|
[Capitulum
V.]
115. Imperator dixit philosopho: "Cognovi
hoc exemplum quod dixisti. Nunc ergo dic mihi quomodo iam aliquis pervenit ad
id quod desiderat et cupit et non potest retrahere, sed perdit illud". [Philosophus
ait:]
116. Dicitur enim quod quidam symei
habebant regem senissimum et propter senectutem eius eum vilipendebant. Et
erat inter eos quidam symeus iuvenis scismaticus et fortis qui facta
coniuracione contra ipsum querebat eum interficere. Ille vero
propter impotenciam et senectutem suam et quia non poterat resistere, timore
perterritus fugit. Et descendens ad littus maris elongatus est a patria
sua. Et cum iret per maritima cogitosus, invenit iuxta mare arborem ficus, et
erat onerata fructibus, et ascendit in eam et comedebat de ficubus. Et
postquam fuit saturatus, decoriabat ficus et proiciebat coria in terram. Interim testudo maritima exivit de
mari in calore diei, ut requiesceret sub umbra arboris, et incepit comedere
coria ficuum. Quam ut vidit symeus, deridebat eam et proiecit ei de
ficubus. Testudo autem dulcorata illorum sapore respexit sursum et dixit:
"Quis es, amice, qui tales fructus mihi dedisti?" Symeus respondit:
"Miser alienigena sum qui propter senectutem meam eiectus sum de regno
meo, et nisi fugissem, occisus fuissem. Et ego qui eram multarum gencium dominus, modo solus
sum". Testudo dixit: "Confortare, amice, quia ego ero tecum et
associabo te et noli curare de illo regno temporali, [sed] cura de futuro
eternali; omnia enim huius mundi vana sunt et transitoria". Sic
adinvicem facti sunt amici. Testudo autem portabat ei de piscibus et ipse dabat
ei de ficubus. Testudo oblita est reverti in domum suam, et cum per
longum tempus stetisset nec domum suam redisset, uxor eius facta est multum
cogitosa et nesciebat de viro suo utrum vivus esset an mortuus. Quidam autem
vicinus dixit ei: "Vir tuus vivit et habet quendam symeum amicum et tantum
cum eo delectatur quod nec curat ad te venire". Uxor vero contristata querebat quomodo
posset symeum occidere et ad se reducere virum suum. Una autem dierum dixit
testudo symeo: "Amice, volo ire ad domum meam". Et cum redisset,
invenit uxorem suam infirmam et in lecto iacentem et ait ad eam:
"Quare sic tristis es?" Respondit uxor: "In magnam infirmitatem
incidi, et dicunt medici quod non erit mihi sanitas, nisi habeam cor
symei". Ipse autem cogitare cepit qualiter posset habere illud, quia
difficile hoc erat ei. Et cum non posset aliud invenire nisi cor amici sui,
prodicionem putabat esse et mille modis cepit cogitare. Tandem reversus est ad
symeum et salutavit eum. Symeus
vero interrogavit eum de mora sua. Testudo respondit: "Pro nullo alio
servicio moratus sum nisi quod pro te erubescebam qui non possum tibi mereri
bonum quod mihi fecisti". Symeus dixit: "Non existimes talia, quia
non sum talis ut ab amicis retribucionem petam, maxime a te qui mihi tanta bona
fecisti, videndo me tali miseria circumdatum et ab honore depositum, et
societatem et solacium mihi fecisti et utile consilium mihi dedisti".
Testudo vero dixit: "Volo ut amodo firmior sit inter nos amicicia nostra,
quia dictum est ab antiquis quod amicicia tribus modis firmatur: primo per
introitum amici in domum suam, secundum per visitacionem consanguineorum,
tercio per personalem comestionem". Ait symeus: "Hec, o amice, non
confirmant amiciciam, sed sincera caritas et dilectio, quoniam introire in
domum amici et visitare consanguineos meretrices et latrones hoc faciunt, et
eciam insimul comedere muli et asini et alie fere silvestres hoc faciunt et
insimul comedendo unus percutit alium". Testudo dixit: "Verum dixisti
quia oportet amicum amici amiciciam memorare et firmiter eam custodire; et qui
aliter habent amiciciam, sine fundamento eam edificant. Dicitur enim quod ab
amico non debes superflua petere, quoniam cum vitulus superflue sugit mamillas
matris, eam irasci facit et sic expellitur ab ipsa. Ego autem volo te venire in
domum meam; habito enim in quadam insula in qua sunt herbe virides, tritici
habundancia, multe arbores quasi silve scilicet dactilorum, castaneorum,
ficuum, nucum et alie arbores innumerabiles; sunt eciam ibi aque limpidissime
et nemo ibi habitat nec aliquis comedit illos fructus nisi aves marine, nec
eciam dominus dominatur ibi, et semper eris in requie et semper vives sine
timore. Et ego ponam te super me et absque aliquo timore illuc te
portabo". Credidit symeus et dimittens certa pro incertis ascendit
super eum. Testudo vero
ferebat eum super pelagum. Cum autem ad medium pelagi pervenisset, stetit
testudo, cogitans qualiter eum necare posset. Symeus autem, senciens testudinem
morantem et nullam insulam videns, suspicatus est ne forte contrarium
