leo dixit privatim quibusdam subiectis suis:
"Iste thaurus est impinguatus et delicatus; oportet ut eum
comedamus". Quod audiens dolui et veni, ut mentem eius tibi manifestem,
quatinus cogites de salute tua". Audiens hec thaurus tristis effectus est
et ait: "Quid mali feci vel cogitavi contra leonem vel aliquem subiectorum
suorum, ut adversus me talia cogitaret? Sed
mali homines qui circa ipsum sunt, invidia commoti super me mala locuti sunt,
nam sermo malorum solet parare malas suspiciones aput bonos". Et Dimnes respondit:
"Vera [non] est [hec] causa tue suspicionis quam cogitas, sed quoniam leo
est instabilis, non habens amicum nec constans in amicicia et multum crudelis,
primo dulcis et postea amarus". Ait thaurus: "Bene dixisti, quoniam
ego primum gustavi dulcedinem eius, sed modo perveni ad amaram et mortiferam
ipsius pocionem. Sed nunc quid me oportet facere aput leonem sanguineum,
solitum devorare multos in pratis, cuius mens avida me ad talia duxit? Et passus
sum sicut insipientes apes que presidentes floribus nymphee nec putantes inde
separari non inde discedunt nisi quousque foliis implicantur et necantur, et
sicut cui non sufficiunt parva huius seculi. Et illi qui non provident futura
nec aspiciunt ante et retro, pacientur sicut et musce que non sufficientibus
illis deliciis arborum et florum que in regione sunt circumvolant sordidas
aures elephantis +". Et Dimnes ait: "Dimitte multa verba et intendas
ad te iuvancia et invenies consilium quo liberari possis a morte". Et
thaurus dixit: "Certe mens leonis simplex est; sed malivoli qui circa
ipsum sunt non dimittunt eum manere in bonitate sua, et talis congregacio,
licet sit impotens, multociens occidit innocentem et sanctum sicut lupus,
corvus et ursus.
37. Dicitur quod leo quidam erat in quadam amena
foresta iuxta quam erat via parva, et erant ibi tres fere se adinvicem multum
diligentes, scilicet lupus, corvus et ursus. Contigit autem ut negociatores
quodam tempore illic transirent quorum camelus unus ibi remansit. Qui
ingrediens ad leonem adoravit eum et annunciavit ei omnia de se. Dixit
ei leo: "Si vis in curia mea conversari, concedimus tibi pacem et diu
vives sine cogitacione et omnibus diebus vite tue eris in tranquillitate".
Et mansit ibi camelus. Una autem die exiens leo ad venandum obviavit elephanti
et cum eo pugnans fortiter leo vulneratus est et reversus iacebat occupatus in
infirmitate, non valens se movere de uno loco ad alium. Defecerunt sibi cibaria
et leo famescens dixit feris: "Ut puto, derelicti sumus". Responderunt
ei: "Nos quidem de nobis ipsis possumus cogitare; sed tamen [de te]
maximum habemus dolorem et non possumus invenire viam qualiter tibi
auxiliaremur, eciamsi nos ipsos ledere deberemus". Dixit leo:
"De fidelitate vestra certus sum; sed per diversa loca segregatim pergite:
forsitan vobis et nobis necessaria invenietis". Illi autem hoc audientes abierunt et consiliati
sunt inter se, dicentes: "Quid est inter nos et camelum herbis pascentem
et alterius nature? Sed si bonum vobis videtur, dividamus camelum a nobis et demus
eum leoni ad comedendum". Ait licopantherus: "Durum est hoc dicere
leoni pre multis promissionibus ab eo camelo factis". Ait corvus:
"Manete vos hic; ego vadam ad leonem". Et ut vidit eum leo, dixit:
"Forte invenisti aliquid aut penituit te ire?" Respondit corvus:
"Quomodo me penituit, cum sim paratus pro te mori? Sed si placet te nos
audire, libenter refocillamus te". Leo dixit: "Quomodo?" Corvus ait: "Comede camelum qui inter
nos conversatur". Et leo furibundus ait: "De pravitate et crudelitate
tui corporis hec procedunt. An nescis pacta et convenciones quas cum camelo
feci? Non debes mihi talia dicere, cum mihi imperiale non sit". Ait
corvus: "O imperator, recte iudicasti; sed expedit unam animam dare pro
tota domo et domum pro civitate et civitatem pro provincia et provinciam pro
regno. Et tu et nos hodie
debilitamur in instanti necessitate, et nos inveniemus tibi viam qualiter a
nemine reprehendaris". Et hec dicens rediit ad socios et anunciavit eis
que dixerat leoni et que ab ipso audierat. Et illi talem intellectum invenerunt
ut communiter omnes veniant cum camelo ad leonem, ut unusquisque offerat se in
cibum leoni, et unus pro altero respondebit excepto camelo. Et sic venerunt ad
leonem et ait corvus: "Prorsus, o imperator, videmus te plurimum infirmitate
gravatum et fame occupatum, et nos dei gracia bonis tuis factis fortunati sumus
et ego non habeo quid offeram tibi nisi memetipsum: rogo te, comede me."
Responderunt alii: "Quiesce, quia es parvus corpore et non talis
habundans". Et ursus dixit: "O imperator, ego ero hodie tibi cibus
sufficiens". Respondit lupus: "Sile et tu, nam fetens est corpus tuum
et cibus indecens; ego autem ad hec paratus sum et voluntarius". Et ait
corvus: "Quid est hoc? Faciat de vobis quid voluerit". Existimans
camelus oportere respondere sicut alii ait: "O imperator, ego sum in
carnibus habundans et cibus dulcis cupienti." Et omnes una voce dixerunt:
"O camele, vere bene dixisti". Et occidentes diviserunt eum.
38. Timeo igitur ne mihi ita contingat a
subiectis leonis, licet ipse leo nolit perdicionem meam; sed timeo quia ‘gutta
lavat lapidem non vi, sed sepe cadendo’. Preparabo me contra leonem; non
enim tanta merces tribuitur oratori quanta hylari datori +". Ait Dimnes:
"Neminem oportet per se ipsum subire pericula, quia sapiens vir invenit
omne ingenium ad prelium pertinens, postea incipit. Unde non oportet inimicum
tuum annihilare, eciamsi sit insipiens et impotens. 39.
Ergo audi me pacifice tibi loquentem, nam qui dicta iuvancia ab amicis non
recipit, pacietur quod passa est sirena maris ab ave quadam que vocatur
alkion". Ait thaurus:
"Quid ei contigit?" Respondit Dimnes:
Dicitur quod in litore maris habitabat quedam avis alkion cum uxore sua.
Cui adveniens tempus pariendi, dixit viro: "Si placet tibi, inveniamus
locum forciorem hoc in quo possumus facere nidum et parere in eo et erit nobis
utile, nam timeo ne forte crescente mari veniat sirena et tollat filios
nostros". At ille locutus est: "Iste locus est herbosus et aquosus et
nobis aptus parere". Dicit mulier: "Pacienter mihi intende: si
hic moraturi erimus, ledemur a sirena". Ait ille: "Non hoc faciet, ne
similia paciatur". Dicit mulier: "Forte credis expavescere sirenam?
An nescis vires tuas, quia vir sapiens agnoscere scit potenciam suam. Tamen audi me et recedamus ab hoc loco,
nam certum est: qui non audit pacificos consiliatores suos, pacietur quod passa
est testudo.
