|
[Capitulum VIII.]
130. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum
quod dixisti. Annuncia ergo
mihi quomodo duo inimici redeunt in amiciciam, cum ambo sint in periculo, et se
liberant". Philosophus dixit: "Non omnis amicicia est firma
propter temporis commutacionem. Sapiens vero tempus emit et in tempore cum
inimico amiciciam contrahit propter suam salutem sicut mus et gatta. 131.
+ Una autem dierum exivit quidam ad venandum et extendit laquea sua circa
arborem. Gatta vero exivit, ut cibum caperet, et fuit capta. Mus similiter
exiens vidit gattam captam et gavisus est valde. Rediens retro mustelam vidit in foramine suo et bubonem
super arborem et magno territus timore cogitabat intra se: "Si ad foramen
iero, peribo; si ad dextram vel ad sinistram fugiam, capiet me bubo; si ad
gattam vadam, comedet me. Sed providebo ingenium quo valeam liberari; oportet
enim sapienti in periculis non timere. Ego non video salutem nisi per amorem
gatte et per ipsam ego salvabor +". Et pergens mus ad gattam dixit:
"Quomodo te habes et quomodo manes?" Et gatta respondit: "In
tribulacione et miseria sicut cupis". Mus respondit: "Verum dicis;
sed modo compacior tibi, quia [et] ego sum in periculo; mustela enim est in
foramine meo, bubo in arbore et credit me capere; ipsi amborum nostrum sunt
inimici. Faciamus ergo concordiam,
ut evadere possimus: ego conrodam laquea de collo tuo et te liberabo". Hec audiens
gatta valde gavisa est et dixit muri: "Si hoc feceris, magnas grates a me
habebis". Convenientibus illis facta est amicicia inter eos. Cepit mus
rodere laquea, ut liberaret gattam, et timens ne ipsa fidem factam frangeret,
dimisit laqueum unum. Et gatta dixit: "Quid tardas? Nunquid perversa est amicicia tua?"
Mus respondit: "Amicicia mea non est perversa, sed timeo ne amicicia tua
pervertatur, quia quod naturale est non facile mutatur, sed si mutatur, non
penitus tollitur. Propterea dimisi unum laqueum, usquequo video tempus et
locum fugiendi". Mane autem facto venator veniebat. Videns ergo mus eum a
longe dixit gatte: "Ecce tempus venit fugiendi". Et cum venator esset
prope, corrosit laqueum et fugit [in] foramen, gatta autem timore venatoris
fugit et ascendit arborem, et sic venator rediit vacuus. Una autem dierum
exivit mus et vidit gattam procul et noluit ei appropinquare. Ipsa vero dixit ei: "O dilecte, veni
ad me et tibi retribuam pro bono quod mihi fecisti". Mus respondit:
"Amicicia nostra non indiget appropinquacione. Quomodo appropinquabo tibi,
cum sim tibi esca? Nullus enim appropinquare debet inimico suo quem forciorem
se cognoscit. Preterita amicicia nostra in necessitate fuit facta pro amborum
salute. Nunc amicicia nostra sit a longe; durum est enim mihi tibi
appropinquare".
|