Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Liber Kalilae et Dimnae

IntraText CT - Text

  • [Capitulum IX.]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[Capitulum IX.]

132. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo quis debet sibi cavere ab inimico suo". Philosophus dixit: 133. "Dicitur enim quod quidam rex habebat picam valde pulcram et racionabilem. Pica habebat pullum et rex suum filium et ambo comedebant in sinu regine. Pica autem sicut domita volans et revolans quicquid ferebat + rostro unum [fructum] regis filio et alium pullo suo tribuebat et propter hoc honorifice conversabatur in domo regis. + Una autem dierum + filius regis pullum pice occidit. Veniens autem [pica] ad eum et videns eum occisum clamavit: "Ve illis qui conversantur in aula regis, qua eius amicicia nulla et instabilis est! Et quicquid mali subditis faciunt, pro nullo habent; si vero subditus quid modicum casu contra eum commisit, in periculo est; sed hodie vindicabo filium meum". Et volans in faciem pueri oculos suos rostro effodit et volavit in altum. Quod audiens rex ira repletus est et magnum dolorem habebat. Decipere eam volens vocavit eam primo nomine. Et illa respondit: "O rex, magnam habeo penam in prevaricacione dilectionis et in hoc seculo et in futuro et permanet usque ad filios filiorum +". Rex ait: "Bene dicis; etsi (non) prevaricati sumus, tamen vindictam recepisti. Ergo veni ad nos sine timore, quoniam nec tu debes nobis nec nos tibi". Pica respondit: "Stulta et sine intellectu essem, si modo inimico appropinquarem. Nemo sapiens debet credere adulacionibus inimici. Utile est mihi a te longe esse, quia dictum est quod sapiens habet amicos et consanguineos suos et memorare debet filios, fratres et nepotes et alios benefactores: alienigena amicus esse non potest, sed omni tempore, si potest, ei nocet. + Ita et ego a vobis passa dolorem recedo, non reversura".

Item dicitur quod serpens punxit filium rustici cingendo, et mortuus est. Venit ergo rusticus et filium mortuum videns accepit baculum, ut serpentem occideret. Et cum serpens intraret foramen, percussit eum et abscidit ei caudam. Postea dixit rusticus: "Quod factum est, factum est et factum sit; remitto tibi mortem filii mei. Veni ergo, faciamus pacem". Respondit serpens: "Donec tu sepulturam filii tui et ego caudam [amissam] videmus, tunc pacem habere non poterimus".

Ita illi qui paciuntur malum ab aliquo vel faciunt, alter in altero confidere non possunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License