40. Quia
dictum est quod in quodam fonte conversabantur due anates, et erat ibi testudo,
adinvicem se diligentes. Una autem dierum defecit aqua in illo fonte. Propter
quod cogitaverunt anates illinc discedere et ad aliam aquant ire. Et volentibus
inde discedere dixit eis testudo: "Vobis certe non est cure propter huius
aque defectionem recedere, sed mihi misere, quia nullum vite exitum habeo
aliunde; sed portate me rogo hinc". Responderunt anates: "+ Te non movebimus". Et iuravit eis
testudo. Et anates levantes virgam a terra preceperunt testudini se in
medio virge dentibus apprehendere et nullomodo os suum aperire, quousque ad
aquam venirent. Et unaqueque earum virga caput apprehendens cum eadem virga
testudinem in altum levaverunt. Contigit
autem quod quidam tunc per illum locum transirent. Et videntes illum testudinem
elevatum admirati sunt, dicentes: "Videte monstrum, videte testudinem
ferentem se in aera inter duas anates". Audiens hec testudo ait:
"Volo sine vestra voluntate". Et aperiens os, hec dicens, cecidit in
terram et fracta est.
41. Et alkion dixit: "Cognovi quod mihi
ostendisti, sed tu hic pare, non timens sirenam". Et ea pariente venit
mare et veniens sirena cepit pullos eorum. Et dixit illi uxor: "O vir, +
ecce venit super nos tristicia". Et ille ait: "Dixi et iterum dico
quia, si quid sinistrum ab ea passi fuerimus, statim meritum accipiet".
Ivit ergo ad parentes suos et notos et amicos et notificavit eis que passus est
a sirena et dixit eis: "Rogo vos ut mihi auxiliemini et vindicetis me de
ea, qui estis unius generis mecum et quibus possunt contingere similia".
Et responderunt ei dicentes: "Nos quidem auxiliatores vestri esse volumus
et in quantum potuerimus, eam delebimus." Ait alkion: "Precor vos
omnes ut insimul eamus et rogemus omnia volatilia, ut in hiis nobis
auxilientur". Et euntibus responderunt omnia volatilia: "Nos erimus
ad vestrum auxilium, sed tamen quid ei nocere possumus?" Et ait alkion:
"Precor vos omnes ut insimul eamus ad fenicem, imperatorem nostrum, et
magnis vocibus ad eum clamemus, ut vindicet nos de illa". Euntibus illis ad imperatorem et clamantibus
imperator eis apparuit. Ipsi
autem annunciaverunt ei omnia que sibi contigerant et rogaverunt eum ut
vindicaret eos de sirena. Quod eis promisit. Audiens hec sirena et timens
imperatoris pugnam reduxit filios alkion ad nidum.
Hec omnia tibi
retuli, ut cognoscas quod non oportet te resistere leoni nec in hiis tibi
assencio". 42. Thaurus respondit:
"Non ita turpiter incipiam perdicionem leonis". Ait Dimnes: "Si videris in leone tanta
furoris signa, scilicet oculos furiosos et sanguinolentos et frequentem motum
caude et statum corporis similem, dicta a me credes".
43. Post hec intravit thaurus ad leonem viditque eum
mutatum, sicut Dimnes predixerat. Signis patefacientibus furore plenus ait
thaurus: "Magis pium est manere cum serpentibus quam cum imperatore".
Et paravit se contra leonem. Cognoscens ergo hoc leo surrexit et interfecit
thaurum. 44. Et erat ibi Kililes, quando leo
interfecit thaurum. Qui dixit Dimne: "Vides quantas inseruisti fraudes et
ad perficienda hec omnia certe vituperasti leonem et dispersisti thaurum et
dissociasti unitatem milicie. An
nescis quod sapientissimus omnium consiliatorum de pugna non consilietur
imperatori, si pacifice regnum suum tenere possit, et maxime ubi inimici
potenciores sunt ei? Nam sapiencia multos superat. Igitur ego elacionem videns,
arroganciam et animi tui avariciam cognovi te talia audacem. Nihil aliud
imperatores dispersit nisi [verba] audire et recipere de talibus qualis tu es,
quia intelligencia adornat verbum, iusticia rectorem, hylaritas datorem,
pulcritudo esse corporis et divicie sunt ille que largiuntur generositatem. Et decet
bonum promittentem bonam sequi dacionem et sanitas et leticia est tuta. Quibus
omnibus invigilans imperator permanet sapientissimus, et minus intelligens
inebriatur sicut contingit nocticorancium [oculis] in [luce] huius diei.
