IV. QUID SIT PERFECTE ALIQUID COGNOSCERE
Sed quoniam creator omnibus prior est (omnia enim ab ipso habent existere et
ipse a nullo), ab ipso incipiamus. <UNKNOWN symbol>Sed quia dicunt sancti in hac vita non posse deum
perfecte cognosci, quid sit perfecte aliquid cognoscere ostendamus, ut
innotescat, quare creator in hac vita perfecte cognosci non possit.
Undecim sunt quae inquiruntur circa unamquamque rem: an sit, quid sit, quantum
sit, ad quid sit, quale sit, quid agat, quid in ipsum agatur, ubi sit, qualiter
in loco situm sit, quando sit, quid habeat. Perfecte ergo aliquid cognoscere
est ista undecim de illo scire. Sed quamvis sciamus deum esse, quid sit,
perfecte non comprehendimus; quantitas vero eiusdem, qui omnia implet,
angustias nostri pectoris excedit; relationi illius explicandae humana
sapientia deficit; qualitates illius non comprehendit; actionibus eius
enarrandis infinitae linguae non sufficiunt; quid in ipsum agatur, non potentia
agentis, sed permissio est volentis; ubi sit, qui supra omnia, infra omnia
totus et integer; qualiter in loco sit, qui localis non est; de tempore vero
illius, qui ante omne tempus est; quid habet, qui omnia palmo continet, nullus
perfecte explicare potest. Nec ergo illum omnino ignoramus, quem esse scimus,
nec perfecte cognoscimus, de quo praedicta ignoramus.
|