|
[Capitulum
II.]
55. Dixit imperator philosopho: "Dic
mihi quid contigit Dimne post occisionem thauri". Respondit philosophus: 56.
"Quadam nocte exiit leopardus qui magister et fidelis consiliator erat
leoni. Et explorans ianuas Dimnes audivit Kililem improperantem illi de tantis
malis que operatus fuerat contra thaurum et dicentem non posse eum evadere
manus leonis, cum perceperit leo fraudem quam fecerat. Hoc audiens leopardus
intravit ad matrem leonis et dixit ei omnia que audierat. 57.
Et lucescente die venit mater leonis ad leonem et videns eum tristem et
angustiosum et penitentem de perdicione thauri ait ei: "Fili, penitencia
et cogitacio nihil aliud operatur in homine nisi dolorem et obscuritatem
sensus. + Video te angustiosum, quoniam occidisti thaurum innocentem, nam cum
iustus sis, debueras discernere amorem quem in te habuerat thaurus, quia dicitur
quod corda amicorum intra se adinvicem merita reddunt coniuncta. Dic ergo mihi quomodo diligebas
thaurum". Leo respondit: "Thaurus semper erat mihi amantissimus et
consilium suum erat utile et nullam de eo potui percipere suspicionem. Et nunc
penitet me de morte eius et vere cogito eum innocentem fuisse in omnibus hiis
que de eo dicta sunt. Sed fui deceptus verbis fraudulenti Dimne et eius
mendacibus sillogismis. Sed rogo te, domina mea, annuncia mihi que de hiis
omnibus audivisti +". Ait mater: "Audivi a quibusdam nostris
fidelissimis quod Dimnes per invidiam quam habebat de thauro tibi mentitus est
de eo". Et leo dixit: "Quis tibi hec annunciavit?" Respondit
mater: "Oportet amicis fidem servare +". Et leo dixit: "Oportet
hanc observare in aliis, sed ubi mens est patefactionis proprie veritatis et
ulcio contra legem agentis, non debet malefactum celari, nam iudex non debet
aliquem dampnare de re dubia. Sed
valde timeo ne forte peniteat me plus in Dimnes quam in occisione thauri".
Respondit mater: "Non sperabo te in me dubitare". Leo ait: "Non
dubito, sed volo scire veritatem". Et mater respondit: "Ego in hoc
dubito, ne indiscreta videar". 58. Leo
audiens hec a matre fecit vocari omnes subditos suos ante se et Dimnem. Dimnes
vero sicut audax et qui credebat leoni placere ait circumstantibus: "Miror
quod video tristem leonem et lamentacione plenum". Et mater leonis ait:
"Nulla adest alia tristicia nisi quod leo hucusque videt te manere qui
fraudulenter suggessisti leoni, ut occideret thaurum". Ait Dimnes:
"Ecce video quod qui dicit veritatem mala patitur et parantur ei mala pro
bonis factis. Et certe bene faciunt heremite qui relictis omnibus fugiunt forum
et curiam et vivunt secure, quomodo decet. Utinam sic et ego fecissem! Nunc
vero [ego] qui bono et puro corde imperatorem sum secutus et adiuvans et
revelans ei omnia mala de thauro et detexi pessimum ingenium ipsius et salvavi
caput ipsius leonis et suum imperium erit de cetero sine tribulacione, malum
propter hoc debeo recipere? Sed, o imperator, unum deprecor ut studiose inquiri
facias ea que a me tibi dicta sunt, et invenies revelacionem et animam meam
liberabis, quia ignis in lapidibus absconsus quadam arte manifestatur. Et si cognoscerem me culpabilem, ante
tuam presenciam non venirem, sed conversarer in aliis amplis locis. Sed
deprecor adhuc imperialem tuam magnitudinem, inquire adhuc de me studiose per
subtilissimum et iustissimum inquisitorem veritatis, personam hominis non
respicientem nec aures ad invidiam declinantem, sicut sunt de hic astantibus
qui mihi invident, eo quod, imperator, diligis me. Et si hoc non facis, non
habeo refugium ad alium nisi ad deum qui cognoscit mentem et scrutatur corda et
probat renes; ipse videt veritatem, nam dictum est a sapientibus: Qui credit
fictis rebus et non veracibus, pacietur quod passa est stulta mulier.
59. Quia
dictum est quod in quadam civitate erat quidam negociator, pulchram habens
uxorem que diligebat quendam pictorem. Quadam die dixit illa pictori: "Non
potes aliquid fingere quomodo possim obviare tibi ad me venienti, antequam
clames?" At ille dixit: "Leviter possum hoc facere". Et recedens
accepit pannum et pinxit eum multis historiis et varios ibi posuit colores,
ita quod in nocte lucebat, et noctis tempore induit eum et intravit ad
amasiam suam. Et illa eum videns
valde letata est. Dixit ei pictor: "Cum videris hunc pannum, scias ibi me
esse". Mulier autem habebat servum qui audivit que dixerat pictor. Vocatus
autem fuit quadam die pictor ad imperatoris curiam, ut depingeret ibi imagines.
Servus autem mulieris ivit illo sero ad ancillam pictoris et rogavit eam, ut
ostenderet sibi pannum domini sui historiatum. Et illa ut simplex dedit servo
pannum. Servus vero indutus panno intravit ad dominam suam et credens
illa eum esse pictorem concubuit cum eo. Et egressus servus dedit pannum ancille. Pictor autem illa hora veniens
induit pannum et ingressus est ad eam, ut erat consuetus. Et illa dixit
ei: "Quomodo sic cito reversus es in una nocte?" Ille autem audiens tristatus est et cognovit
fraudem et reversus domum impie verberavit ancillam suam. Et illa patefecit ei
omnia. Quo intellecto
pictor combussit pannum.
60. Hec itaque tibi narravi,
domina, ut intelligas quia que contra me dicta sunt vera non sunt, sed quandoque
multa mendacia veris assimilari. Unde scias quia non timeo mortem, quoniam
cognosco eam inevitabilem et determinatam omnibus mortalibus. Sed ego in nullo
deliqui; verumtamen istud dico: si inveneris me in aliquo deliquisse, non mihi
parcatur". Tunc quidam de militibus dixit ei: "Tu non dicis hoc pro
dilectione imperatoris nec pro suo honore, sed ut respondeas pro te ipso, ex
cusando [te] de rebus a te crudeliter perpetratis". Et Dimnes ait: "O
insipiens, nescis quia non respondendus est qui pro se certat, sed pro anima
sua? Et qui pro se non respondet, alterius responsioni auxiliari non potest. Tu
contra me inimiciciam tuam publice demonstrasti et patefecisti invidiam animo
tuo occultatam et te ipsum intestabilem demonstrasti inimicum. Relinquas ergo
ianuas imperiales, nam turpissimum est et indignum talem imperatoribus
appropinquare". Hec ille audiens tristis recessit. Mater autem leonis ait:
"O Dimnes, oportet detegi turpitudinem fraudis tue qualiter nos circumdas
tu talibus dictis". Ait Dimnes:
"Quid me uno aspicis oculo? Certe mutabiles sunt sensus bonorum hominum,
ut video et sicut eciam ait propheta: ‘Omnes dereliquerunt me’. Et ego spem
habeo in imperatorem qui amplectitur bonitatem, veritatem et humilitatem, qui
[non] facit timere et tremere". Et illa ait: "Videte istum pessimum
et impiissimum qui talia contra legem operatus est et incidit in maximas
culpas, qualiter nunc incipit sillogisare et falsificare veritatem et
mendacibus sillogismis putat se posse decipere omnes". Respondit Dimnes:
"Ita paciatur qui detegit secreta, + quoniam ille qui dicit dominum domus
esse extraneum + et neminem diligit, et qui disturbat futura mala, bene
facit". Illa dixit: "O impiissime, ne suspiceris te posse fugere
palam tue condempnacionis sentenciam hiis tuis mendacibus sillogismis". Et
Dimnes dixit: "Tales sunt qui mendacia fingunt et iusticiam fugiunt nec
confidunt in opere nec in dictis". Audiens hec mater leonis dixit:
"Forte mendacium dixerunt hii qui hunc accusaverunt, nam videtur dicere
vera iste qui sic audacter loquitur coram imperatore et me nec minime
erubescit". 61. Precepit leo Dimnem in
carcerem mitti, donec studiose rei veritatem cognoscat.
Et
postquam Dimnes fuit in carcerem positus, patefecit mater leonis quod leopardus
hec omnia sibi revelavit. Leo autem dixit: "Dimitte eum et videbis, quid
pacietur". 62. Nocte autem facta venit Kililes ad
Dimnem et + plorans dixit ei: "Nonne hec sunt que predixi tibi? Sed tu
victus elacione et avaricia et invidia ad talem exitum devenisti".
Respondit Dimnes: "Verum dixisti. Nunquam cessasti admonere me et dicere
mihi decencia, sed ego miser te non audiebam seductus avaricia et invidia, et
passus sum adinstar infirmorum qui non evitantes nociva cibaria leduntur. Et
nunc non dubito de me tantum quantum dubito de te, ne ab amicicia quam
communiter habuimus capiaris et coactus manifestabis omnia que de me sunt et
sic iudicabunt me miserum morti et tu mecum conmorieris". Respondit
Kililes: "Hec omnia mecum racionatus sum, sed consulo tibi ut manifestes
mihi culpam tuam, nam utilius est dampnari temporaliter quam in futuro
eternaliter". Ait Dimnes: "Sustinebo, usquequo videbo et videam que
de me erunt".
63. Kililes vero hec audiens recessit timidus et
tremebundus et accipiens pocionem mortuus est.
64. Alio autem die fecit leo vocari omnes magnates suos et
indicem leopardum et ut Dimnes in medio iudicetur. Congregatis itaque omnibus
ait leopardus: "O imperator et omnes astantes milites, ego non desisto
cogitare de occisione thauri. Quicumque scit aliquid de eo, dicat in medium,
quia iudicium non debet proferri sine diligentissima inquisicione". Iudex
vero respondit: "Bene dixisti; dignum est ut quicumque aliquid scit de eo,
dicat, quia interfecto malo constringitur omne malum et fit iuvamen toti
provincie". Omnes autem qui aderant tacuerunt. Ait Dimnes: "O vos
quid tacetis? Si quis vestrum aliquid de me scit, loquatur et ego respondebo,
quia qui nescit respondere pro se, pacietur sicut passus est quidam indoctus
medicus.
65. Quia
dicitur quod quidam medicus venit ad civitatem quandam, et ibi erat filia
baiuli egrota. Et quidam sapientissimus medicus cecus erat in illa civitate qui
precepit ungi infirmam quodam unguento quod dicitur adyanto. Et vocatus est
medicus extraneus, ut eligeret adyantum inter alia unguenta que erant in
armario. Et ille ignarus pro adyanto elegit interiorem et non solum quod eam
unxit, sed et dedit ei bibere; et illa bibens incidit in disenteriam et
mortua est. Post hec coactus est
medicus a patre puelle, ut de eo biberet, et bibens mortuus est.
66. Oportet ergo sic eum pati qui facit et
dicit que ignorat". Et statim surrexit magister cocus et dixit:
"Audite, o milites, racionem meam. Ego etenim homo sum habens scienciam
phisionomatis nature. Manifestum est mihi Dimnem fraudulentum [esse] et impium,
sicut videre potestis, quia dicitur quod qui habet oculum dextrum minorem
sinistro et non facile volubilem et supercilia coniuncta adinvicem et in eundo
caput inclinans, accusator est et pessimus, sicut videmus hunc miserum".
Et Dimnes respondit: "Omnes (qui) sub celo sumus et nemo nostrum ascendit
super celos. Et hic qui talia dicit videtur esse castus et sapiens. Ergo [si],
sicut dicit, animalium virtutes et corporales complexiones mutantur, quare
oportet dare bravium illis qui recte se habent et dampnare illos qui publice
deliquerunt? O insipiens, videris mihi similis illi qui non videt trabem oculi
sui, discernit et diiudicat festucam quam vicinus habet in oculo suo et passus
est quod passa est illa stulta mulier.
67. Quia dicitur quod due mulieres una cum viro de
captivitate fugientes nude ambulabant. Quarum una invenit stramina quedam cum
quibus turpitudinem suam circumdedit et reversa est ad aliam et dixit:
"Quomodo sic ambulas, non erubescis?" Cui vir respondit: "O
insipiens, oblita es propriam videre nuditatem, et exprobraris hanc in
hoc?"
68. Talis ergo es tu, o magister, qui
tibimet non prevides: fetentes habes plagas et audes assistere imperatori et in
dando manibus tuis tractare". Hec audiens cocus penituit de hiis que dixit
et flevit amare. Intelligens leo que dicta erant de coco eiecit eum foras. 69.
Et fuit scriptum placitum et Dimnes reversus est ad carcerem, donec viderent
quid facerent de eo. Alius autem amicus Dimne venit ad eum et nunciavit ei
mortem Kilile. Super quo valde est turbatus et plorans et lacrimans, capillos
et genas discerpens et pectus percuciebat: "Heu mihi, quid faciam? Nolo
diligere vitam propter mortem tanti amici, vivere nunquam nolo, nunquam talem
benivolum inveniam et dilectissimum amicum. Optime ergo dixit qui ait quod in
tempore tentacionis finiuntur mala".
70. Et post hec vocatus Dimnes stetit in
iudicio et videns eum stratigotus ait: "O Dimnes, audivi opera tua, et
scias quia nullum dubium remansit super te, et nisi pietas imperatoris esset
magna et infinita, non sineret te hucusque vivere". Dimnes respondit:
"Nisi multa et infinita esset illius pietas, non sufferret seviciam cordis
tui hucusque, nam video te servum audacem voluntatum tuarum et ante
condempnacionem meam violentam preiudicas mihi mortem. Et non multum
irascor tibi de hoc, quia semper maligni contrarii sunt astutis et celeribus".
Iudex autem dixit: "Oportet, principes ut sint rigidi in veritate,
indisciplinatos vero viros increpent et arguant. Sed laudo tibi, o Dimnes, ut
eligas magis penam in hoc seculo veritatem dicendo quam in futuro". Et
Dimnes respondit: "Bene dixisti, domine; sed decet omnem prudentem
discernere temporalia ab eternalibus. Sed ego innocens sum in hoc crimine et
non oportet me participare vobiscum et esse condempnatorem sanguinis mei; si
enim qui super alium mentitur dampnatur, tunc et stultus multo magis qui super
se. Videte ergo ne peniteat
vos, quando penitencia inutilis erit, et cavete ne paciamini sicut ille qui
attestatur quod non vidit.
71.
Dicitur enim quod quidam actorcoreus concupivit uxorem domini sui, et ipsa
dedignata est eum. Et iratus ille cepit duas picas et docuit eas dicere lingua
Persarum: "Vidi dominam meam conmiscentem cum ostiario". Accidit
autem quod dominus suus comederet cum Persis. Qui audientes picas erubuerunt
valde, celebrato convivio retulerunt domino que pice dicebant. Actorcoreus autem deforis stans dixit: "Et
ego una cum eis testor, et hec vidi non semel, sed multociens". Iratus
autem dominus voluit occidere uxorem suam. Ipsa autem annunciavit viro omnia
quomodo actorcoreus concupivit eam et pro eo quod noluit consentire, docuit
picas talia dicere et quod de lingua Persarum nescivit aliud dicere pice nisi
hoc de quo ipse eas docuit. Et Perse interrogaverunt picas de aliis rebus et
videbant quod nesciebant dicere nisi illud turpe verbum. Venit autem
domina ad actorcoreum et dixit ei: "Non times deum, quia talia super me
testificaris? Ita res se
habuit?" Ille ait: "Verum ita fuit". Et eo hec dicente dominus
accepit clavam quam in manu tenebat et subito insiliens in faciem eius
obscuravit eum.
72. Ita et vos paciemini, si
mendacium contra me testificamini". Nullus ergo potuit condempnare Dimnem et reversus est in carcerem stetitque
ibi usque in diem septimum. Septimo autem die mater leonis dixit ad eum:
"O fili mi, si iste impiissimus de tanto crimine evaserit, scias quod
unusquisque de subiectis tuis non dubitabit facere quod voluerit sine timore,
et erunt certi [quia] de hoc quod fecerunt penam non pacientur". Videns
autem leo sue matris instanciam precepit ut interficeretur Dimnes. Et interfectus
est.
73. Postea philosophus dixit: "Scias, imperator, pro
certo quod omnis qui dolum fecerit, incidet in laqueum quem fuerit
operatus".
|