XXII. DE ELEMENTIS
Hactenus de illis quae sunt et non videntur nostra disseruit oratio; nunc ad ea
quae sunt et videntur stilus convertatur. Sed antequam initium dicendi
faciamus, petimus, ut si loquentes de visibilibus, probabile et non necessarium
dicamus, vel necessarium et non probabile, non inde vituperemur: ut philosophi
enim necessarium, etsi non probabile ponimus, ut physici vero probabile, etsi
non necessarium adiungimus. Sed illud videatur, si aliqui probabilius inter
modernos inde tractaverunt. Tractaturi igitur de eis quae sunt et videntur,
quia illa corpora sunt et omnia corpora ex elementis constant, ab elementis
sumatur exordium, et ostendamus, quid sit elementum, quare IIII sint elementa
nec pauciora, quod fuit chaos elementorum et qualiter solutum.
Elementum ergo, ut ait Constantinus in Pantegni, est simpla et minima pars
alicuius corporis <UNKNOWN symbol>simpla ad qualitatem, minima ad quantitatem;
cuius expositio talis est: elementum est pars simpla, i. e. cuius non sunt
contrariae qualitates. Sed quia †hoc totum videntur† habere ossa et similia, ut
removeat illa, addit "minima", i. e. quae ita est pars alicuius, quod
nihil est pars eiusdem. Unde litterae per simile dicuntur elementa, quia ita
sunt partes syllabae, quod nihil est pars eiusdem. Voluit autem iste
Constantinus ex IIII elementis constare humores, ex humoribus partes tam
omiomiras, i. e. consimiles ut est caro, ossa, quam organicas, i. e. officiales
ut manus, pedes et similia, ex utrisque vero partibus humanum corpus constare.
Ergo secundum eum nullum ex his IIII quae videntur et a quibusdam elementa
reputata sunt, elementum est, videl. neque terra nec aqua nec aer nec ignis,
nullum quippe eorum est simplum qualitate, minimum quantitate. Etenim in terra aliquid est calidi, aliquid frigidi,
aliquid sicci, aliquid humidi. Quod quia patens est lippis et tonsoribus, probationem
illius praetermittamus, neque enim aperte vera neque aperte falsa probanda
sunt, sed de quibus aliqua dubitatio est.
Non est ergo simpla qualitate, minima quantitate, cum ex tam magnis partibus
constet: quantae sunt IIII illius partes vel V zonae! Nec ergo elementum est. Similiter de aqua et aere et igne
probari potest. Elementa ergo sunt simplae et minimae particulae, quibus haec
IIII constant, quae videmus. Quae elementa numquam videntur, sed ratione
divisionis intelliguntur. Dividitur enim, ut figuraliter dicatur, humanum
corpus in organica, scil. in manus etc., organica vero in omiomira, i. e.
consimilia, videl. in particulas carnis et ossis etc., omiomira autem in
humores, melancoliam etc., et humores in elementa, i. e. in simplas et minimas
particulas. Cuius divisionis pars actu, pars sola ratione et cogitatione, fieri
potest, corpus enim humanum in membra, membra in omiomira actus dividere
potest, sed omiomira in humores, humores in elementa solus intellectus dividit,
quia <UNKNOWN symbol>ut ait Boetius in commentario super Porphyrium <UNKNOWN symbol>"vis
est intellectus coniuncta disiungere, disiuncta coniungere".
Sed quaerat aliquis: "Ubi sunt elementa?" Nos vero dicimus: "In
compositione humani corporis et aliorum sicut littera est in compositione
syllabae, etsi non per se". Sed sunt quidam qui ut rustici nesciunt
aliquid esse nisi sensu possint illud comprehendere, quia animalis homo non
percipit quae spiritus sunt, cum sapienti plus sint inquirenda insensibilia
quam sensibilia.
Cum ergo illae simplae et minimae particulae elementa sint <UNKNOWN symbol>quae
est frigida et sicca, terra est; quae frigida et humida, aqua est; quae calida
et humida, aer est; quae calida et sicca, ignis est. Cum igitur haec IIII quae
videntur ex illis composita sunt, illud in quo particulae frigidae et siccae
dominantur, nomine illius elementi dicitur terra; in quo frigidae et humidae,
aqua; in quo calidae et siccae, ignis. Si
ergo illis digna velimus imponere nomina, particulas praedictas dicamus
"elementa", ista IIII quae videntur "elementata".
Sunt quidam, qui neque Constantini scripta neque alterius physici umquam
legerunt, ex superbia ab aliquo discere dedignantes, et ex arrogantia quae
nesciunt confingentes. Ne nihil dicere videantur, dicunt elementa esse proprietates
istorum quae videntur, calorem scil., siccitatem, frigiditatem et humorem. Sed
istis physicam velut in partem praedae detrahentibus reclamat eadem ore
Platonis vocantis elementa materias, cum nullae qualitates materia alicuius
esse possunt. Est etenim materia quod accepta forma transit in aliud. <UNKNOWN symbol>Reclamat item ore
Ioannicii qui in Isagogis suis ait aliud esse elementa, aliud commistiones
eorum, quae sunt calidae et siccae, et sic de aliis. <UNKNOWN symbol>Iterum
reclamat ore Macrobii qui dicit: "Cum in singulis elementis essent
diversae qualitates, talem unicuique dedit, ut in eo cui inhaererent, et
cognatam et similem reperirent, ut aqua cum terra frigiditatem, aer cum aqua
humiditatem, ignis cum aere calorem". <UNKNOWN symbol>Vide ut dixit
elementa non esse qualitates, sed qualitates esse in elementis! Si ergo quod
alicui inest, diversum est ab eo cui inest, non sunt qualitates elementa.
Sunt alii qui dicunt ista quae videntur esse elementa comprobantes hoc
auctoritate Juvenalis qui de gulosis loquens ait: "Gustus per omnia
elementa quaerunt", in terra scil. venationes, in aqua pisces, in aere
volucres. Et quia ista sententia vera est nec auctoritati Constantini
contraria, qualiter cum illa stare possit, exponamus: Constantinus igitur ut
physicus de naturis corporum tractans simplices illorum et minimas particulas
elementa quasi prima principia vocavit; philosophi vero de creatione mundi
agentes, non de naturis singulorum corporum ista IIII quae videntur elementa
mundi dixerunt, quia ex istis constat et ista prima creata sunt, deinde ex eis
ut elementis cetera omnia vel creata sunt vel creantur vel creabuntur, ut in
sequentibus ostendetur. <UNKNOWN symbol>Nulla
ergo inter hos contrarietas.
Sed dicunt contra: "Nullum istorum elementum est, quia nullum illorum est,
quod ex IIII elementis factum non sit", quod probant sic: in terra aliquid
de aqua est, quia aliquid humiditatis inde videmus exire. In eadem est aliquid aeris, quod
probat fumus inde evaporans, et aliquid caloris, quod tactu percipimus.
Similiter de aliis probant. Hoc idem probant auctoritate Platonis qui ait:
"Cum terra transeat in aquam et aqua in terram, quare magis dicatur terra
quam aqua?" Nos vero dicimus contra
in unoquoque illorum aliquid de aliis esse, nec tamen inde ea esse facta, quia
non substantialiter, sed accidentaliter inest. Cum enim terra porosa sit et
aquis circumdata, aliquid humoris aquae subintrat eam et aliquid aeris. Cum
vero in medio mundi sit et ignis aequaliter ab ea ex omni parte distet, quid
mirum si aliquid caloris inde recipiat? Insunt ergo ista terrae accidentaliter,
non naturaliter neque ex eis constat. Similiter de aliis licet probare.
Sed quia brevitatem in hoc opere sectamur, quid in aliis de aliis sit et
qualiter accidat eis, ingeniis aliorum inquirere dimittamus. Etenim principium
a magistro, sed perfectio debet esse ab ingenio.
Quod iterum dicunt Platonem quaesisse, cur magis dicatur terra quam aqua, cum
sic dissolvatur, sic intelligimus illum non loqui de elemento ibi, sed de parte
elementi quae dissolvitur, numquam enim totum elementum dissolvitur. Dicit ergo
id, quod dissolvitur, non esse terram, sed terreum i. e. partem terrae; sed
quod remanet retinens proprietates terrae dicit terram et elementum. Sed de hoc deo annuente
vitam satis dicemus.
