V. QUIBUS RATIONIBUS PROBETUR
QUOD DEUS SIT
Et quoniam diximus in hac vita sciri deum esse, rationes quibus etiam
incredulis hoc possit probari aperiamus, scil. per mundi creationem et
cotidianam dispositionem.
Cum enim mundus ex contrariis factus sit elementis (calidis, frigidis, humidis,
siccis), vel natura operante vel casu vel aliquo artifice in compositione mundi
illa coniuncta sunt. Sed proprium est naturae semper contrarium fugere et
simile appetere, non ergo natura contraria elementa coniunxit.
Casu vero coniuncta non sunt. Si enim casus mundum operatus esset, quare domum
vel aliquid tale quod levius est, non faceret? Iterum: si casus mundum operatus
esset, aliquae causae praecessissent mundum, quarum concursus operaretur illum.
Est enim
casus inopinatus eventus ex causis confluentibus. Cum ergo nihil praeter
creatorem praecessit mundum, casu non est factus; igitur aliquo artifice.
Artifex vero ille homo non fuit, ante enim mundus est factus quam homo. Deus ergo.
Per cotidianam vero dispositionem idem sic probatur: ea quae disponuntur,
sapienter disponuntur; ergo aliqua sapientia; nihil enim sine sapientia
sapienter disponitur. Est igitur sapientia, qua omnia disponuntur. Sapientia
autem illa vel humana est vel divina. Humana vero non est, quae res facit vivere et
loqui. Etsi namque humana sapientia
formam hominis vel alterius animalis operatur, motum illi et vitam conferre non
potest. Divina ergo sapientia est, quae hoc agit. Sed omnis sapientia alicuius
est sapientia. Est ergo, cuius est illa sapientia, nec idem est homo. Deus
ergo.
Sic per cotidianam dispositionem pervenitur ad divinam sapientiam, per
sapientiam ad divinam substantiam. Unde divina sapientia dicitur signaculum et
imago dei.
In hac divinitate omnium conditrice et omnia gubernante dixerunt philosophi
inesse potentiam operandi, sapientiam, voluntatem. Si enim non potuit et
nescivit, quomodo tam pulcra fecit? Si iterum fecit et noluit, vel ignorans vel coactus hoc
fecit. Sed quid ignoraret, qui etiam novit cogitationes hominum? Quis cogeret
illum, qui omnia potest? Est ergo in divinitate potentia, sapientia, voluntas,
quas sancti tres personas vocant vocabula illa a vulgari propter affinitatem
quandam transferentes, vocantes potentiam patrem, sapientiam filium, voluntatem
spiritum sanctum.
|