Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Conches
Philosophia mundi

IntraText CT - Text

  • XXI. UTRUM CORPORA SINT VEL SPIRITUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. UTRUM CORPORA SINT VEL SPIRITUS

De praedictis daemonibus quaeritur, utrum corpora habeant, cum animalia sint et omne animal dicatur corpus, an sint spiritus ut ait propheta: "Qui facit angelos suos spiritus". Inde dicunt quidam quod corpora sint, sed ita subtilia, quod sensu percipi non possunt. Unde respectu nostrorum corporum, quae spissa et grossa sunt, spiritus dicuntur, quemadmodum aer, quamvis corpus sit, propter subtilitatem vocatur spiritus. Et hoc confirmant auctoritate beati Gregorii, qui in Moralibus de angelis loquens ait: "Comparatione quidem nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione illius et incircumscripti spiritus corpora sunt dicenda". Hoc iterum probant auctoritate beati Augustini, qui in Enchiridion quoddam tale ponit capitulum: "Qualia corpora angeli habeant". Alii dicunt illos non esse corpora, sed spiritus. Sed qui ubique non sunt et de loco ad locum moventur, comparatione summi spiritus, qui ubique totus et integer est, a beato Gregorio corpora dicti sunt. Nec inde sequitur, quod corpora sint, sicut est illud "Sapientia huius mundi stultitia est apud deum": non quia deus sapientiam huius mundi stultitiam reputet, sed quia ad comparationem divinae sapientiae stultitia est. Nec tamen ideo sequitur, quod sit stultitia. <UNKNOWN symbol>De illo capitulo beati Augustini "Qualia corpora habeant angeli" dicunt beatum Augustinum loqui ibi de corporibus, quae assumunt, quando hominibus apparent, utrum vera sint corpora an non, nec tamen ideo dicit ea esse corpora.

Nos vero plus illorum sententiae accedimus, qui dicunt esse spiritus. Nec videatur alicui inconveniens, quod Plato dicit duo genera esse calodaemonum cum divina scriptura dicat novem esse ordines angelorum. Plato enim divisit ea secundum loca, sed divina pagina iuxta officia. In duobus ergo illis generibus continentur novem ordines et e converso.

Post tractatum de creatore et anima mundi et de daemonibus, restat tractare de anima hominis; sed quia de homine locuturi sumus, usque ad illum locum loqui de eius anima differamus, ut sit unus et continuus de homine tractatus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License