Sunt ergo elementa corporum praedictae particulae, ut ait Constantinus. Sunt
autem elementa mundi quae videntur. De quibus huiusmodi tractatus habendus
videtur, quare unumquodque factum sit, quare IIII nec pauciora. Sed quia
firmior est sententia quae auctoritate sapientis innititur, quid inde Plato
senserit, ostendamus. "Divini", inquit, "decoris ratio
postulabat talem fieri mundum qui et visum pateretur et tactum". Ac si
diceret: "Cum deus sola bonitate, non indigentia, mundum creare
disponeret, quippe qui perfectum bonum est, talem voluit illum fieri, qui et
videretur et tangeretur, ut homo etiam oculis in rerum creatione et
gubernatione divinam potentiam et sapientiam et bonitatem percipiens potentiam
timeret, sapientiam veneraretur, bonitatem imitaretur". Deinde subiungit: "Constabat autem nihil posse
videri sine ignis beneficio neque tangi sine solido neque solidum esse sine
terra". (Quomodo visus sine igne esse non possit nec tangibile sine terra,
loquentes de sensibus corporeis ostendemus). Postea addit: "ldcirco iecit
deus quasi fundamenta ignem et terram. Sed quoniam in eis sunt contrarietates <UNKNOWN symbol>quippe
terra est corpulenta, obtusa, immobilis, ignis acutus, subtilis, mobilis <UNKNOWN symbol>vidit
deus sine medio ea iungi non posse et ideo inter ea medium creavit".
Et quia de coniunctione illorum fecimus mentionem, dicamus, quid sit commistio,
quid coniunctio contrariorum. <UNKNOWN symbol>Commistio ergo contrariorum est,
quando ex duobus ita fit unum, ut neutrum remaneat id quod ante fuerat, ut si
calidissimum frigidissimo misceatur, fit tepidum neque calidissimo neque
frigidissimo remanente. Coniunctio vero contrariorum est, quando ex duobus ita
fit unum quod utrumque remanet quod antea fuerat. Sed hoc in contrariis,
habentibus agentes qualitates, sine medio esse non potest; sunt autem agentes
qualitates calor, frigiditas; sed quare, loquentes de homine dicemus.
Si enim unum alteri apponatur, repugnant dissolvitque unum aliud. Oportet ergo,
ut subsistant, medium esse. Quodsi tale fuerit quod plus habeat se ad unum quam
ad aliud, paulatim transibit in aliud, ad quod plus se habet et ita dissolvitur
illa coniunctio, ut si inter calidissimum et frigidissimum aliquid ponatur plus
se habens ad calidum quam ad frigidum transeunte illo in naturam calidi peribit
frigidum et dissolvetur illa coniunctio. Sed si tale fuerit medium, quod
aequaliter habeat se ad duo extrema non plus transiens in naturam unius quam
alterius, coniunctionem illorum observabit.
Volens ergo praedicta duo elementa non commisceri, sed coniungere, ut utrumque
id quod est remaneret, medium inter illa creavit, non unum tantum, sed duo,
scil. aquam et aera. Si enim solam aquam inter ea posuisset, cum pius ad terram
quam ad ignem se haberet, habet enim commune cum terra corpulentiam,
obtusitatem, cum igne mobilitatem, coniunctio illa non duraret. Similiter si
solum aera, habet enim commune subtilitatem et mobilitatem cum igne, cum terra
obtusitatem.
Sed dicet aliquis: "Etsi unum istorum non sufficeret, potuit deus facere
aliud quod sufficeret". Sed dicimus nos non ponere terminum in divina
potentia, sed dicimus, de illis quae sunt nullum potuisse sufficere nec iuxta
naturam rerum posse esse aliud quod sufficeret.
Sed quia iam ostendimus, quare unum ex istis solum non sufficeret, quare
aliquid aliud esse non potest, aperiamus. Cum igitur inter aliqua duo sunt duae
contrariae qualitates, quia binarius in duo aequa potest dividi, potest esse
aliquid quod unam proprietatem uniuscuiusque retinens in medio sufficiat, ut
cum terra et aer duas contrarias habent qualitates (est enim terra frigida et
sicca, aer calidus et humidus) aqua habens commune cum terra frigiditatem, cum
aere humorem, inter illa sola sufficit. Similiter ignis et aqua contrarias habent
qualitates, est quippe ignis calidus et siccus, aqua frigida et humida. Sed
quia aer habet commune cum aqua humiditatem, cum igne calorem, inter utramque
solus sufficit.
Si vero inter aliqua sint tres contrariae sicut nec ternarius in duo aequa
potest dividi, sic nec medium, quod aequaliter habeat se ad ea, potest
inveniri, oportet enim quod de uno unam accipiat, de alio duas. Sic enim nec aliter in integra potest dividi
ternarius. Qualitas vero per media non dividitur. Non ergo potest esse medium
nisi participans una et duabus.
Iterum dicet: "Etsi secundum hanc sinzugiam trium qualitatum unum medium
esse non potest, secundum illam, quae fit duabus qualitatibus illud habere
potuerunt. Si enim inter ignem et aquam quae contrarias habent qualitates est
aer qui participat una unius, una alterius, quare inter ignem et terram quae in
sinzugia duarum qualitatum non habent omnino eas contrarias, unum medium quod
utriusque unam accipiat, esse non potuit (est enim ignis calidus et siccus,
terra frigida et sicca)? Nos vero dicimus nec secundum hanc medium fuisse
necessarium, cum in aliquo conveniant, scil. in siccitate, nec esse potuit. Si
enim aliquid tale medium esset quod ab utroque aliquid acciperet, vel acciperet
ab igne calorem, a terra siccitatem et idem esset in hoc quod ignis; vel a
terra frigiditatem, ab igne siccitatem et sic idem esset quod terra; vel ab
igne calorem, a terra frigiditatem (praeter hos, ut opinor, nihil potest
confingi); sed impossibile est aliquid esse calidum et frigidum.
Cum enim sint IIII elementa et IIII illorum qualitates, inde fiunt VI
complexiones, quarum IIII quidem sunt possibiles, duae impossibiles. Sunt autem
IIII possibiles: calidum et siccum, calidum et humidum, frigidum et humidum,
frigidum et siccum; duae vero impossibiles sunt: calidum et frigidum, humidum
et siccum. Duo ergo elementa creator in medio posuit, quia unum praedictis
rationibus in medio sufficere non potuit.
Elementorum vero talis est dispositio, quod inferiorem locum obtinet terra,
deinde aqua, postea aer, superiorem ignis. Si enim aliquid inferius terra
esset, naturaliter gravis, ad illud tenderet (gravia enim naturaliter tendunt
deorsum). Si vero aliquid supra ignem, ex levitate ad illud tenderet et
dissolvi ab aliis quaereret. Iuxta terram posita est aqua, quia cum naturaliter
gravis sit, etsi non quantum terra, secundum locum obtinere debuit. Deinde est
aer qui, quia gravior est igne et levior aqua, merito inter utrumque ponitur.
Et quoniam quid sit elementum docuimus et quot sint et quare plura non sint et
causam ordinationis signavimus, de chao, i. e. elementorum confusione quae fuit
in principio, dicamus communem sententiam proponentes, deinde eam improbantes,
ad ultimum nostram rationem confirmantes.
Dicunt omnes fere elementa in prima creatione certa loca non obtinuisse, sed
modo simul ascendere, modo simul descendere. Subiungunt etiam rationem, quare:
ut creator videl. ostenderet, nisi sua potentia et sapientia et bonitas res
ordinaret, quanta rerum confusio foret. Deinde auctoritate Platonis hoc
approbant qui in Timeo ait deum ex inordinata iactatione elementa redegisse in
ordinem. Nos vero dicimus falsam esse sententiam quam proponunt, non
convenientem esse rationem quam inducunt nec bene esse intellectam auctoritatem
quam praetendunt. Prius ergo probemus sententiam esse falsam, postea rationem
non esse convenientem, deinde auctoritatem non bene intellectam.
Dic ergo, quisquis hoc affirmas: Elementa tunc erant corpora vel non? Si
corpora non erant, spiritus vel proprietates spiritus aut corporis erant. Sed
neque spiritus neque aliqua proprietas materia esse potest, nec ergo elementa. <UNKNOWN symbol>Corpora igitur erant et
loca obtinebant (omne enim corpus in aliquo loco est)? Si in loco erant, vel ubi nunc sunt vel alibi. Sed
extra elementa nullus locus est. Erant ergo elementa ubi nunc sunt; etiam si
sic non essent disposita ut nunc sunt, in his IIII locis erant. Aliquod ergo
obtinebat inferiorem locum, aliquod superiorem, duo media loca. Si ergo, ut
affirmas, simul descenderent inferius, cum aliis descenderent; sed non est, quo
descenderent. Similiter, si ascenderent superius, cum aliis ascenderent, sed
non erat, quo ascenderent. Nec ergo simul ascendebant nec simul descendebant.
Falsa est ergo illorum sententia.
Inconveniens vero est ratio quam inducunt, scil. deum ad hoc fecisse, ut
ostenderet, quanta rerum confusio foret, nisi bonitas eam ordinaret. Cui
ostenderet? