|
[Capitulum
X.]
134. Imperator dixit philosopho:
"Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi quomodo rex debet converti et
benefacere cui malefecit". Philosophus humiliter caput
inclinans respondit: 135. "Dicitur enim quod
in quodam loco erat panther, heremita castus et pius, + nec sanguinem fundens
nec carnes comedens. + Et erat deprope strata illa quidam leo qui omnibus
dominabatur qui in loco erant. Audiens hec leo de bona conversacione et fama
heremite ivit ad eum et dixit ei: "Audivi de sapiencia et castitate tua et
ideo volo te super omnibus bonis meis procuratorem constituere". Ipse
respondit: "Impossibile est me esse tuum procuratorem". Leo dixit:
"Nonne erit tibi magna gracia ut sis circa regem?" + Ille respondit:
"Duo sunt circa regem appropinquantes; sed ego non sum ex illis, sicut
sunt dolosi et iniusti vel stulti vel viles, ut nullas res odio habeant; et qui
serviunt regi pura fide et voluntate, ab omnibus odio habentur propter
invidiam: forte tamen tales a rege honorantur, et potero de hoc habere
periculum". Dixit leo: "Noli de hoc cogitare: ego ero protector tuus
et defensor". Et panther respondit: "Si rex vult sanitatem meam,
dimittat me vivere in hoc heremitagio sine cura et cogitacione, quia scriptum
est: Melior est pauca esca sine cura et cogitacione quam multa fercula cum
labore, cogitacione et magna cura". Leo respondit: "Dimitte hec omnia
que dicis, quia hic sine timore eris". + Et panther ait: "Ergo fac
mihi iuratoriam caucionem ut non venies contra promissa". Leo autem velociter
faciens tradidit ei claves tocius ordinacionis sue et scriniorum suorum et
fecit eum primum consiliarium suum et ipsum valde honoravit. Videntes autem hoc
alii subiecti qui cum rege erant pantherem odio habuerunt et consiliati sunt
eam interficere. + Furati sunt carnes [leoni] et detulerunt in domum pantheris
et absconderunt ibi. Crastina
vero die cum sederet leo ad mensam, quesivit carnes nec habere poterat. Leo
autem de hoc valde erat iratus. Recedente ergo panthere pro servicio suo a
conspectu leonis unus de suis inimicis dixit contra alium: "Annunciemus
regi opera pantheris sicut audivimus quia ipse comedit carnes +". Alter
dixit: "Investigate subtiliter: forte ipse non fecit hoc, quoniam
impossibile est cogitaciones hominum cognoscere". Tercius dixit:
"Inveteratus est dierum malorum. + Si vultis scire
veritatem, eamus [in] domum suam et inquiramus et certificemur super hiis que
de eo dicuntur +". Et ceperunt malum dicere de eo in conspectu leonis. Leo autem illos credens veritatem dicere
fecit vocari pantherem et dixit ei: "Quid fecisti de carne?" Panther
dixit: "Dedi eam senescalo tuo". Vocatus senescalus
[et] quesitus negavit dicens: "Novit Deus quod nunquam carnes ipsas
mihi dedisti. Mitte ad domum meam et ad domum pantheris et ipse condempnetur in
eius domo, quia ibi reperientur". Leo autem misit fideles suos et
invenerunt carnes in domo pantheris et detulerunt eas leoni. Quod videns leo
iratus est valde. Et ibi erat lupus qui iudex erat, qui dixit leoni:
"Postquam Deus patefecit tibi dolum pantheris, eum velociter interficere
debes +". Leo vero
precepit eum + statim interficere. Audiens autem mater leonis quod iniuste
occidebatur, precepit spiculatori ne eum interficeret, donec loqueretur cum
leone. Et intravit ad eum et dixit: "O fili, quid fecisti? + Nam tuum
dilectum consiliatorem sine inquisicione veritatis ad falsam prodicionem
quorundam suorum inimicorum occidi precepisti". Qui significavit ei
omnia qualiter dicta erant de eo. Et illa respondit: "Decet regem esse
pacientem et perscrutari et examinare quid facturus sit, ne forte festinans
quid fecerit [et] postea peniteat. + Ipse enim panther propter fidelitatem quam
erga te habet et benignitatem tuam quam ei primitus ostendisti odio receptus
est ab omnibus, quia semper insipientes odio habent sapientes, fornicatores
castos, vituperati honoratos. Et isti filii calumpniatorum carnes furati sunt
easque in domum suam absconderunt. + Et si inquisieris, invenies
veritatem". Et factum est, cum loquerentur adinvicem, quidam ex illis venit
et publicavit dolum leoni et matri quem contra pantherem fecerant. Mater vero
leonis videns leonem de re certum fore, dixit ei: "Debes nunc disciplinare
et castigare istos mendaces nec eis ulterius crede, ne forte deterius facere
presumant. + Pantherem autem propter fidelitatem, prudenciam et sapienciam
suam restitue in primum ordinem et consolare eum". Leo audiens verba
matris et senciens veritatem vocavit pantherem et dixit ei: "Cognovi de te
et certus sum quod isti mendacium dixerunt contra te, odio te habentes propter
benivolenciam quam erga te habeo. Nunc autem restituo te in gradum pristinum,
et honorem et dignitatem maiorem quam habuisti tibi dans". Panther
respondit: "Ego quidem pure et benivole administrabo tibi, + sed timeo ne
forte ipsi qui me odio habent, et iterum mendaciter contra me aliquid
machinentur et rursum peribo. Sed ex quo tibi placet ut administrem,
promitte mihi iterum pro iureiurando quod nunquam credas falsis accusatoribus
aliquid contra me dicentibus. Et si tibi videtur quod [non] sim tibi
fidelis, dimitte ut redeam in heremum meum". Leo dixit: "Constat mihi
et certus sum de pura fidelitate et benivolencia quam erga me habes et nunquam
deinceps credam verbis contra te compositis, sed maiorem gloriam et honorem a
me consequeris". Quod
et fecit et exinde in magna gloria fuit in domo leonis".
|