Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Conches
Philosophia mundi

IntraText CT - Text

  • XX. QUID HUMECTUM ANIMAL
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. QUID HUMECTUM ANIMAL

Tertius ordo est in hac humecta parte aeris, quod ita definitur: animal humectum, rationale, immortale, patibile, cuius est officium humanitati invidere, ex invidia insidiari, quia unde descendit per superbiam, ascendit humanitas per humilitatem. Et est ita luxuriosum, quod aliquando commiscet se mulieribus et aliquos generat. Unde incubi dicuntur daemones qui sic concumbunt. Qui differunt ab aliis daemonibus in hoc, quod primi duo ordines dicuntur calodaemones, i. e. bonum scientes, calos enim bonum, daemon sciens; isti vero dicuntur cacodaemones, i. e. malum scientes, cacos enim malum est.

Ne abhorreas nomen, quod isti et illi dicuntur daemones quasi scientes, cum isti et illi angeli dicantur, unde dicitur bonus angelus et malus. <UNKNOWN symbol>Inferiorem partem mundi, i. e. terram, habitat animal rationale, mortale, i. e. homo, de quo in loco suo dicemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License