|
[Capitulum
VII.]
124. Imperator dixit: "Novi hoc
exemplum. Annuncia ergo mihi quomodo potest imperator suum imperium custodire sine
nocumento, [usus] prudencia, bonitate et elemosina". Philosophus
respondit: "Omnibus forcior est sapiencia et tollerancia et intellectus,
et super omnia valent consilia sapientum et fidelium subiectorum. Et introducam
tibi exemplum sicut contigit regi Indorum qui de consilio prudentissime
mulieris de magno periculo exivit liberatus. 125.
Dicitur enim quod rex Indorum una nocte vidit octo sompnia magna et timida. De
hoc valde obstupuit et surgens congregavit omnes philosophos et annunciavit eis
sompnia que vidit. Et responderunt ei: "Visionem vidisti admiracione
dignam et volumus querere septem dierum inducias ad respondendum tibi: forsitan
poterimus liberare te a nocumento quod tibi debet accidere". Ipsi autem
exeuntes loquebantur adinvicem dicentes: "Scitis quod [non] multum
temporis transivit et multos [rex] de nostris consanguineis interfecit. Nunc
ergo, quia Deus providit nobis, dum se posuit in manibus nostris, si vultis, de
levi poterimus eum interficere". Talia inter se ceperunt loqui et
consiliari. Statim reversi sunt ad regem et dixerunt ei: "Perscrutati
sumus scripturas et vidimus quod tibi non potest esse conversio salutis, nisi
facias occidere Peladiam, amasiam tuam, et filium suum et cum eis filium tuum
legittimum et Pelarium, tuum primum consiliatorem, et prothonotarium tuum et
album elephantem tuum super quem vadis et alios duos magnos elephantes et equum
et camelum et sanguinem eorum ponas in concham. Ibi te lavabimus et cantabimus
super te incantaciones: forsan te poterimus liberare a temptacione". Rex
vero hec audiens dixit: "Volo illos salvos esse et me solum perire".
Illi autem dixerunt ei: "Nihil debes preferre anime tue; ipsa enim est
omnium rectrix et curatrix". Hec audiens rex contristatus est valde et
cecidit pronus super lectum suum, cogitans quid faceret. Fama vero volavit super totam regionem de
magna meditacione regis. Intelligens Pelarius hec qui summus consiliarius erat
regis et dolum senciens dixit intra se: "Non oportet me modo ire ad
conspectum regis, sed loquar primum Peladie, dilecte amice sue". Et
accedens dixit ei: "Video regem valde contristatum; credo quod isti
mendaces philosophi dolum texuerunt contra eum propter eorum iniquitatem,
volentes eum penitus destruere. Sed ingredere et interroga eum quare contristatus est et
dic ei quod non credat istis philosophis. Et postquam scies causam, dices
mihi". Ipsa introivit ad eum + et dixit ei: "Rex, refer ancille tue
quid tibi consiliati sunt isti philosophi". Ait rex: "Non superponas
plage mee aliam plagam nec oportet te de talibus rebus inquirere". Et ipsa respondit: "Nunquam speravi
quod a me celares consilium tuum; sed si mihi non reveles secreta, cui tandem
credis?" Rex respondit: "O mulier, quid me interrogas de
periculo tuo et omnium dilectorum meorum?" Et illa dixit: "Ego quidem
et alii servi tui nonne te concambiabimus? Quid nobis preciosius est te? Sed
rogo, o rex, ut post mortem meam nulli istorum philosophorum parcas et neminem
occidas, donec consilium habebis cum dilectis amicis tuis. An nescis quia isti philosophi
inimicabiliter subiacent tibi, quia occidisti consanguineos eorum nondum longo
tempore transacto? Non existimes hos esse oblitos mortem suorum. Nec tu
eciam a principio sompnia eis patefacere debuisti, sed crede mihi et interroga
heremitam qui est aput nos, qui est senex et sapiens precibus et timens
deum". Rex vero statim equitavit et ivit ad heremitam et dixit ei:
"Vidi duos pisces ambulantes per montes et duas anates volantes et
venientes ad me; item vidi serpentem circumcingentem me; item baptisabar in
sanguine, deinde lavabar in aqua; item ascendebam super unum montem album et
habebam ignem super caput meum". Heremita respondit: "Noli timere, o
rex; gloriosa sunt omnia, nihil mali tibi continget: duos pisces quos vidisti
super montem ambulantes significant duos nuncios potentum principum qui ad te
venient et portant elephantes duos tibi; duas anates volantes a sinistra
parte significant alios duos nuncios ex parte regis Persarum qui deferunt
tibi equos [duos]; serpens autem qui [te] circumcingebat significat quia talis
ensis tibi portatur qualem nunc non habuisti, propter venenum serpentis;
quia baptisabaris in sanguine, significat quia portatur tibi talis vestis
deaurata que obscura illuminat; et quod in aqua lavabaris, significat quia super
eam candida indutus [eris] vestimenta; quia super album montem ascendebas,
manifestum est quia album debes equitare elephantem; quod ignem habebas super
caput, significat quia mittitur tibi a magno rege aurea corona, ornata
lapidibus preciosis. De volatili vero qui caput tuum percuciebat nunc non
dicam; significat tibi parvum dolorem et subversiones contra amicum tuum. Et
hec omnia venient tibi usque ad septem dies". Et ecce die septima venerunt
nuncii deferentes omnia que predixit heremita. Rex autem miratus est valde de
prudencia heremite et dixit: "Rex sapiens cum solis suis et dilectis debet
habere consilium". Et hec [dona] videns vocavit suum consiliatorem
Pelarium et dixit ei: "De hiis nihil volo, sed habeatis vos cum
dilectissima amica mea Peladia qui posuistis animas vestras pro me". Et
Pelarius dixit: "Non debemus nos habere talia dona, sed iustum est ut des
ea consanguineis tuis". Respondit autem rex: "Tu [fuisti] protector
salutis mee et es dignus mille beneficiis". Rex autem accepit unum elephantem
album et dedit unum ex equis filio suo, Pelario consiliatori suo, dedit ensem
preciosum, heremite vero dedit tunicas albas et precepit Pelario ut vestem et
coronam prepararet mulieribus. Erant autem ei due dilecte amasie: Peladia que
consiliata fuit sibi ut iret ad heremitam, et alia. Pelarius autem posuit ante
eas vestem et coronam et dixit Peladie: "De hiis duobus elige quid vis, ut
alia alteram accipiatis". Et ipsa dubitans quam acciperet, respexit
Pelarium. Ipse autem innuit oculo, ut purpuram acciperet. Et ipsa percipiens
quod rex perceperat, dimisit purpuram et coronam accepit. Pelarius vero usque
ad quadraginta dies oculum clausum tenuit, ut rex non imputaret ei in oculo
quod illi innuisset; et si hoc non fecisset, vite periculum incidisset. Una
autem dierum Peladia accipiens coronam ornavit se +, alia autem induit se
purpura venitque ante regem, ita quod totam domum splendor illustravit. Et
multum ei placuit dixitque ad Peladiam: "Quid passa es quod talem vestem
dimisisti +?" Et ipsa
ira repleta, accipiens coronam de capite proiecit in terram. Rex vero super hoc
valde iratus precepit Pelario ut eam statim interficeret. Pelarius autem
accipiens [eam] et intra se cogitans, ne quando [rex] de morte ipsius
peniteret, privatim quantum cicius potuit, ad quasdam mulieres illam adduxit et
honorifice haberi precepit. Et post parvum tempus penituit regem de morte
Peladie, reducendo in memoriam amorem quem ipsa in eum habuerat et quomodo
ipsum et suos a morte liberavit, et contristabatur inde nimium. Cognoscens ergo
Pelarius tristiciam regis dixit ei: "Nullam utilitatem confert homini
cogitacio, sed facit ei carnis diminucionem, sicut ait quidam sapiens: ‘Sensus
cogitacioni deditus est vermis ossa comedens’. O rex, consolare ergo super hiis
que recuperari non possunt, ne forte paciaris quod passe sunt columbe.
