|
[Capitulum
IV.]
89. Imperator dixit philosopho:
"Cognovi hoc exemplum de pura dilectione. Dic ergo mihi exemplum qualiter
ab inimico se homo debeat custodire, eciam si eum tempore future vite
dilexerit". Philosophus respondit: "Non est permutacio in rebus
pro amico fideli, nam qui invenit amicum, adeptus est thesaurum animatum sicut
in superiori reperitur exemplo. Qui vero se credit inimicis, pacietur quod
passi sunt bubones. 90. Dicitur enim quod in quadam
magna arbore et altissima conversabatur maxima multitudo corvorum quorum unus
eorum rex erat. Et prope arborem erat quedam petra in qua multa milia
bubonum habitabant; et ipsi unum bubonem regem habebant et semper bubones
inimicabantur corvis. Una autem noctium supervenerunt bubones et invenerunt
corvos dormientes et contra eos impetum facientes multos interfecerunt et
multos ex ipsis plagaverunt. 91. Crastina autem die
rex corvorum congregata multitudine suorum in curia dixit: "Vidistis quid
nobis contigit, quoniam bubones male nos tractaverunt et quod alios
interfecerunt, alios plagaverunt et aliis pennas evulserunt et penitus vires
nostras vicerunt +. Oportet
ergo previdere futura, ne deterius nobis contingat, si ipsi perceperint nos
debiles esse in sompno". Erant autem aput regem istum consiliarii
quinque quorum primus dixit: "Nihil aliud salvabit nos nisi fuga et
conversaciones huius loci relinquere; nostris enim adversariis resistere non
possumus". Secundus dixit: "Non videtur mihi bonum esse ut pro una
eorum victoria nostram patriam relinquamus et in extranea vivere eligamus, sed
oportet laborare et preparare; si aliquando superveniant, sic nos custodiamus,
ut in medium nostrum non possint introire, et pugnemus viriliter et, si eos
vicerimus, deo gracias agamus; sin autem, sine infamia sequi poterimus primum
consilium". Tercius vero dixit: "Non bene dicunt isti; sed oportet
nos prescire et subtiliter inquirere si ipsi nostri inimici nobiscum pacem
habere volunt vel conventum pacis muneribus facere, et mittemus eis promissa
munera, et ita in pace vivemus sine cogitacione, quia semper reges impotentes
[qui] timent fortes inimicos suos, duabus de causis auro commutacionem faciunt:
prima, ne regna amittant, secunda, ut subditos illesos custodiant".
Quartus autem dixit: "Salva debita reverencia regi, non bene
consiliaverunt, sed melius est stringere et preparare nos et ordinare
custodes qui vigilent de nocte, donec alii dormiunt. Et si
venerint, preliari oportet viriliter et sic subiciemus eos nostris pedibus.
Certe si verum volumus dicere, meliores et preciosiores et eciam forciores eis sumus.
Si enim, ut dicis, tributum dederimus, de precio non erunt contenti, sed petent
plus quam erit posse nostrum. Dicitur enim quod in necessitate oportet inimicos
parvis donis attrahere, et non maximis et multis. Quodsi tributum dederimus,
vires eorum augmentabimus et nostras dissolvemus. Virge que stant ad solem
modica inflexione umbram elongant, multa autem efficiunt contractionem. Ergo
oportet nos pugnam expectare et tollerare". Quintus dixit: "Non est
nobis possibile tollerare pugnam, quia forciores et potenciores nobis sunt
inimici; qui enim se ipsum cognoscit et cum potencioribus se ad pugnandum
procedit, se magis ledit quam inimicum, qua sapiens nunquam debilem existimat
inimicum. Sed sic nos debemus preparare ad pugnandum cum bubonibus, tanquam
si cum elephantibus essemus pugnaturi. Ego autem usque nunc timui inimicum;
nullus enim sapiens contempnit suum inimicum, eciam si longe conversetur, et
bonus comestabulus, ubi alia ingenia sunt ad expugnandum inimicos, non incipit
pugnam, quia in omnibus aliis rebus fiunt expense verbis et diviciis amplius,
in pugna vero anima pro anima commutatur". Rex autem dixit: "Si pugnare non laudas, quid ergo
aliud consiliaris?" Ipse autem respondit: "O rex, oportet te
consilium habere cum omnibus sapientibus et subiectis tuis, quia potencius est
consilium optimum mille aliis et addit aliquid utilitatis [regi] in sermonibus sicut
mari aqua fluens. Et ut cognoscas, sapiens potenciam inimici non vilipendit, ne
verbis ei nocumentum contingat, sed secundum consilium quod accepit preparat
milites suos et ingenia sua. Et postquam me consiliatorem tuum fecisti, non
dico tibi palam, sed volo tecum loqui privatim. Palam quidem hoc dico quia
sicut non videtur mihi bonum pugnare, ita displicet mihi dare pecuniam, si in
talem casum inciderem, quia sapiens vir magis eligit mortem cum gloria quam
vitam cum dedecore. Noli ergo negligere nec hoc in crastinum reservare, sed si
placet tibi, privatim dicam, quia audivi antiquos dicentes quoniam reges ex
bona disposicione victores fiunt. Et optima disposicio procedit ex bono
consilio et consilium magis operatur, si non publicatur. Qui ad consilium
convocat alios, [publicatur] vel ab hiis qui convocantur aut per consiliariorum
ministros aut per eos qui nuncii mittuntur aut per eos qui ex factorum
consequencia recte inspiciunt et sillogizant. Et qui suum proprium custodit
consilium, duobus modis ei confert [bonum]: vel quia ad id pervenit quod
desiderat, vel saltem detrimentum sui evitat. Et si ille qui consiliarios sibi
convocat sapiens est sapienciorque efficitur, non debet convocatorum quasi
minus peritorum consilium spernere; per eos enim affirmatur et perspicacior
efficitur eius intellectus. Si enim rex consilia sua custodierit et sapientibus
viris utatur [in] suis disposicionibus, timetur a multis et irreprehensibilis
perseverabit animus eius, nec minus prudentis bene servientis servicia nec delicta
negligencie mandat, ac sic in omnibus perfectus existit. Ordo autem in
consiliis est: consilia binarium extendencia quantumcumque auditores
a[d]mittunt. Ubi autem duo precepta tibi narrabo, quatuor aures intervenire
volo".
92. Hec audiens rex surrexit solus com solo et ingressi
sunt cubiculum [et] consiliarius eum interrogavit de magnitudine inimicicie. 93.
Rex autem dixit ei a principio usque ad finem, et ille respondit: "Dicitur
enim quod mortuo rege volatilium congregatum est omne genus et noctuam
elegerunt in regem. Corvus autem illuc veniens dixit: "Si nec eciam ossa
remansissent aliarum preciosarum avium, pavonum, phasianorum, columbarum,
anatum, non debetis tam turpem avem eligere in regem; similiter enim pulchritudinem
et anime intellectum amisit et est expers diei luminis et est dolosa et
fraudulenta et quod omnibus est deterius, nulla alia avis ei appropinquat
propter fraudem et dolum quem in se habet. Et si contigerit quod rex sit sine
intellectu, nemo sibi appropinquabit; si autem sapiens et castus, omnes eum
diligunt et leto animo ei appropinquant sapientes et casti, et regnum eius
manet incommutabile ac ipsi omnibus bonis habundant sicut lepus qui ivit ad
elephantem ex parte Lune et recte gessit omnia negocia regni sui et subiectorum
suorum". Volatilia dixerunt: "Quid fuit hoc?" Corvus dixit:
94. Dicitur enim quod, cum quondam non plueret, foncium
aque diminute sunt, arbores desiccate et constricta animalia omnia et maxime
elephantes. Congregaverunt ergo se coram rege eorum et dixerunt ei:
"Oportet nos de hoc loco in aliam provinciam transmigrare, ubi sunt herbe
virides et aquarum copia, ne forte hic moriamur". Rex vero misit quosdam qui loca
exquirerent. Qui locum aptum invenientes reversi sunt et dixerunt:
"In tali loco est herbarum viridium copia et foncium habundancia". Et
sic rex cum suis ad locum pervenerunt. Erant autem ibi cavernee mansiones
leporum, et elephantes ambulantes per locum illum quosdam de ipsis conculcando
interfecerunt et cavernas eorum destruxerunt. Revertentes elephantes ad
hospicium eorum, congregaverunt se lepores in conspectu regis eorum et
annunciaverunt que passi sunt ab elephantibus et eum rogaverunt, quatinus a
tantis malis eos liberaret. Surgens unus ex leporibus ait regi: "O domine
rex, si tibi placet, ego vadam ad ipsos et faciam eos de loco discedere; tantum
aliquis mecum veniat qui mea verba aput eos audiat, ne forte mentiri me
putetis". Rex autem dixit: "Tu fidelis es; non est opus ut super te
testem mittamus; scimus fidelitatem et bonitatem tuam ac voluntatem quam in nos
habes. Vade et fac quod vis". Lepus autem surgens in ortu lune ivit ad
elephantes et timens ne conculcaretur ab eis, ascendens super montem [et]
clamans voce magna dixit: "O rex elephantum, ad te missus sum a Luna, et
scis quia nuncius, si improba verba pronunciaverit, tamen nihil iniurie debet
reportare. Audi ergo me que dicit tibi Luna: "Iniustum est et inordinatum
potentes cum impotentibus pugnare, parem autem cum pari laudabile. Tu autem
venisti in hunc locum iniuste et magnum contrarium fecisti subiectis meis
leporibus, impotentibus animalibus, et interfecisti eos et dissipasti cavernas
ipsorum et turbulentam fecisti aquam eorum. Et nisi de hoc loco cito exieris,
ego extinguam oculos tuos et interficiam gentem tuam. Et si non credis, veni
cum lepore ad fontem et videbis me". Audiens hec elephans miratus est
valde et ivit ad fontem cum lepore. Lepus autem ostendit lune figuram in fonte
et dixit ei: "Ablue te de hac aqua et roga Lunam, ne irascatur contra te
et ut sis dignus colloquio suo". Ipse autem hoc faciens, conturbata est
aqua et ex aque mocione insimul cum aqua moveri videbantur. Et dixit ei lepus:
"Vides quomodo irata est super te in eo quod fecisti?" Elephans
vero timens dixit: "O domina, noli contra me irasci, quia ego statim
recedam, nec de cetero huc veniam nec aliquis de meis subiectis". Et hoc modo liberati sunt lepores ab
elephantum infestacione. 95. Hoc vobis retuli pro ira
et superbia avis noctue, quia nemo potest ei vicinari nec consiliari cum ea nec
est de regali genere". Iterum autem volatilia consilium inierunt ut falconem in
regem eligerent. Corvus autem surrexit et dixit: "Non consencio ego, sed illi qui
regem malignum eligunt, pacientur quod passi sunt lepus et squiriolus qui
elegerunt iudicari a fraudulento et doloso iudice". Volatilia dixerunt: "Quomodo fuit
hoc ?" Corvus ait:
96. Prope arborem ubi erat habitacio mea erat
caverna squirioli qui amicus meus erat et dilectus valde. Una autem dierum
discessit et dimisit cavernam suam, ego autem expectabam eum, et ipse non
revertebatur, unde multum contristabar. Interim venit lepus et habitavit in
caverna illius. Post hoc reversus squiriolus dixit: "De hoc testem habeo
quia domus mea est". Et lepus ait: "Cum iudicem inveneris, producas
testes tuos". Et ille ait: "Prope est nobis iudex". Lepus dixit:
"Quis est ille?" Squiriolus respondit: "Est quidam heremita
iuxta mare, iustus et timens deum". Et lepus ait: "Eamus igitur ad
eum". Heremita erat gattus. Ipse autem eos videns gavisus est et flectens
genua fraudulenter adoravit eos, si forte posset eos decipere. Ipsi autem
appropinquantes ceperunt invicem sibi loqui. Iudex autem dixit eis: "+
Senex sum et in decrepita etate positus et propter hoc non bene video nec
auribus audio. Appropinquate ergo mihi et elevate voces vestras, ut que dicitis
intelligam". Ipsi autem sicut insipientes fecerunt. Et audiens que
dicebant cepit monere eos. Illi autem audientes moniciones eius magis secure
appropinquati sunt ei. Ille autem repente surgens occidit eos.
