|
[Capitulum
XIV.]
142. Imperator dixit: "Cognovi hoc
exemplum. Annuncia ergo mihi quomodo desinit aliquis malefacere propter malum
quod sibi contingit, et sit ei disciplina et doctrina". Philosophus dixit:
"Quicumque aliis malefacit propter suam utilitatem nec coactus
necessitate, stultus est et impius nec habet in memoria quod dicitur: ‘Quod
tibi non vis, aliis non fac’. + Et ideo pacietur quod passa est quedam leena. 143.
Dicitur enim quod erat quedam leena, duos habens catulos. Exiens autem ad
venandum +, venit quidam venator et occidit catulos et discessit cum pellibus
ipsorum. Videns autem leena quod factum erat, contristata valde flebat absque
consolacione. Ursa vero videns tristiciam eius venit ad eam dixitque ei:
"Cur tristaris?" Illa respondit: "+ Quia venator interfecit
catulos meos et eorum pelles accepit et recessit". Ursa dixit: "Noli
tristari, desine flere, quia passa es quod fecisti et multos tristes reddidisti
et multos orbasti. Dicitur enim: ‘Qua mensura messi fueritis, remecietur eadem
vobis’ et ‘quod fecisti pateris’ et ‘quod seminasti mete’ +". Dixit leena:
"Ostende mihi hec". Ait illa: "Quot annos habes in presbiteratu?"
Et illa respondit: "Centum". Ait: "Quid comedisti hiis
annis?" Illa respondit: "Carnes animalium". Dixit ursa:
"Quis tibi dabat?" Et
ipsa: "Ego capiebam". Et ursa: "Animalia que capiebas habebant
parentes?" Et illa: "Habebant". [Ursa ait]: "Sic de filiis
tristabantur sicut tu nunc de tuis; sed et ipsa passa es sicut tu faciebas. Ita
deus exercet vindictam et transducit malum in deterius et in pessimum. Et
unusquisque debet cogitare, quando malum facit, ne deterius ei contingat".
Hec audiens leena siluit et penituit et desinens carnes comedere fructus
manducare incepit".
144. Post hec dixit philosophus: "Ita debent homines
facere: relinquere malum et bene facientes vitam eternam querere".
|