126.
Dicitur enim quod due columbe erant in uno loco et habuerunt frumentum
collectum in uno vase. Frumentum
erat molle et vas erat plenum. Fecerunt itaque pactum inter se ut neutra comederet de frumento +.
Calefacto aere et desiccato frumento diminutum est et oppressum videbatur. Rediit
maritus et putans quod illud comedisset uxor, eam tantum verberavit quod mortua
est. Postquam vero pluit, frumento remollificato vas repletum est. Ille autem videns quod iniuste uxorem
verberavit, intantum flevit quod mortuus est.
127. Ita pacientur illi qui in ira consilium
retinent, sed impetum sequuntur. Item ab antiquis dictum est quod quidam vir
habuit uxorem pulcram quam valde diligebat. Una autem dierum cum sederet in
domo sua, delata sunt ei duo poma magna. Unum comedit, aliud dedit fratri suo.
Frater vero cum recederet, obviavit nepoti suo et dedit ei pomum. Et cum nox
facta esset, mater cum filio dormiebat in lecto. Cum autem vir requiesceret cum
uxore, vidit pomum quod fratri dederat super pectus uxoris et filium dormientem
iuxta latus eius. Et non interrogans suspicatus est scelus fratris et
uxoris. Et domus eius iuxta mare [erat] et fenestra ibi erat ex parte maris.
Accepit uxorem, in pannis involvit et per fenestram in mare proiecit. Post hec
expergefactus puer peciit pomum a matre sua. Audiens hec pater, conversus ad
puerum quesivit ab eo quomodo pomum habuisset. Puer dixit: "In sero dum
redissem a scolis, obviavi patriolo meo, prestolans descendentem et dedit mihi,
et ego posui super pectus matris mee". Hec audiens pater penituit de hoc
quod fecerat.
Ita pacientur illi qui festinant aliquid facere sine
discrecione.
128.
Item dictum est quod homo ferebat saccum plenum lentibus et volens requiescere
posuit illum sub arbore ubi erat symea. Descenditque symea et furata est unum pugillum de lentibus. Et cum
ascenderet in arborem, cecidit ei unum granum de manu, et aperiens manum, ut
illud apprehenderet, cecidit ei totum.
129. Cave ergo, ne tu similiter paciaris,
habens plus quam mille mulieres: desinis cum eis gaudere, sed petis hanc que
mortua est". Cum ergo rex hoc audivit, contristatus est valde et credidit
vere quod occidisset Peladiam dixitque ei: "O Pelarii, ita pro uno meo
verbo tale odium in me exacuisti?" Ait ille: "Sapienti verbum unum
est incommutabile".
Dixit rex: "Tristis sum pro
dilectissima amasia mea, o Pelari". Ille respondit: "Duo debent
[homines] contristari: fornicator et adulter, quia non memorie mandaverunt diem
iudicii".
Rex dixit: "Si videro
Peladiam, nullomodo tristabor de aliquo". Pelarius respondit: "Duo
sunt qui nunquam tristari debent: qui semper operantur bonum et qui nunquam
peccant".
Rex ait: "Nunquam videbo Peladiam".
Pelarius dixit: "Duo sunt qui nunquam vident: cecus et insipiens;
sicut cecus nescit quid prope est et quid procul sit, sic insipiens non
discernit bonum a malo".
Rex
dixit: "Nunquam pulcritudine Peladie sum saciatus". Respondit ille:
"Duo sunt in eternum insaciabiles: cupidus et avarus".
