Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] William of Conches
Moralium dogma philosophorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

I.A. De prudentia

 

Prudentiam diximus ese discretionem rerum bonarum et malarum et utrarumque. Hec namque uirtus discernit bona a malis et bona ab inuicem, mala ab inuicem. Hec quidem, cum sua ui nos trahat, sub honesto continetur. Omnes (enim) trahimur et ducimur ad cognitionis cupiditatem, in qua excellere pulcrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe. Huius partes sunt prouidentia, circumpectio, cautio, docilitas.

 

I.A.1. De prouidentia

 

Prouidentia est presens notio futurum pretractans euentum. Huius offitia sunt ex presentibus futura perpendere, aduersus uenientem calamitatem consilio premunire. Neque enim quod ante occulos situm est sufficit intueri: rerum exitus prudencia metitur. Illud quidem ingenii est ante constituere quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid euenerit, nec committere ut aliquando dicendum sit: ‘non putarem’. Consiliatoris autem debet esse, ne homo felicitati sue credat, efficere, stultam fiduciam semper permansure potencie illi excutere, docere etiam omnia mobilia esse, que dedit casus, et maiore cursu fugere quam ueniunt, nec hisdem gradibus, quibus ad summum uentum est, retroiri, sed inter maximam et ultimam fortunam nichil interesse.

 

Sed falsi amici pro consilio adulationem afferunt et una eorum (est) contentio, quis blandissime fallat. Ex quo innumerabilia ueniunt peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiter irridentur. Vnde poeta:

 

Nichil est quod credere de se

non possit, cum laudatur diis equa potestas.

 

Tales enim nos esse putamus ut iure laudemur. Idcirco multi ignorauere uires suas et dum credunt se tam magnos quam audiunt, attraxere superuacua bella et in discrimen peruentura. Exemplum adulantium blande fallentium et ueri consiliatoris sit istud.

 

Medorum rex Xerxes grecis bellum indixit. Cui familiarium alius dicebat grecos nuntium belli non expectaturos sed ad primam aduentus famam terga uersuros; alius dicebat Gretiam non uinci sed obrui mole exercitus; alius timendum esse ne urbes desertas et uacuas inuenirent: non habiturum regem ubi tantas uires exercere posset; alius dicebat uix illi rerum naturam sufficere: angusta esse classibus maria, militibus castra, explicandis copiis equestribus campestria, uix patere celum sagittis. Dum in hunc modum regem nimia existimatione sui furentem concitarent, dixit Demaratus: ‘Multitudo ista, que tibi placet, tibi metuenda est. Verum est enim immodica numquam posse regi; nec diu durare potest quod regi non potest. Nichil tam magnum quod perire non possit’. Acciderunt que dixit Demaratus. Ex quo apparet plus prouidentie inesse ueris consiliatoribus quam assentatoribus.

 

I.A.2. De circumspectione

 

Circumspectio est contrariorum uitiorum cautela. Huius officium est frugalitatem sic seruare quod auaritie fuga dissipationem non incurrat, sic a temeritate recedere quod in timorem non cadat. Huius officium persuadebat qui dicebat: Omni custodia serua cor tuum. Dicturus enim ‘custodia’ premisit ‘omni’, ne hinc hostibus fores claudas et aliunde aditum pandas.

 

I.A.3. De cautione

 

Cautio est discernere a uirtutibus uitia uirtutum speciem preferentia. Ad offitia huius ducit Ysidorus dicens: Quedam uitia uirtutum speciem preferunt, unde perniciosius suos sectatores decipiunt, quia se sub uelamine uirtutis tegunt. Nam sub pretextu iusticie crudelitas agitur et remissa segnicies mansuetudo creditur. Et Cicero: ‘Nulle sunt occultiores insidie quam hee que latent in similitudine offitii.’ Nam troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minerue mentitus est.

 

I.A.4. De docilitate

 

Docilitas est prudencia erudiendi imperitos. Huius (officium) est ut per eam homo prius se ipsum, post alios formet, iuxta illud sapientis: ‘Fili mi, bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui. Diriuentur fontes tui foras et in plateis aquas (tuas) sparge. Bibere aquam de cisterna (sua) est haurire sapientiam de mente sua.’ Omnium autem hominum natura ita comparata est ut aliena melius iudicent quam sua, quod ideo fit quia in re nostra aut gaudio sumus prepediti nimio ant egritudine. Fontes foras diriuare est scientias in alios docendo transfundere.

 

Circa hanc uirtutem duo sunt uitanda. Vnum ne ignota pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur. Hoc enim est presumptio; quod uitium effugere qui uolet – omnes autem uelle debent – adhibebit ad res considerandas tempus et meditationem. Alterum est magnum studium conferre in res obscuras, difficiles et non necesarias, quod uitium curiositas dicitur. Est enim curiositas non magne utilitati nimiam operam impendere, sicuti si relicta morali philosophia astrologiam uel abacum uel geometriam studiose legas. Nam melius est, si pauca sapientie precepta teneas sed illa in promtu et in usu tibi sint, quam si multa didiceris sed illa non habeas ad manum. Quemadmodum magnus luctator est non qui omnes nexus didicit, quorum rarus est usus, sed qui in uno aut altero diligenter se exercuit. Non enim refert quam multa sciat, si scit quantum uictorie satis est. Sic in disciplinis multa delectant, pauca iuuant. Licet nescias que ratio occeanum effundat, quid sit quod gemellorum conceptum separet, partum iungat, cur simul natis fata diuersa sint: non multum tibi nocebit transire quod nec licet scire, nec prodest.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL