|
[Capitulum
VI.]
119. Imperator dixit
philosopho: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia
ergo mihi cui assimilatur qui aliquid facere incipit sine previsione".
Philosophus autem dixit: 120. "Dicitur quod erat
quidam vir habens pulcram uxorem, castam et sapientem. Et cum esset
pregnans, vir dixit ad eam: "O mulier, spero quod infans nobis masculus
nascetur qui nobis erit utilis et placidus. Provideamus ergo cuiusmodi nomen ei imponere valeamus".
Ipsa dixit: "Tace, vir; ne stulta loquaris, nam ille qui de futuris
loquitur et non de presentibus, similis erit illi viro qui mel et butirum
dispersit.
121. Dicitur enim quod erat quidam pauper qui habebat
cottidie de mensa domini imperatoris panem unum et parvum butiri et
mellis; panem comedebat, mel et butirum in uno vase reponebat. Vas autem
erat suspensum super lectum eius. Una autem noctium in semetipso cogitavit dicens:
"Volo mel et butirum vendere et habebo de eo aureum unum, et ex eo emam
decem capras et in quinque mensibus parient decem hedos et ante quinque annos
ascendam ad quadringentas; postea vendam capras et emam boves [centum] et cum
eis faciam seminare terram et habebo multum frumentum, et in aliis quinque
annis ero dives et edificabo domum decoratam et faciam eam deaurare, et emam
mihi servos [et servas] et ducam uxorem, et ipsa pariet mihi filium et vocabo
nomen eius Pincellum, et docebo eum quantum decet, et si eum contumacem videro,
cum virga eum ita percuciam –" et accipiens virgam ante eum iacentem
percussit vas et confregit eum et mel et butirum sparsit et barbam suam
perfudit".
122. Post hoc peperit bona mulier filium. Et
post aliquos dies dixit mulier viro suo: "Custodi hic, quousque vadam pro
servicio meo; revertar cito". Ipsa autem exeunte fuit vir eius vocatus ad
iudicem. Contigit autem quod, [quando] ambo abessent et infans solus
remansisset, serpens venit super eum et canis prosiliit et interfecit eundem
serpentem. Reversus autem vir vidit canem sanguinolentum sanguine serpentis; et
putans quod filium suum plagasset, occidit eum. Intrans autem et salvum videns
filium et serpentem interfectum, valde penituit et flevit amare. 123.
Ita ergo qui [multum] festinant, in multis falluntur".
|