Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] William of Conches
Moralium dogma philosophorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I.D. De temperantia

 

Temperantia est dominium rationis in libidinem et alios motus inportunos. Hec quidem uirtus totius uite ornatus omniumque perturbationum sedatio. Hanc uirtutem persuadet poeta dicens:

 

Sincerum (est) nisi uas, quodcumque infundis acescit.

Sperne uoluptates! Nocet empta dolore uoluptas.

Semper auarus eget; certum uoto pete finem!

Inuidus alterius rebus macrescit opimis.

 

Qui non moderabitur ire,

infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens.

 

Ira furor breuis est. Animum rege! Qui nisi paret,

imperat; hunc frenis, hunc tu compesce cathena.

 

Huius uirtutis partes sunt que in fedis motibus dominantur. He autem sunt modestia, uerecundia, abstinentia, honestas, moderantia, parcitas, sobrietas, pudicitia.

 

I.D.1. De modestia

 

Modestia est cultum et motum et omnem nostram occupationem ultra defectum et citra excessum sistere. De hac dicit poeta:

 

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,

quos ultra citraque nequit consistere rectum.

 

In cultu obseruandum est quod a forma remoueatur omnis uiro non dignus ornatus. Malus enim ornatus exterior male composite mentis nuntius est. Adhibenda est autem mundicia non odiosa neque exquisita nimis tantumque fugiat aggrestem et inhumanam negligentiam.

 

Motus autem alius corporis, alius animi. In corporeo cauendum est ne in tardationibus adeo molli gressu utamur, ut pomparum ferculis similes esse uideamur, aut in festinationibus non suscipiamus nimias celeritates. Que cum fiunt, anelitus mouentur, uultus mutantur, ora torquentur; ex quibus magna significatio fit non adesse constanciam.

 

Motus autem animorum duplices sunt: cogitacio rationis et appetitus uoluntatis. Cogitacio in exquirendo uero exercetur, appetitus impellit ad agendum. Curandum igitur est ut ratio presit, appetitus obtemperet. Si enim non pareant appetitus rationi, cui sunt subiecti lege nature, non modo animi perturbantur sed etiam corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum qui aut metu commoti sunt, aut nimia uoluptate gestiunt; quorum omnium uultus, uoces, motus, status mutantur. Nam ire stimulis accessum cor palpitat, corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, exasperantur occuli et nequaquam recognoscuntur noti. Verum est enim illud poete:

 

Deprendas animi tormenta latentis in egro

corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque

inde habitum facies.

 

Ex quibus intelligitur appetitus omnes contrahendos et sedandos.

 

Occupationes autem pro diuersitate morum, etatum, negotiorum uarie sunt. Quemadmodum enim in corporibus magne sunt dissimilitudines, cum alios uideas uelocitate ad cursum, alios uiribus ad luctandum ualere, sic in animis maiores sunt morum uarietates. Quibusdam enim inest lepos, id est fandi urbanitas, his hilaritas, illis seueritas; alios autem uides callidos ad celandum, dissimulandum; sunt alii simplices et aperti, qui nichil ex occulto, nichil insidiis agendum putant, ueritatis cultores, fraudis inimici. Quid enumerem per singula?

 

Mille hominum species et rerum decolor usus,

uelle suum cuique est, nec uoto uiuitur uno.

 

Quot homines, tot sentencie, suus cuique mos.

 

Ad quas igitur res erimus apti, in his potissimum occupati simus. Et quamuis sint grauiora alia atque meliora, tamen nos studia nostre regule metiamur. Verbi gratia: si debilis est corpore, ingeniosus et uiuacis memorie, non miliciam sed studium litterarum sectetur; si autem ualidus et hebes, militiam non studium litterarum. Neque enim attinet nature repugnare, nec quicquam sequi quod assequi nequeas. Si uero necessitas nos detruserit ad ea que nostri ingenii non erunt, omnis cura adhibenda est ut ea, si non decore, saltem parum indecore faciamus; nec tam enitendum est ut bona, que nobis data non sunt, sequamur, quam ut uitia fugiamus.

 

Etatum propria compendiose pandit poeta his uerbis:

 

Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo

signat humum, gestit pari(bus) colludere et iram

colligit et ponit temere et mutatur in horas.

Inberbis iuuenis, tandem custode remoto,

gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,

cereus in uitium flecti, monitoribus asper,

utilium tardus prouisor, prodigus eris,

sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.

Conuersis studiis etas animusque uirilis

querit opes et amicitias inferuit honori,

commisisse cauet quod mox mutare laboret.

Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod

querit et inuentis miser abstinet et timet uti,

uel quod res omnes timide gelideque ministrat,

dilator, spe longus, inhers auidusque futuri,

difficilis, querulus, laudator temporis acti

se puero, castigator censorque minorum.

 

Ideo autem

 

laudat preteritos, presentes despicit annos,

 

quia in nostra uita est continuum detrimentum. Quod alibi monstrat idem poeta dicens:

 

Dampnosa quid non imminuit dies?

Etas parentum, peior auis, tulit

nos nequiores, mox daturos

progeniem uiciosiorem.

 

His ita se habentibus, adholescentis sit officium maiores natu uereri atque ex his deligere probatissimos, quorum consilio nitatur. Ineuntis enim etatis inscitia senum regenda est prudentia. Dum enim animus in dubio est, paruo momento huc et illuc impellitur. Ineunte enim adole(sce)ntia maxima est inbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus uite degende constituit quod maxime adamauit. Itaque ante implicatur aliquo certo cursu uiuendi quam potuit, quod optimum esset, iudicare. Ideo iuuenis sit officium tamquam in speculo uitas omnium inspicere atque ex aliis sibi exemplum sumere. Bonum est enim in alieno malo fugienda intueri. Maxime autem hec etas a libidinibus arcenda est, iuxta illud:

 

Breue sit quod turpiter audes;

quedam cum prima resecentur crimina barba.

 

Exercenda est etiam in labore animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in ciuilibus officiis ualeat industria; unde poeta:

 

Angustam, amice, pauperiem pati

robustus acri militia puer

condiscat.

 

Et alibi:

 

Nunc te melioribus offer!

Quo semel est inbuta recens seruabit odorem

testa diu.

 

Et alius poeta dicit:

 

Vdum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri

fingendus sine fine rota.

 

Atque etiam cum relaxare animos et dare uoluptati uolent, caueant intemperantiam, meminerint uerecundie; quod erit facilius, si ludo suo maiores natu uelint interesse. Ludo enim et ioco uti licet, sed sicut sompno et quietibus ceteris, tum scilicet, cum seriis rebus satis fecerimus. Neque enim facti sumus a natura ad ludum sed ad seueritatem.

 

Nimirum sapere est abiectis utile nugis

et tempestiuum pueris concedere ludum.

 

Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,

ira truces inimicitias et funebre bellum.

 

Duplex est omnino iocandi genus: unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.

 

Viri uero officia ea sunt que superius poeta numerauit, in quibus nil est aliqua lege corrigendum.

 

Senibus autem labores corporis minuendi, exercitaciones uero animi augende uidentur. Numquam enim quisquam ita bene subducta ratione fuit, quin res, etas, usus semper aliquid adportet noui: ut illa que credas te scire nescias, et que tibi putaris prima in experiendo repudies. Danda est etiam opera ut amicos et iuuentutem consilio iuuent. Nichil autem magis cauendum est senectuti quam ne desidie se dedat. Alioquin dicetur illi:

 

Inuidiam placare paras uirtute relicta?

 

Luxuria uero cum omni etati turpis, tum senectuti fedissima est. Si enim libidinum accessit intemperantia, duplex malum est. Ipsa enim senectus dedecus concipit et intemperantia(m) iuuenum inpudentiorem reddit. Verum est enim quod scriptum est:

 

Velocius et citius nos

corrumpunt exempla domestica.

 

Dociles imitandis

turpibus et prauis omnes sumus.

 

Negotiorum quoque diuersa sunt offitia. Prelati quidem officium est estimare se gerere personam ciuitatis, retinere decus, seruare leges, meminisse eas esse commissas fidei sue. Priuati autem officium est pari iure uiuere cum ciuibus, non nimis summissum nec nimis se efferentem, uelle in re puplica tranquilla et honesta. Caueat autem ne in eum cadat illud poete: ‘Semper in ciuitate quibus opes nulle sunt bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student.’ Peregrini officium est nil preter suum negotium agere, nichil de alio inquirere. Sordidum est eorum officium qui emunt a mercatoribus quod statim uendant. Nichil enim proficiunt nisi admodum mentiantur, nec uero est quicquam turpius uanitate. Idcirco res familiaris queri debet questibus a quibus abest turpitudo, conseruari autem parsimonia. Nullus enim tantus questus est quam quod habeas arcere. Sic tamen queri debet ut imitemur eum de quo legitur: ‘Demetrius noster sic uiuit, non tamquam omnia contempserit, sed tamquam habenda aliis permiserit.’ Medicina, architectura honeste sunt his quorum ordini conueniunt. Mercatura, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans, multis sine uanitate impartiens, non est admodum uituperanda. Agricultura nichil melius, nichil uberius, nichil homine libero dignius. Hanc laudat poeta his uerbis:

 

Beatus ille qui procul negotiis,

ut prisca gens mortalium,

paterna rura bobus exercet suis,

solutus omni fenore.

 

I.D.2. De uerecundia

 

Verecundia est in gestu et uerbo honestatem seruare. In compositione namque corporis nostri magnam rationem uidetur habuisse natura. Figuram enim nostram, in qua est honesta species, in aperto posuit, partes autem ad necessitatem nature datas ideo abdidit, quia deformem aspectum habiture erant. Hanc diligentem fabricam nature imitata est hominum uerecundia. Que enim natura occultauit, ea remouent ab occulis omnes sanam mentem habentes; dant etiam operam ut quam occultissime pareant necessitati.

 

In uerbis quoque seruanda est uerecundia. Quarum enim partium usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus apellant. Viciosum est etiam in re seuera delicatum inferre sermonem. Cum college in pretura Pericles et Sophocles de communi officio conuenissent et casu formosus puer transiret, dixit Sophocles: ‘O Pericle, pulcrum puerum!’ Respondit Pericles: ‘Pretorem, Sophocle, decet habere non solum manus sed etiam occulos continentes’. Si Sophocles in conuiuio idem dixisset, iusta caruisset reprehensione.

 

De hac uerborum uerecundia docet poeta dicens:

 

Tristia mestum

uerba decent uultum, iratum plena minarum,

ludentem lasciua, seuerum seria dictu.

Format enim natura prius nos intus ad omnem

fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram

aut ad humum merore graui deducit et angit.

Post effert animi motus interprete lingua.

Si dicentis erunt fortunis absona uerba,

romani tollent equites peditesque cachinnum.

Intererit multum, Dauusne loquatur an heros,

maturusue senex an adhuc florente iuuenta

feruidus, an matrona potens an sedula nutrix,

mercatorne uagus cultorne uirentis agelli.

 

Quartum uero officium tradit ubi dicit:

 

Archanum neque tu scrutaberis ullius umquam.

 

Quintum uero statim cum subdit:

 

Commissumque teges, et uino tortus et ira.

 

Quid de quoque uiro (et) cui dicas sepe uideto!

Percunctatorem fugito, nam garrulus idem (est),

nec retinent patule commissa fideliter aures

et uolat, emissum semel, inreuocabile uerbum.

 

Idcirco garrulo archanum minime aperies; non enim potes ab alio exigere silentium, si tibi non prestiteris. Si enim garrulum accuses, respondet: ‘Plenus sum rimarum, hac et illac perfluo’. Idcirco in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris. Summopere autem fuge iurgia; nam contra parem contendere anceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum. Maxime autem sordidum est contra fatuum (uel ebrium) contentionem inire. Namque absentem ledit qui cum ebrio litigat.

