|
[Capitulum
IX.]
132. Imperator dixit philosopho:
"Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo quis debet
sibi cavere ab inimico suo". Philosophus dixit: 133.
"Dicitur enim quod quidam rex habebat picam valde pulcram et racionabilem.
Pica habebat pullum et rex suum filium et ambo comedebant in sinu regine. Pica autem
sicut domita volans et revolans quicquid ferebat + rostro unum [fructum] regis
filio et alium pullo suo tribuebat et propter hoc honorifice conversabatur in
domo regis. + Una autem
dierum + filius regis pullum pice occidit. Veniens autem [pica] ad eum et
videns eum occisum clamavit: "Ve illis qui conversantur in aula regis, qua
eius amicicia nulla et instabilis est! Et quicquid mali subditis faciunt, pro
nullo habent; si vero subditus quid modicum casu contra eum commisit, in
periculo est; sed hodie vindicabo filium meum". Et volans in faciem
pueri oculos suos rostro effodit et volavit in altum. Quod audiens rex ira
repletus est et magnum dolorem habebat. Decipere
eam volens vocavit eam primo nomine. Et illa respondit: "O rex, magnam
habeo penam in prevaricacione dilectionis et in hoc seculo et in futuro et
permanet usque ad filios filiorum +". Rex ait: "Bene dicis; etsi
(non) prevaricati sumus, tamen vindictam recepisti. Ergo veni ad nos
sine timore, quoniam nec tu debes nobis nec nos tibi". Pica respondit: "Stulta et sine
intellectu essem, si modo inimico appropinquarem. Nemo sapiens debet credere
adulacionibus inimici. Utile est mihi a te longe esse, quia dictum est quod
sapiens habet amicos et consanguineos suos et memorare debet filios, fratres et
nepotes et alios benefactores: alienigena amicus esse non potest, sed omni
tempore, si potest, ei nocet. +
Ita et ego a vobis passa dolorem recedo, non reversura".
Item dicitur quod serpens punxit filium rustici
cingendo, et mortuus est. Venit ergo rusticus et filium mortuum videns accepit
baculum, ut serpentem occideret. Et cum serpens intraret foramen, percussit eum
et abscidit ei caudam. Postea dixit rusticus: "Quod factum est, factum est
et factum sit; remitto tibi mortem filii mei. Veni ergo, faciamus pacem".
Respondit serpens:
"Donec tu sepulturam filii tui et ego caudam [amissam] videmus, tunc pacem
habere non poterimus".
Ita illi qui paciuntur malum ab aliquo vel faciunt, alter
in altero confidere non possunt.
|