|
[Capitulum
III.]
74. Imperator autem dixit philosopho:
"Cognovi quod dixisti; sed dic mihi de aliis adinvicem se amantibus et
semper in amicicia constantibus". Philosophus
dixit: +
75. "Dicitur enim quendam locum fuisse utilem ad
venandum in quem quidam venator sepius ibat. Erat autem ibi arbor alta, habens
densas frondes et desuper corvus habebat nidum. Una autem die vidit corvus quendam venatorem ab arbore
descendentem et deferentem in collo suo recia et in manu baculum. Hoc videns
corvus timuit et cogitavit in se ipso stare in nido et videre quid ille
faceret. Ille autem expandit recia et super ea sparsit grana. Columba autem,
aliis columbis domina, vidit grana frumenti et non perspiciens recia cum aliis
columbis incidit in ea. Et venator gavisus est valde et inceperunt columbe
unaqueque commovere recia et agere de salute sua. Domina vero earum dixit: "Non
tristemini, sed omnes simul laboremus: poterimus forsan levare recia". Et
acquiescentes verbis domine sublevaverunt ea et elongate sunt a venatore. Et
venator videns iratus est valde et non desperans cepit eas sequi, putans quod
hoc non multum duraret. Corvus autem statuit intra se a longe sequi eas et
videre exitum earundem. Domina vero columbarum videns venatorem sequentem eas
dixit: "Iste auceps sequitur nos, et si incederemus recto tramite, non
desinet nos sequi; sed pergamus per aspera et investigabilia loca, et sic
desperabit de nobis et insuper in hoc itinere habeo quendam murem amicissimum;
ad quem si poterimus occurrere, ligamina circumstancia corrodet et nos
liberabit". Audiens autem venator eas tale habere consilium, dimisit eas
et reversus est.
76. Corvus autem volens scire modum salutis earum, et
applicantes ad foramen muris descenderunt in terram. Mus autem exiens et videns
columbam gaudens suscepit eam et dixit: "O fidelis amica, quis te tantis
periculis alligavit?" Respondit: "Nescis quod bone et male res
constitute sunt fortuna que me talibus circumdedit ligaminibus et talem
conductionem adduxit et ad celeritatem cecidi, ut in recia caderem. Et non est
mirum, si in hunc casum deveni; maioribus principibus et sapientibus hoc
accidit. An nescis quando sol patitur eclipsim a luna, et luna cooperitur
similiter umbra terre? Tunc maritimus piscis ex profundo capitur et volatilia
ab aere deponuntur, cum hoc sit determinatum. Et propter hoc insipiens invenit
desiderium suum et sapiens defraudatur a concupiscencia sua". Hiis dictis
a columba cepit mus rodere et solvere dominam columbarum. Dixit autem ipsa:
"Incipe liberare subiectas meas et postea me". Mus autem nolens eam
audire solvebat ipsam. Columba vero dixit: "O mus, ne irascaris de hoc
quod dico tibi; cum enim deus dederit mihi potestatem earum, debeo eis
providere, quia benivole mihi sunt et per earum adiutorium deus nos a laqueis
liberavit. Timeo, si primum solveris me, ne in aliquo de istis defeceris et
reliqueris aliquam alligatam. Si autem ego sola ligata remansero, necessitas
benivolencie te constringet ut me solvas". Mus autem dixit: "Sermones
isti impellunt subiectas tuas ut magis te diligant". Et hiis dictis absolvit
eas et liberate sunt.
77. Videns autem corvus quod actum fuerat, descendit ante
foramen muris et vocavit eum. Ipse autem respondit: "Quis es, amice?"
Et corvus respondit: "Ego sum corvus et vidi pulcram amiciciam quam ad
amicos habes et vellem esse amicus tuus, et propterea veni ad te". Mus
autem dixit: "Quid est commune mihi et tibi? Oportet prudentem que
possibilia sunt querere, nam qui impossibilia querit similis est illi qui super
aquas conducit currum et navem super terram. Quomodo ero amicus tuus, cum sim cibus tuus?" Corvus
respondit: "Discerne in corde tuo accidencia; non enim delector de te
nutriri. Multo magis est mihi utile te inter vivos esse, quia prodesse poteris
amicicie mee et semper cooperari in omnibus. Non oportet me dimittere te et
vacuum a spe mea reverti, quia certus sum de pura benivolencia quam ad amicos
habes, eciam si tu mihi eam non ostendis, quoniam prudencia velocis est similis
musco qui, cum operitur, expanditur et manifestatur odor eius". Mus autem
dixit: "Subtilis inimicicia adest, nam preliatrix contrastatrix dicitur
sicut leonis et elephantis; alia autem persecutiva et fugitiva sicut gatti et
muris. Et nemo debet se credere inicimis suis nec blandis eorum verbis, quia
licet aqua calefiat igne, naturam propriam non amittit; si calida super ignem
ceciderit, extinguit eum". Et corvus respondit: "Scio quid dicis et
verum est, sed mea amicicia non est debilis, sed firma: durabit et stabilis
erit sicut vas aureum bene consolidatum [quod] difficile frangitur, et si tamen
casu frangitur, facile reparatur, et vas figuli cito rumpitur et nunquam
reparatur. Ita sincera amicicia incommutabilis est, et que pura non
est, debilis est et corruptibilis". Mus ait: "Accipio de cetero
amiciciam tuam, quia nemo reversus est vacuus qui de me habuit opus. Hec verba
a te dicta sunt et requisita diu adimplere optavi. Si in aliquo tempore reverti
voluerimus a conveniencia nostra, non dices quod vidi murem insipientem et
decepi eum et illaqueavi". Post hec ostendit se mus in foramine. Corvus
dixit: "Quare omnino non exis ad me?" Mus respondit:
"Conversantes in hoc seculo duobus modis se diligunt, spiritualiter
videlicet et corporaliter: spiritualiter quidem diligunt qui non querunt alia
nisi que pertinent ad animam; qui vero corporaliter, propter aliquas seculares
res in amicicia constant et permanent, similes sunt venatori qui sparsit grana
frumenti sub volatilibus, sed non ad utilitatem earum, sed suam. Ego autem pro
nullo factus sum amicus tuus nisi pro te ipso, et quis detinet me exire ad te?
Timor scilicet consubstancialium tuorum et eorum consilium qui iuxta
substanciam et speciem communicant tibi et qui secundum voluntatem suam
faciunt". Ait corvus: "Noli timere propter hoc, quia caritas sincera
argumentum est esse amicum amico amici et inimicum inimico inimici, et te me
diligentem et mei socii diligent". Hiis dictis a corvo confirmatus est mus
et exivit foras et confirmata est amicicia eorum inter eos. 78.
Una autem dierum dixit corvus muri: "Video foramen tuum esse iuxta viam et
timeo ne propter me sit aliis notum foramen tuum; sed scio locum extra viam ubi
sunt pisces multi et alia plura victualia et mihi est in eodem loco amica
testudo, et habeo voluntatem ire ibi et rogo te ut venias mecum, et
comedemus insimul". Et mus dixit: "Libenter venio tecum, quia et
ego odio habeo istum locum +". Et corvus accipiens eum per caudam portavit
illum ad illum fontem ubi erat testudo. Videns testudo corvum volantem in aera
et deferentem murem, putans alium extraneum corvum esse, timens abscondit se in
aqua. Corvus autem posuit murem in terram et vocavit per nomen testudinem. Ipsa
vero cognoscens vocem eius exivit ad eum et interrogavit eum unde veniret. Ipse
autem annunciavit ei omnia et gavisi sunt insimul gaudio magno et comederunt
omnes. Facta cena corvus dixit ad murem: "Promisisti
mihi quando eramus illuc, dicere mihi aliqua de tua continencia". Mus
dixit:
79. "Ego primum feci habitacionem aput
quendam heremitam et absconse comedebam pulmenta que preparaverat, et cum eram
satur, dabam aliis muribus que mihi superabant. Et multociens heremita
suspendebat sportam in altum, et nihil proficiebat nec poterat evadere de
manibus meis. Una autem dierum quidam extraneus venit ad eum et inceperunt
loqui adinvicem et inter alia verba que dicebant cepit heremita plaudere
manibus, ut nos expavesceret. Extraneus autem indignatus dixit: "Subsanas me, quia
loquor tecum?" Heremita respondit: "Oportet te prius interrogare qua
occasione ego plaudo manibus, et dicam tibi: nam in ista domo est mus a quo
magnum pacior contrarium, quia comedit annonam meam et corrumpit eam".
Extraneus ait: "Unus mus est an multi?" Heremita respondit: "In
domo multi sunt, sed unus est qui mihi multum nocet". Et retulit omne esse
suum. Extraneus autem dixit: "Iste mus habet aliquam occasionem, quia
inveni quod quidam dixit mihi de quadam muliere: "Ista mulier duobus
annis commutat mundum zizanium pro immundo". Heremita dixit: "Quomodo hoc fuit?"
Extraneus respondit:
80. Una
dierum hospitatus sum in quadam civitate aput quendam amicum meum et cenantes
dormivimus. Erat autem inter nos paries, et audivi eum dicentem uxori sue:
"Voluntas mea est crastino die vocari amicos et epulari nobiscum".
Ipsa dixit ei: "Quomodo potes hoc facere? Nulla habes cibaria, ut des filiis tuis, sed omnia omni tempore
destruis". Ille ait: "Non sit tibi cure de hoc quod expendamus, quia
qui congregant thesaurum per usurpacionem, forsitan disperdunt semetipsos sicut
lupus.
81. Dicitur enim quod quidam venator exivit ad
venandum, habens arcum secum et sagittas. Et obviavit capre et sagittavit eam
et deferebat eam in domum suam. Et cum rediret, inveniens aprum et sagittavit
eum. Aper vero pre dolore cucurrit et percussit illum et ceciderunt ambo
mortui. Cecidit et arcus tensus cum sagitta. Accidit autem ut lupus transiret
inde et videns pinguia cadavera dixit intra se: "Custodiam ista iuxta
posse meum, ut non videar negligens et tenear pro insipiente, et sufficit mihi
hodie comedere: cordam arcus corrodam". Et appropinquans ad arcum, hoc est
balistam, ut cordam comederet, incisa est corda et percussus cum corda mortuus
est.
82. Sic
ergo paciuntur illi qui de alieno locupletari cupiunt". Illa ergo dixit
ei: "Vade, voca quos volueris; ego enim habeo granum, risum et zizanium
sufficiens sex vel septem viris, et ecce vado parare". Mane
autem facto mundavit zizanium et sparsit illum in solario, ut siccaret eum,
et ivit ad aliud negocium faciendum. Et reversa mulier vidit canem mingentem super zizanium et abhominata est
eum. + Ego autem omnia videbam et despexi multa pro parvo contaminato et
audivi quendam dicentem: "Ista mulier duobus annis commutavit
zizanium mundum pro immundo".
83. Taliter est et mus iste: [sine]
occasione talia non auderet facere; sed examinemus vestigia sua et inquiramus
foramen suum et inveniemus illud quod dat ei tantam audaciam". Forte
in illa hora ego eram in alio foramine et audiebam verba eorum. Erant autem in
foramine meo aurei mille quos ego cottidie expandebam subtus me, et magnifice
super eos delectabar. Et foderunt illi foramen et invenientes illud dixerunt:
"Hoc urgebat et impellebat murem talia audere, et videbis de cetero quod
mus erit debilis et non habebit virtutem tibi mala facere". Et statim ablata fuit mihi virtus et fugit a me
superbia et dereliquit me elacio et annihilatus fui et mane videbar tristis
ab aliis muribus. Altera autem die volebam ascendere canistrum heremite
in quo erant pulmenta et non potui. Et propter hoc alii mures insurrexerunt in me et inimici facti sunt mihi.
Et miratus sum quomodo [per aurum] consanguinei et subiecti diligebant et
honorabant me +. Et eciam bona discrecio non cognoscitur, nisi per aurum
cogitacio et fortitudo facta est, et qui aurum non habet, non potest aliquid
habere [de] desideriis suis. Et inveni scripturam dixisse: ‘Omnia per ipsum
facta sunt et sine ipso factum est nihil’ dicens: nihil est factum, et qui
habet paupertatem et dives esse non potest, [oportet eum se] iacere [in] magnum
mare, quia [parva aqua non potest mare attingere, nisi] aer in terra desiccat
et consumit eam. Ita qui [non] habet divicias, non potest adimplere desiderium
suum, et qui vivit in indigencia, de levi potest subire pericula et mittitur in
discrimen et incipit bellum, unde multociens amittit vitam et in futuro
amittit regnum sempiternum, quia qui indiget necessariis letari non potest, et
talis effectus ab hominibus odio habetur et tristis [est] et insipiens, et qui
est insipiens non potest operari sicut eum oportet. Et vidi omnia [super]
quibus laudant[ur] divites et ea super quibus indigentes vituperantur, nam si
indigens fortis est, vocatur raptor et audax in periculo; et si dapsilis est et
largus, vocatur destructor et prodigus; si est humilis et paciens, vocatur
impotens; sed si est tacens, vocatur esse insipiens; si sciens, vocatur
sibilator; si pacificus, dicitur insensatus; et si opus fuit inmutari ab aliquo
vel querere, precipue ab avaro, tanta debent ei inproperia quod melius esset ei
ab hoc seculo transmigrare et non habere solem testem de vituperio suo.
84. Et hoc dicens intra me vidi illos dividentes aureos
meos et aspexi quod extraneus reponebat porcionem suam auri in mal[l]am suam et
reposuit eam sub capite suo. Et dixi intra me ut furarer illud, quia putabam
quod dormiret. Et ille evigilans percussit me super caput cum quodam ramo quem
tenebat in manu sua. Dolens reversus fui. Et iterum ausus fui ire ad mal[l]am.
Et ille me videns iterum percussit me forcius cum eodem ramo, et statim exivit
sanguis per nares meas et effectus sum pusillanimis et subtrahens me paulatim
ivi ad foramen meum et iacebam ibi sicut mortuus +. Et ex eo habui odio aurum
et cognovi quod in omni malorum vite materia est usurpatissima voluptas, et qui
habet aurum, levissimum est sibi evadere pericula in mari et in terra, sicut
qui liberam habet voluntatem, si supra petram inveniret [aurum], illud
non caperet. Et certus fui [nihil melius esse quam sua sorte esse contentum,
quia in] illis laudatur expectacio et labor, ubi transitus et via inveniri non
potest. Dicitur enim quia prima virtus est elemosina + et lucrum sapiencie est
previdere futura. + Et propter hoc commutavi vitam bonorum et elegi vitam heremi
et habui amicam columbam, antequam corvus factus esset amicus meus. Et vidi
quod nulla iocunditas est in hoc seculo similis conversacioni amicorum et
cognovi per experimentum quod sapiens non debet querere in hoc seculo nisi
quantum sibi sufficiat. Et hec omnia sunt levia omnibus ea volentibus, nam
beata natura sufficiens est soli victui, [prebere scilicet] necessaria et
aquam, et nemo est sapiens nisi ille qui, quando universo orbi dominatur, habet
illud pro nihilo. Ideo ergo
dereliqui omnia illa et cepi societatem tuam". Et reversus ad testudinem
dixit ei: "Et pro istius ammonicione ego te amicam recipiam". 85.
Testudo autem dixit: "Cognovi ea que dixisti: benigna et discreta sunt et
completa; sed vide et habe in memoria que tibi contigerint et debes providere
quod verba mea queque actus adornant et medicus qui curat infirmum, nisi ei det
utilia, nihil sciencia valet sua nec potest consequi elevamen infirmitatis sue.
Noli ergo cogitare de mundi diviciis. Homo qui habet magnum sensum et est
sine [hiis], adoratur sicut leo dormiens qui a nemine suscitatur, et dives
insipiens annihilatur velut canis amans vestimenta aurea vel porcus qui
habet campanellam auream in naribus. Cave de peregrinacione tua cogitare,
quia nullus capieris extraneus. Et ne reminiscaris de antiquis qualiter fuisti
dives et iam effectus es pauper, quia res sunt in generacione et corrupcione,
currunt sicut pulvis qui huc et illuc vento impellitur, quia nec pecunie
sunt stabiles habenti et nec desperate non habenti. Dicitur enim quod hec
sunt pre ceteris rebus instabilia: umbra nubis, amicicia improborum hominum,
cupido mulierum, laus mendax et divicie. Et sapiens secularis nec in
habundancia iocundatur nec in modico tristatur". Cum audisset corvus
sermonem testudinis, letatus est super hoc et ait: "Nihil est in mundo
melius quam cum delectacione amicorum vivere, nam nullus impellit velociorem
nisi velox, sicut elephas cadens a nemine sublevatur nisi a solo
elephante". 86. Hoc corvo dicente subito supervenit
capra. Quam videns corvus volavit super arborem, testudo abscondit se in aqua et
mus intravit in foramen. Illa autem parum bibens de aqua stetit timida et
respiciens huc et illuc. Corvus autem desuper in altum volans prospexit, ne
forte persequeretur ab aliqua fera. Et dum prospiceret undique et neminem
videret, descendit ad testudinem et murem vocavit et dixit eis nihil mali esse.
Testudo autem exiens et videns quia capra non presumebat bibere de aqua, dixit:
"Bibe, dilecta, quia nemo huc venit, et dic mihi unde venis". Capra
autem dixit: "Usque nunc venatores venabantur me de loco ad locum et
fugiens huc perveni". Testudo autem dixit: "Esto constans et secura,
quia huc super nos nullus venator venit. Convivare nobiscum, quia ecce hic
adiacet terra viridis et aqua clara". Placuit autem capre insimul comedere
et conversari cum ipsis. Mus vero faciebat unoquoque die colloquia et docebat
eos de doctrina et disciplina sua sub quadem arbore que erat prope fontem,
densa frondibus. 87. Quadam autem dierum corvus, mus
et testudo convenientes iuxta solitum modum expectabant capram, et quia non
venit, existimaverunt eam esse captam. Et corvus volavit in altum, si forte
posset eam videre. Et prospiciens vidit eam ligatam et reversus corvus annunciavit
muri quod vidit et testudini dixit. Testudo ait ad murem: "In te iacet
salus et liberacio capre nostre". Ipse autem currens velociter pervenit ad
locum ubi erat ligata capra et dixit ad eam: "O sapientissima et dilecta,
quomodo in talibus malis incidisti?" Ipsa respondit: "Et quis potest
cum tota sapiencia sua habere auxilium et evitare illud quod est
predestinatum?" Et hec dicens, applicuit corvus et testudo similiter. Tunc capra dixit testudini: "Quare huc
venisti, mi carissima? Non bene fecisti, nam ego ero soluta deo volente
a ligamine isto per murem et fugiam, corvus per aera volabit et mus inveniet
foramen; tu autem sola derelicta cruciaberis a venatore". Ait testudo:
"Vita post amicorum amissionem non est vita et nulla intra se remanet
iocunditas". Hec inter se dicentibus fuit soluta capra et statim
supervenit venator. Corvus volavit, mus latuit, capra fugit, testudo sola
remansit. Quam cepit venator et stricte ligavit eam. 88.
Corvus autem et mus et capra videntes hec contristati sunt. Mus autem dixit:
"Videtis qualiter res accidunt nobis extra ordinem. Bene dixit qui ait
quia quando aliquis semel offenditur, pluribus vicibus huc et illuc offenditur.
Miser ego, non sufficit mihi quia amisi patriam et parentes et divicias? Sed nunc perdidi amicam meam testudinem
que sciebat egregie observare proprietates amicicie. Melius fuisset mihi in
mortali corpore ut anima separata esset a corpore quam tantis malis fuisset
circumdata. Sed qui non remanet in uno, sed alteratur de hoc in hoc
est sicut stella que consurgit ab oriente et non ibi manet, sed discurrit in
occidentem et velociter absconditur et ipsa que nunc est vesper efficitur
Lucifer et Lucifer vesper. Ita res que aput nos sunt nunquam in eodem statu
remanent; sed propter hoc inveni meas tribulaciones, sicut cicatrix, cum
percutitur, simul patitur hec duo: sentit dolorem percussionis et renovatur
dolor preterite plage". Capra autem dixit: "Tristicia nostra et
tristes sermones nostri non indigent rethorica nec iuvant testudinem. Dimitte
ergo hos sermones et inveniamus artem salutis sue. Dicitur enim quod virtus
amicicie tempore necessitatis probatur, fidelis in dando et recipiendo".
Et mus dixit: "De consilio meo est ut capra antecedat venatorem, fingat se
cadere in itinere venatoris quasi mortuam et corvus testetur mortem sedens
super eam et fingat comedere carnem suam. Nam puto quod hec
videns venator proiciet arcum suum et pharetram et ibit ad eam. Et quando ipsa
videbit eum prope se, surgat quasi clauda et ita claudicando iterum cadat in
terram, ut det ei spem attrahendi eam. Et cum viderit quod sit prope eum,
fugiat, et interim absolvam testudinem a laqueo". Capra fecit sicut
precepit sibi mus, et tali modo absolvit mus testudinem et omnes salvi reversi
sunt in locum suum. +
|