aliquid de eo testudo cogitaret, et intra semetipsum ait: "Scio quia nulla
res tam nobilis est quam cor. Necesse est sapienti ut non sit negligens
investigare corda consanguineorum et amicorum suorum et argumentari et
inspicere ea ex dictis eorum". Et ait postea testudini: "Hactenus
modo velox fuisti ad eundum et nunc video te titubantem; miror quid hoc
est". Ipse autem dixit: "Cura est mihi magna, ne forte non
perveniremus ad domum meam. Non possum tibi servire ut volo; uxor enim mea
infirmatur". Et ait symeus: "Noli de hoc curare, quia cura nullam
facit utilitatem; sed quere ei medicinam, ut sanetur". Testudo dixit:
"Dicunt filii medicorum quod nulla medicina poterit eam sanare nisi cor
symei". Audiens hec symeus contristatus est valde et suum flebat
periculum et dixit: "Ve levitati mee, quoniam me senem in tantis periculis
cupiditas posuit! At qui modico est contentus, vivit in requie, cupidus vero in
labore et dolore transigit vitam suam". Deinde conversus ad testudinem
dixit: "Quare, o dilecte, non dixisti, antequam de ficu descenderem, ut
cor meum mecum detulissem?" Ait
testudo: "Ergo non habes tecum cor tuum?" Respondit symeus: "Non, quia preceptum habemus in lege nostra
ut, cum ad domos amicorum pergimus, domi corda nostra relinquamus, ne forte
aliquid adversum contra amicum nostrum cogitemus". Hec dicens testudo
veloci cursu reversa est ad terram. Symeus vero cum ad terram applicuit, cicius
quam potuit [ficum] ascendit. Testudo autem manens inferius vocavit eum dicens:
"Descende, o amice, et porta tecum cor tuum, ut eamus ad domum meam".
Symeus respondit: "Si hoc fecero et alia vice tecum venero, similis ero
asino illi quem decepit vulpis". Et testudo ait: "Quomodo
fuit?" [Symeus dixit:]
117. Dicitur
enim quod quidam leo habitabat in magno nemore. Erat autem cum eo vulpis qui nutriebatur de eius reliquiis. Et scabiosus
factus leo non poterat venari. Dixit ei vulpis: "O rex, qualiter video te
ita afflictum?" Respondit leo: "Propter infirmitatem istam que me
occupavit, de qua non potero sanari nisi per cor et auriculas asini".
Vulpis dixit: "Leve est hoc facere, quia prope est nobis fons ad quem
ascendit fullo cum asino suo cottidie, et ego ibo et adducam tibi eum, si
possum". Leo dixit: "Si hoc feceris, magnam gloriam mihi
dabis". Pergens autem vulpis ad
asinum et dixit ei: "Quare te video macilentum et plagis plenum?"
Respondit asinus: "Malicia patroni mei facit hoc; pondere magno me onerat
et parvam mihi tribuit comestionem et tota die me ligatum stare facit".
Vulpis dixit: "Quare hec omnia suffers?" Et asinus dixit: "Quid
ergo faciam? Quocumque perrexero, alius homo me capiet et forte deterius mihi
faciet". Vulpis autem dixit: "Veni ergo mecum, quia scio locum ubi
est copia herbarum viridium et aquarum, et ibi est asina pascens [et eris] sine
timore; nemo enim accedit ad illum locum et habemus leonem dominum et
defensorem et nullus audet illi accedere". Dixit asinus ei: "Absolve
ergo me et eam illuc". Vulpis ergo absolvit eum, et ipse secutus est
eum. Cum autem appropinquasset asinus leoni, prosiliens leo et credens eum
capere non potuit propter impotenciam sue infirmitatis; et sic asinus evasit
manus leonis. Vulpis autem dixit leoni: "Quare eum dimisisti? Si
voluntarie, quare me laborare fecisti? Si sine voluntate, ve mihi et vite mee!" Leo autem vituperatus noluit
patefacere impotenciam suam vulpi, sed dixit ei: "Vade et duc mihi eum
iterum, si potes, et dicam tibi quare eum dereliqui!" Respondit vulpis:
"[Si] quis manus tuas evasit, quomodo ad te iterum reversus erit?" Tamen
reversa est ad asinum et dixit ei: "Quare fugisti a leone? Ipse propter gaudium tui te amplexatus est, tu
autem fugisti. Sed veni cito, eamus ad eum et osculeris ipsum, ut eum bonum
amicum et defensorem tuum habeas; et scias quia ibi prope erit asina".
Asinus autem qui nunquam viderat leonem credidit vulpi et reversus [est] cum
ea. Et cum appropinquaret iterum leoni, prosiliens in ipsum leo interfecit eum
et dixit vulpi: "Custodi hic, quousque vadam ad fontem et lavem me".
Pergente autem leone vulpis comedit cor et auriculas asini. Reversus leo dixit:
"Ubi sunt aures et cor asini?" Vulpis respondit: "Si habuisset
iste asinus cor ad intelligendum et aures ad audiendum, nunquam ad te reversus
fuisset, videns primum periculum unde evaserat".
118. Et ego hec tibi retuli, o testudo, quod
scias quod non sum talis sicut asinus; sed volo ut credas quod, quando tecum
veni, cor non habebam mecum, sed modo cor meum in me reversum est".
Ita illi qui apertum et optimum tempus ad aliquod faciendum habent, si
pertransire permiserint, operam suam amittunt".
|