Rex ait: "Debeo a te procul
discedere". Pelarius respondit: "De duobus quisque procul recedere
debet: ab illo qui deum non confitetur et iudicium nec retribucionem cognoscit
et ab eo qui nescit dominari voluntati [et] concupisciencie sue".
Rex:
"Dimissa est domus mea de Peladia". Pelarius dixit: "Quatuor
sint dimissa: flumen aridum, terra sine rege, mulier sine viro et
insipiens".
Rex
dixit: "Peladia iniuste periit; dignus es multa subire pericula".
Pelarius respondit: "Tres sunt digni periculis: qui verberat innocentem,
qui surripit aliena et qui ad cenam sedet non invitatus". +
Rex
ait: "O Pelarii, multum contendis mecum, contradicens". Pelarius
dixit: "Contendentes isti sunt: luxuriosus, loquens non interrogatus, qui
dicit que ignorat, servus dives non benefaciens domino suo, sed vocans eum ad
iudicium".
Rex
dixit: "Stultus es, o Pelarii". Pelarius ait: "Stultus est qui
stultum docet et qui contradicit sapienti et qui conversatur cum trufatore + et
qui committit consilia sua infideli".
Rex: "Preter ordinem
fecisti qui Peladiam interfecisti". Pelarius respondit: "Sine ordine
est mendax, qui non facit secundum verbum suum, et iuvenis quem non refrenat
ordo, + et [rex qui] rem magnam incipit sine consilio".
Rex
ait: "Debes me timere, o Pelarii". Pelarius respondit: "Quatuor
sunt qui sunt timentes: gallus [pedibus] sursum erectus, ut, si celum
ceciderit, ipsum sustineat, vocem emittit, quia timet rectus clamare, ne pre
vocis magnitudine celum ruat et ipsum opprimat; grus qui stat uno pede,
timens ne sua ponderositate terra submergat[ur]; et vermis qui [stercore
vescens], timens ne [quando] terra sibi deficiat, parvum de ea comedit; et
vespertilio qui timet in die volare, ne pro sui pulcritudine capiatur, nocte
tamen volare disposuit".
Rex
ait: "Mens mea in aliam non potest converti mulierem, quia nunquam aliquam
similem vidi Peladie". Pelarius dixit: "Quatuor sunt
[in]convertibilia: mulier utens multis viris, homo utens mendacibus, superbus
et malivolus, et homo utens in diversis domibus". +
Rex ait: "Magnam
inimiciciam in corde [meo] plantasti, quia Peladiam occidisti". Pelarius
respondit: "Veri inimici adinvicem sunt isti: lupus et ovis, mus et gatta,
accipiter et perdix, irundo et corvi +".
Rex ait: "Nunquam tristicia
a corde meo de Peladia discedere potest". Pelarius ait: "Ille homo
tristari debet qui habet uxorem se non diligentem nec sibi obedientem nec
castam nec sapientem".
Rex ait: "Dormire nequeo
pro Peladia". Pelarius respondit: "Septem (l. Octo) sunt qui non
dormiunt: dives qui non habet fidelem procuratorem, investigator fraudis ad
inimicum occidendum, falsus criminator, pauper a quo id exigitur quod non
potest habere, febricitans carens medico, amator meretricis, et qui petit ea
que habere non potest, sicut avarus dives, timidus paupertatis".
Rex dixit: "Amodo tecum
loqui non debeo". Pelarius ait: "Indigni alloquio sunt isti: qui
propter mendacium fratrem suum dedignatur, plenus vana gloria, qui prefert
divicias anime sue, qui contradicit preceptis domini sui ac doctrine magistri
sui, et qui non credit consiliis amicorum suorum".
Rex
dixit: "Nemo est sine peccato et nemo est perfectus".
Et
post multa verba rex desperatus erat de Peladia et de ea ceperat desolari.
Pelarius autem recessit et duxit eam coronatam. Cumque vidisset eam rex,
gavisus est gaudio magno deditque Pelario multa bona et philosophos
interfecit".
|