 

I.D.3-6. De abstinentia, honestate, moderantia, parcitate

 

Abstinencia uero et honestas, moderantia et parcitas edulii irritamenta cohibent. Horum autem primum est statutum prandendi tempus preuenire; secundum lautiores cibos querere. Primum arguit poeta ubi dicit:

 

Exul ab octaua Marius bibit et fruitur (diis

iratis).

 

Secundum autem ibi:

 

Noscenda est mensura sui spectandaque rebus

in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,

nec cupias mulum, cum sit tibi gobio tantum

in loculis.

 

Tercium est uitium in accurato apparato operam dare, quod tangit idem poeta dicens:

 

Non minimo sane discrimine refert,

quo gestu lepores et quo gallina secetur.

 

Alius poeta dicit:

 

O prodiga rerum

luxuries, numquam paruo contempta paratu

et quesitorum terra pelagoque ciborum

ambiciosa fames et laute gloria mense,

discite quam paruo liceat producere uitam

et quantum natura petat:

 

satis est populis fluuiusque ceresque.

 

Quartum est nimio appetitu inhiare. Quintum mensuram refectionis excedere, quod intelligitur ubi dicitur:

 

Male uerum examinat omnis

corruptus iudex.

 

Nempe inamarescunt epule sine fine petite.

 

I.D.3. De abstinentia

 

Abstinentia ergo est statutum prandendi terminum non preuenire. Hec quidem uoluptatem esus gratiorem reddit. Nichil enim iocundum, nisi quod reficit uarietas, atque

 

uoluptates commendat rarior usus.

Ieiunus raro stomachus uulgaria tempnit.

 

I.D.4. De honestate

 

Honestas est nec lauciores cibos querere, nec in apparatu operam dare. Hec uirtus commendatur, ubi dicitur:

 

Plerumque grate diuitibus uices

mundeque paruo sub lare pauperum

cene sine auleis et ostro

sollicitam explicuere frontem.

 

I.D.5. De moderantia

 

Moderantia est nimium ciborum appetitum rationis imperio reuocare.

 

I.D.6. De parcitate

 

Parcitas est mensura(m) refectionis non excedere.

 

I.D.7. De sobrietate

 

Sobrietas est excessum in potu cohibere. Huius officium est arcere mala ebrietatis, que his uersibus pandit poeta:

 

Quid non ebrietas designat? Operta recludit,

spes iubet esse ratas, ad prelia trudit inhermem,

sollicitis animis honus eximit, addocet artes.

Fecundi calices quem non fecere disertum?

 

I.D.8. De pudicitia

 

Pudicicia est moderamine rationis petulantiam domare. Nam si libido animum possidet, ea dominatur, animus nichil ualet. Nemo enim umquam libidini simul et usui paruit. Voluptas enim fragilis est, breuis, fastidio obiecta, quo auidius acta est, citius in contrarium recedens, cuius subinde necesse est aut peniteat aut pudeat quemquam. In qua nichil magnificum aut quod naturam hominis diis proximi deceat; res humilis, membrorum turpium ministerio ueniens, exitu feda. Illud quidem abhominabile est propter fetidum scortum et ignominiosam corporis partem, anime libertatem in seruiles delicias inclinare et laborem suum alienas delitias facere.

 

Ideo semper in promptu habeat uir fortis quantum natura hominis bestiis antecedat. Ille nichil sentiunt nisi uoluptatem ad eamque feruntur omni impetu; hominis autem mens alitur discendo, meditando. Quocirca si quis est ad uoluptates paulo propensior, modo ne sit ex pecudum genere. Ex hoc quidem intelligitur uoluptatem non satis dignam esse hominis prestantia, quia latebras querit. Si quis enim paulo erectior, quamuis uoluptate capiatur, occultat appetitum uoluptatis propter uerecundiam. Idcirco fugiamus blandissimum uoluptatum dominium. Nam uoluptates, blandissime domine, maximas partes a uirtute detorquent.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL