|
[Capitulum
XV.]
145. Imperator dixit: "Cognovi hoc
exemplum. Annuncia ergo mihi de eo qui querit hoc quod non potest invenire et
amittit quod habet". Philosophus dixit: 146.
"Dicitur quod quidam monachus valde religiosus quendam extraneum per
octo dies hospitavit in domo sua. Cui monachus apposuit dactilos +. Et cum
comedisset, ei dixit: "Dulces sunt dactili, in terra autem nostra non
habemus, sed alios fructus dulces scilicet ficus et passulas et alia que
sufficiunt, non querentes dactilos". Monachus respondit:
"Bene dixisti; sed avaricia homines insaciabiles facit, ut non sufficiat
quod quis habet, sed querit extranea. Propterea
sollicitus laborat ad acquirendum quod non habet". Extraneus dixit:
"Audivi te iudaice loquentem et mirabile mihi visum est. Si vis, doce me
+". Monachus respondit: "Non debes relinquere linguam tuam et querere
aliam +, ne tibi contingat sicut corvo.
147. Dicitur enim quod quidam corvus videns perdicem
ambulantem voluit discere gressus suos. Et incipiens corvus nec valens hoc
discere proprios gressus amisit. Et ideo deceptus est, nec proprium habens nec
quod quesivit invenit. +
150. Et ideo hec tibi dixi, ne relinquas
propriam linguam tuam et queras eam quam discere non poteris +. Dicitur enim
quod insipiens sic facit: relinquit quod habet et ei pertinet, et querit que
sibi non pertinent et que non potest habere, que eciam nullus parentum suorum
habuit". 151. Et hec dicens philosophus tacuit.
Post hec autem dixit imperatori: "O imperator, in eternum vive, quia a te
omne bonum impletum est. Et conservet Deus regnum tuum et vivas in pace et
gaudio semper et videas filios filiorum tuorum usque ad quartam progeniem et
cum gloria ad optatam pervenias senectutem. Quod ipse prestare dignetur qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.
At ego servus tuus ad interrogata respondi et interpretatus sum ea secundum
posse meum. Peto super hiis vestram liberalitatem et elemosinam". Rex autem
huic venerabili philosopho et precordialissimo amico suo osculum pacis prebuit
et dona optima et dimisit eum quiete vivere.
|