Imperator autem hiis subiectis fortunatus assimilatur aquis clarissimis, et si
malos habet consiliatores, assimilatur aquis habentibus cocodrillos a quibus
abstinet homo, siti licet ardeat. Sed tu nihil aliud voluisti nisi
appropinquare leoni, et imperium a circumstantibus sustinetur sicut mare [non]
cognoscitur nisi per undas, et ideo navigantibus videtur periculosum; nam
inutile est simulate diligere et malum est observare que competunt amicicie, et
sapientissimum est lesionem aliorum amplecti tanquam proprium iuvamen. In hiis
omnibus ideo adiungo tibi cautas admoniciones, quia timeo ne submergaris, nisi
me audieris, quia dicit sapiens: Increpa sapientem et diliget te, et
insipientem et odio habebit te, 45. sicut contigit
cuidam corvo, quia fertur quod
symei in quodam monte yemali tempore manentes et duro frigore occupati
viderunt vermem lucidum et putaverunt esse ignem et fortiter in eum sufflabant.
Videns eos corvus in vanum laborare ait: "O vos, ne decipiamini, quia quod
adiacet, vermis est et non ignis". Et ei [non] obaudientibus
appropinquavit eis. Et quidam videns eum descendentem dixit ei: "Ne in
vanum labores nec incipias aliquando [curvum] rectum facere nec insipientem
sapientem; nemo enim semen super lapidem spargit". Corvus autem non
subiciens se admonicionibus illius appropinquavit ad symeos. Qui ipsum
capientes devoraverunt.
46. Sic et tu victus
avaricia et malicia non audisti admonicionem meam et pacieris quod passus est
quidam ingeniosus.
47. Nam dictum est
quod
quidam scolasticus et alter ingeniosus habuerunt omnem societatem
et amiciciam. Et cum insimul ambularent, invenerunt thesaurum plus quam mille
talenta auri. Dixit
scolasticus ingenioso: "Dividamus aurum equaliter". Respondit
ingeniosus: "Nequaquam, sed auferamus de illo quantum volueris, residuum
vero sub terra reponamus; et cum opus habuerimus, paulatim auferamus de eo
quantum nobis fuerit necessarium, nam tali modo diu inter nos comitas
servabitur et comitatem dilectio sequetur". Ad hec autem assensit
scolasticus et occultaverunt aurum sub quadam arbore magna et densa multorum
ramorum et frondium. Et post aliquos dies ingeniosus occulte exiens abstulit
totum thesaurum sub arbore absconsum. Et post aliquantum temporis intervallum
ait scolasticus illi: "Frater, eamus et auferamus aliquam porcionem de auro
quod abscondimus". Et euntes, terram fodientes nihil invenerunt. Cepit
ingeniosus lacerare capillos, verberare pectus et improperavit scolastico et
vocavit eum furem ipsius thesauri. Scolasticus autem multa iurando dicebat se
aurum non fuisse furatum. Ingeniosus autem conquestus est ante iudicem de
scolastico et ait iudex: "Actor debet probare". Ingeniosus respondit:
"Ecce, domine, licet eadem arbor voce careat, erit mihi testis". Et
pergens ad patrem suum annunciavit ei omnia que contigerant et rogavit eum ut subintraret
arborem et interrogatus daret responsum et diceret quod scolasticus fuisset
aurum furatus, et promisit patri porcionem de auro. Pater vero cupiditate
ductus dixit: "Ego faciam hoc, sed cave ne propriis laqueis alligeris
et paciaris quod passus est cignus.
48. Quia dictum est
quod quidam cignus manebat in quodam loco prope serpentem et quociens pariebat
pullos, serpens eos comedebat. Cignus autem ob dulcedinem illius loci nolebat inde
recedere. Quidam cancer audiens dampnum eius dixit ei: "Quare video [te]
sic tristem?" Cignus autem dixit ei omnia quae passus fuerat a serpente.
Tunc cancer ostendit ei quoddam foramen oppositum foramini serpentis, dicens:
"In hoc foramine est quedam mustela que multum inimicatur serpenti. Perge igitur
et porta pisces et pone eos infra foramen serpentis et mustele, et egrediente
mustela ad comedendum pisces inveniet foramen serpentis et occidet eum".
Hec faciente cigno exivit mustela et comedit pisces; iterum est egressa mustela
et non invenit pisces nisi cignum; comedit eum et filios suos.
49. Hoc proverbium narravi tibi, o fili, ut
scias quod ille qui malis consiliis se crediderit, incidit in ipsos
laqueos". Et filius ait: "Ne timeas, pater, quia lucrati
erimus mille talenta auri". Pater obedivit filio, subintravit arborem et
interrogata arbore a iudice quis furatus esset aurum, responsum est scolasticum
fuisse furatum. Audiens ergo iudex vocem hominis intellexit fraudem et precepit
ut arbor combureretur. Et igne arborem comburente et super illum fumo
perveniente [pater] magna voce clamavit et egressus descendit et patefecit
dolum. Qui una cum filio fortiter a iudice penis afflictus, universum aurum
reddiderunt et datum est aurum soli scolastico.
Taliter ergo
accidit malis et dolosis. 50. Sed ego semper
timui a lingua tua sicut a dentibus serpentis, eo quod semper manat venenum
mortiferum. Certe bene dixit sapiens
quod fugiendum est a parentibus et a propinquis, si mali sunt, sicut habemus de
negociatore.
51. Dicitur quod quidam negociator iter arripiens
deposuit aput quendam consanguineum suum centum minas ferri. Et reversus a
negocio ad consanguineum venit qui ipsius oblitus reversionis ferrum
vendiderat, et dixit ei: "Redde ferrum quod aput te deposui".
Respondit ille: "Recondidi illud in quodam angulo, et licet mures illud
comederint, non tamen cures; libenter reddam, eo quod incolumis redisti; sed
rogo te, epulemur hodie simul et celebrabimus festum adventus". Et ille
promisit. Et recedens ab eo invenit filium eius et capiens eum induxit in domum
suam et ipsum occultans reversus est. Et ipsum inveniens depositarius
interrogavit eum de filio suo. Et ille respondit: "Vidi elevatum eum in
aera a quodam accipitre". Proclamans ille cum timore ait: "Vidistis
unquam hominem deferri ab accipitre?" Ait dominus ferri: "Eciam, ubi
mures comederunt ferrum, ibi elevantur homines ab accipitribus et elephantes in
aera". Et ille erubescens reddidit totum ferrum et recepit filium suum.
52. Ita erubescas qui mendacia loqueris, et
de malis verbis semper mala eveniunt, sicut amarus eciam fructus, si melle
ungatur, nunquam dulcis efficitur, sed in propria manet natura. Oportet ergo
sapientem observare societatem proborum virorum et fugere societatem malorum,
nam sicut aer flans loca odorifera replet odoribus +, ita verbis malorum et
malivolorum et insipiencium confunduntur auditores. Et ego scio quod pro
hiis omnibus que dico et moneo verba mea tibi displicent, quia semper dicta
sapientum gravia sunt iniustis +". 53. Et hec eo
dicente statim leo penituit de hoc quod fecit. Dimnes vero pergens ad leonem et
videns eum angustiosum ait: "Quid penites de hoc quod thaurum
interfecisti? An ignoras quod, si alicuius digitum morderet serpens, statim
ille abscideret digitum, et membrum vilipendit tanquam alienum, ne forte totum
corpus contaminet?" Audiens hec
leo acquievit dictis illius et aliquantulum consolatus est.
54. Et dixit philosophus: "Sic est malivolus homo qui
inmittit discordias et certaciones inter amicos et facit eos adinvicem
separari".
|