97. Et hanc parabolam retuli vobis, quia
falco fraudulentus est et carnes devorat; non debetis ei regnum
committere". Audientes hec volatilia falconem spreverunt. Falco cum esset
expulsus, dixit ad corvum: "Nescio quod malum vel contrarium tibi feci, et
tu tantum detrimentum mihi fecisti; sed scias quia arbor dolabro reincisa
recrescit et plaga gladio facta consolidatur et incalescit, lingue autem vulnus
insanabile perseverat, quia ad medium cordis pertingit, sicut sapiens dicit:
‘tolleranda est plaga, sed non in capite, et plagam fac, sed non in corde’;
etenim aqua ignem extinguit et venenum pellitur medicamine, sed ignis malignitatis
omni tempore vivit. Et tibi dico, corve: Inter me et te est arbor plantata que
nunquam poterit evelli". Et hec dicens falco recessit plenus ira, et
penituit corvus de hiis que dixerat". 98. Rex
autem dixit: "Relinquam amodo talia et dic nobis de imminentibus
necessariis et quid debemus facere". Corvus dixit: "Prelium non
laudo, pecuniam dare non consulo, sed faciamus ingenium sicut quidam fecerunt
qui per fraudem abstulerunt hircum cuiusdam heremite.
99. Dicitur enim quod quidam heremita emit hircum et
ligatum trahebat post se et ibat ad cellam suam. Et quidam tres consiliati
sunt, ut ei tollerent hircum. Et appropinquans ei primus dixit: "Despota,
non licet tibi trahere canem post te contaminatum". Et pergens parvum
ante invenit alium, et dixit ei: "O heremita, opera impii facis; si
enim esses heremita, nunquam traheres canem, sed illum solveres et ires sicut
heremita". Et procedens, dixit ei tercius: "Nunquam vidi
heremitam trahentem canem, sed vendas eum mihi". Ipse audiens eos talia
dicere credidit et putavit hircum esse canem, et sic absolvit eum et pergens ad
lavacrum, lavans vestimenta sua mundavit se. Illi vero accipientes hircum
occiderunt et eum sibi diviserunt.
100. Et hec tibi dixi, ut scias quia magis
valet ingenium quam prelium. Dico ergo et consulo ut tua magnitudo contra me
irascatur coram omnibus, et precipias me in medio poni, vocans me tuum
proditorem facias evelli pennas meas, ut nec una super me remaneat, et
aliquantulum verberari, ut sanguinolentus efficiar, et ad pedem arboris eicere
me facias. Hoc facto discede cum omnibus et noli reverti, quousque visum
tibi fuerit quod penne sunt mihi ad integrum restitute et restaurate, et facias
ita quod nullus sit ausus venire ad arborem". Rex autem hoc faciens recessit cum suis. 101.
Nocte autem facta bubones venerunt ad arborem et neminem invenientes preter
corvum deiectum et verberatum sub pede arboris presentaverunt eum regi suo. Ipse autem interrogavit eum quis esset et
quo alii corvi ivissent. Corvus respondit: "Ego sum talis et filius talis;
quo vero corvi iverint, ego nescio. Quomodo ego possum scire consilium eorum
qui ab eis ita vituperatus sum?" Rex autem dixit: "Vere iste [est]
consiliarius summus principis corvorum". Tunc precepit ministris ut
interrogarent eum qua causa talia passus esset mala. Corvus respondit:
"Meum malum consilium ad tantum malum conduxit me. Quando corvi a vobis
victi fuerunt, tunc inierunt consilium et unusquisque iuxta suum intellectum consiliatus
est. Ego autem presumpsi et dixi de vobis quia potenciores et forciores eratis
corvis et dixi eis: "Propter hoc non debetis obstare, sed querere omnimodo
pacem eorum". Et eciam tributa dare laudavi: "que si ipsi
dignati fuerint recipere, gracias deo referre debetis, quia sapiens humiliare
se debet petenciori inimico suo, quousque fugiat ipsius iram. An non videtis quia magnus ventus magnas arbores
radicitus prosternit et frangit, ramos autem, quia flectuntur, non ledit? An
non videtis quantos occiderunt et quot pennas evulserunt et quot ex eis plagis
afflixerunt?" Et audientes corvi et putantes me fore proditorem eorum
et vestrum amicum ira repleti tali dampnacione me punierunt et elegerunt magis
pugnam quam pacem". Audiens hoc rex bubonum dixit primo
consiliatori suo: "Quid faciamus de isto?" At ille:
"Interficiatur cito; magna enim victoria de isto accidet, quia liberati
erimus a suo intellectu et maximo ingenio. + Dicitur enim quod qui aptum tempus
ad faciendum aliquid amiserit, nunquam ad idem redire poterit, et qui videt
inimicum in debilitate et non occidit eum, postea penitebit, quando vires
resumet". Unus autem consiliarius dixit: "Non debet hic interfici;
sic enim scriptum est: ‘Calamum fractum noli frangere’, + maxime autem de isto.
Iustum est ei misereri et pietatem habere super eum qui talem pro nobis passus
est penam et oportet nos eum visitare +: forsitan de eo aliquam utilitatem
habere poterimus sicut mercator de latrone.
102.
Dicitur enim quod quidam mercator senex et dives habebat uxorem pulcram et
iuvenem et valde eam diligebat. Ipsa
autem fugiebat eius amorem, quia scriptum est quod
mulier subtilis, iuvenilis virque senilis
temporibus vite nunquam vivit sine lite.
Quadam vero nocte dormientibus ipsis fur intravit domum. Mulier videns
furem timuit et se pectori viri astrinxit. Excitatus autem vir dixit [intra
se]: "Unde mihi hoc et que pietas mihi fuit ista?" Et respiciens
vidit furem et cognovit quia pre timore ipsius hoc fecit. Et conversus ad furem
dixit: "Accipe de domo mea quantum vis, quia multa bona mihi fecisti; per
te enim hac nocte uxor mea me amplexata est, quia illa quam multum diligebam me
odio habebat".
Ita per inimicum multociens dilectio contingit".
103. Alius autem consiliator dixit: "Bene dicit
iste, o rex, quia sapiens, quando amicum sui inimici iratum coram eo invenit,
suscipit eum et ei benefacit, sperans per ipsum aliquam subtilitatem consequi
sicut homo qui a morte liberatus fuit per pugnam latronis et dyaboli.
104.
Dicitur enim quod quidam heremita habebat iuvencam. Fur autem videns eam et
cupiens eam furari secutus est heremitam. Dyabolus autem forma hominis assumpta cum fure pergere cepit. Fur vero
dixit dyabolo: "Unde venis et quo vadis?" Ait ille: "Dyabolus
sum et volo istum heremitam suffocare". Fur dixit: "Ego volo
auferre iuvencam eius". Et sic ambo secuti sunt illum usque ad domum suam.
Heremita vero posuit iuvencam in domo sua et intravit cenare. Nocte autem
facta dixit fur intra se: "Si dyabolus intraverit ad suffocandum
heremitam, forsitan ipse clamabit et sic congregato populo amittam spem
meam". Et dixit fur dyabolo:
"Moreris hic et subtiliter respice, donec ego vadam et iuvencam
recipiam, et erit nobis communis". Dyabolus autem timuit ne, cum ille
intraret ad rapiendum iuvencam, persentiretur ab hominibus et sic utique
deficeret in spe sua. Et dixit latroni: "Sustine, donec dormiant homines,
et voluntatem nostram adimplebimus". Latro noluit et ceperunt inter se
rixari. Dyabolus vero vincebat latronem. Et latro vocavit heremitam et
dixit ei: "Veni, adiuva me, quia iste dyabolus te suffocare
volebat". + Surrexit heremita et insimul expulerunt dyabolum et sic
liberatus fuit a morte.
105. Et hec tibi retuli, ut scias quia [sapiens]
debet benefacere amico inimici sui et prosequatur utilitatem". Primus vero
consiliator qui dederat consilium occidendi illum ait: "O rex, velociter
occidatur, quia seductor est ille, et noli credere mendacibus verbis suis.
Sapiens non credit mendacibus, insipiens autem qui mendacibus credit similis
est illi qui credit quod audivit pocius quam quod vidit.
106. Dicitur enim quod quidam carpentarius habebat
uxorem valde pulcram. Ipsa autem diligebat quendam vicinum suum. Parentes eius
hoc percipientes nunciaverunt viro suo. Et ait ille: "Non credo, nisi
videro oculis meis". Et temptans eam dixit: "Preceptum recepi a rege ut construerem sibi
domum; longo itinere iturus sum. Prepara ergo mihi necessaria". Ipsa autem gaudens velociter hoc fecit.
Exiens autem vir monuit eam claudere ianuas et custodire domum bene, donec
veniret. Et parvum pergens, [reversus] occultavit se in domo cuiusdam vicini
sui qui ei dixerat de adulterio uxoris. Nocte autem facta clam ingressus est
domum suam et abscondit se sub lecto. Et uxor misit pro amasio suo, dicens:
"Veni cito, quia vir meus abest et in longinquam abiit regionem".
Ille autem veniens introivit domum et clausa est ianua. Tunc lectum ascendit
et cum magna delectacione concubuit cum ea. Carpentarius autem audiens et
videns delectacionem eorum et colloquia obdormivit et pedem suum extendit. Ipsa
autem videns pedem mariti sui dixit amasio suo: "Interroga me alta voce:
quem plus diligis, me an virum tuum?" Ipse autem hoc fecit. Et illa
respondit: "Noli virum meum nominare; sufficit tibi quod fecisti". Et
ille magis ac magis interrogavit. Ipsa quasi irata respondit:
"Quid tibi opus est interrogare de viro meo? An nescis quia nihil prepono
super terram dilectioni viri mei? Etenim si mulieri levitate aliquid contingit
aut infortunium ut aliquem diligat, non relinquit ergo propter hoc
dilectionem viri sui. Vir enim meus amor legitimus mihi existit et dulcior
est mille amasiis ac melior est parentibus et amicis, fratribus atque filiis,
quia labor eius uxoris est totus. + Cariorem habeo unum digitum pedis viri mei
et eum magis diligo capite tuo. Sed
quia non sufficit tibi quod fecisti et virum meum nominasti, cito surge et exi
de domo mea et nunquam sis ausus reverti huc". Ipse autem surrexit et abiit. Vir autem excitatus
omnia audiebat et dicebat intra se: "Vere amor uxoris mee multum firmus
est erga me". Mane autem facto surrexit vir et cepit muscas ei repellere,
ipsa vero dormiebat. Cumque finxisset se excitari, dixit vir eius ad eam:
"Requiesce, o dilectissima, quia in hac nocte multum te fatigavit ille
baccalarius". Et ille miser non credidit quod vidit, sed quod audivit.
107. Et ideo retuli hanc parabolam tibi, ne
credas verbis corvi astuti et impii, sed occidatur cito". Rex vero propter
insipienciam suam non acquievit dictis consiliarii sui, immo precepit corvum
mitti cum magno honore usque ad antrum et datus fuit ad custodiam cuidam
buboni senissimo pro eo quod habebat cavernam suam valde calidam et plenam
plumis. Primus consiliarius iratus dixit: "Postquam eum non occidisti,
mittatur in carcerem et custodiatur et conversetur aput nos tanquam inimicus;
discretus enim est et dolosus et puto eum per fraudem et decepcionem hoc
facere". 108. Cepit autem corvus solus cum
singulis bubonibus loqui et unumquemque suum specialem amicum facere. Una autem
die presente rege et omnibus qui cum eo erant corvus dixit: "Audivi
antiquos dicentes quoniam qui ponit se ad ignem, quitquid petit, dabitur ei.
Volo autem et ego facere et rogare dominum ut natura mea convertatur in
bubonem, ut contra corvos pugnem et vindicem me de eis et restaurem vituperium
quod mihi fecerunt". Tunc sapiens fuit [ibi] ille qui consiliatus fuerat
ut corvus occideretur et dixit ei: "Similia sunt ista verba tua quasi vas
plenum veneno, et si te igne cremaverimus, nunquam tua natura poterit immutari,
sed semper in tuam antiquam creacionem revertetur sicut mus qui reversus est in
propriam suam naturam et coniunxit se cum illo qui erat generis sui et sprevit
solem et lunam et alias creaturas.
109. Quia dictum est quod quidam heremita religiosus
stabat super flumen et orabat. Et ecce milvus portabat murem, et cum esset
prope heremitam, cecidit mus in terram. Heremita pietate motus oravit ut
converteretur in puellam. Et statim
exaudita est oracio eius et conduxit eam in domum et nutrivit eam intantum quod
esset facta etatis legitime. Et volens eam copulare viro venit ad eam et dixit:
"Volo te maritare; dic mihi quem vis habere virum". Illa respondit:
"Illum + qui est forcior sole". Ivit ergo heremita ad solem et
quesivit ab eo quis esset forcior ab eo. Et sol respondit: "Ego potens
sum, sed nubes potenciores sunt me que obscurant lumen meum, quando
volunt". Ipse autem ivit ad nubes et dixit: "Quis forcior vobis
est?" Ipse responderunt: "Ventus nobis forcior est et ducit nos quo
vult". Heremita similiter venit ad ventum et dixit ei sicut dixit nubibus.
Ventus respondit: "Ego quidem potens sum, sed mons potencior me est, quia
ipsum concutere non possum". Et ipse ad montem pergens ait similiter. Mons
respondit: "Ego quidem potens sum, sed mus potencior me est, quia cavat et
perforat me, et non possum eius vitare nocumentum". Heremita venit
ad murem et dixit ei: "Volo apparentare tecum". Mus respondit:
"Ego sum parvus et ipsa magna in corpore, foramen meum non capit
eam". Heremita reversus est ad puellam et retulit ei omnia que dixerunt
ei. Ipsa respondit: "Si ita est, ergo roga deum tuum ut revertar in
antiquam meam naturam et formam". Heremita hoc fecit et exaudita est
oracio eius et coniunxit eam muri.
110. Hoc tibi retuli, o rex, ut
scias quia, [eciam] si concremes, in suam naturam et voluntatem
revertetur". Rex autem noluit acquiescere consiliis eius. + 111.
Permansit corvus ibi, explorans facta bubonum et impinguatus est, fortis factus
est et restaurate sunt ei penne. Et apto ac congruo tempore discedens ivit ad
corvos suos et dixit regi suo: "Vale, o rex +: ecce omnes bubones in uno
antro absconsi latent. Cito accipiat
unusquisque unum lignum quod possit portare et ponamus in ore antri et
supponamus ignem et alis nostris ventemus, quousque flamma elevetur. Hoc modo
illi qui sunt intus fumo morientur et exeuntes flamma comburet. Et si quis ab
igne evaserit, nos eum interficiemus". Hoc facto corvi prorsus liberati
sunt do inimicis suis et reversi sunt corvi una cum rege eorum in habitacionem
suam. 112. Rex autem interrogavit corvum qualiter
conversatus fuisset cum bubonibus et quomodo potuit sustinere gravitatem eorum.
Corvus respondit: "Sapiens omnia suffert". Rex ait: "Annuncia
mihi bubonum prudenciam qualis fuit". Ille dixit: "Non vidi aliquem
eorum intellectum habere nisi illum qui consiliabatur me interficere +, alii
insensati fuerunt. Oportet ergo reges consilia sua celare et non permittere
aliquem extraneum ea perscrutari nec eciam videre aquam unde faciem suam lavat
nec lectum nec vestes nec arma nec comestiones nec equitaturas nec armenta. Sed hoc non potuerunt bubones facere
propter eorum superbiam nec ideo vincere valuerunt. Superbus namque in toto
tempore vite sue [vix] triumphabit, et maxime qui consiliatores sine intellectu
habet, eciam vitam suam non poterit salvare. Sed ego fui obediens et humiliavi
me inimicis meis, ut meum adimplerem desiderium sicut serpens fecit ranis.
113. Dicitur enim quod quidam serpens
senex [fuit] effectus nec poterat venari nec eciam victum necessarium habere.
Et pergens invenit gurgitem plenum ranis in quo alio tempore solebat venari. + Et
cogitacione plenus extendit se super gurgitem. Et ecce quedam rana venit ad eum
et dixit: "Quare es in cogitacione?" Ipse respondit: "Quomodo
non debeo cogitare, cum semper de hoc gurgite vitam habuerim? Et nunc ivi ad
patriam et heremita dixit mihi ut nullam de vobis amplius per vim accipiam
et volo de cetero regi vestro esse subiectus". Rana autem ivit et
renunciavit hoc regi suo. Rex autem ranarum hec audiens + suscepit eum et dabat
ei cottidie duas ranas comedere. Et hoc tam diu fecit, donec solus rex
remansit; deinde ipsum regem comedit. 114. Et hoc fecit humilitas quod non potuit ira facere nec
superbia. At ego illos tolleravi, ut ego ad illum finem perducerer quem
vidistis". Rex vero dixit: "Nunc cognosco quia melius valet ingenium
quam prelium; etenim ignis calidissimus est et acutus, sed sola que super
terram sunt corrumpit, aqua vero frigida et suavis ab abysso terram penetrans
ascendit et super terram existencia nutrit et evellit, ignem eciam extinguit.
Sed nemo debet contempnere ista quatuor, scilicet ignem, infirmitatem, inimicum
et debitum". Corvus autem dixit regi suo: "Omnia que facta sunt per
tuam fortunam facta sunt. Quando duo sunt in uno consilio et investigant
aliquod factum, fortuna forcioris intellectus adiuvat alium ad perficiendum quod
desideravit; si vero [ad] intellectum similes, ille qui meliores habet
subiectos; sed si in isto sunt pares, tunc magis fortunatus". Rex ait:
"Video quod fidem opera tua ostendunt et bonam voluntatem quam erga me
habes. Alii autem verbis tantum placuerunt; per te enim gracia magna venit
super nos, per te dulce sompnium recepimus, per te utiles comestiones
recepimus, per te ab inimicis nostris penitus liberati sumus. Dicitur enim
quod magnam invenit requiem qui de febre liberatur et qui magnum deponit onus
et qui ab inimicis expeditur". Corvus autem ait: "Gracias ago deo meo
qui supposuit inimicos tuos sub pedibus tuis et exoro eum ut incommutabiliter
regnum tuum custodiat et in gaudio et in pace permanere faciat". Rex ait:
"Quomodo vidisti regem bubonum et conversacionem eorum?" Et ille ait:
"Stultam, malam et anomalam et sine ordine preter illum qui consiliatus
est me occidere; ipse enim erat omnibus intelligencior". Rex dixit:
"Quid tibi visum est de eius intelligencia, quia taliter eum laudas?"
Et ille ait: "Omni disciplina erat plenus, promptus in loquendo +, omni
sciencia et omni virtute circumfulsus +".
|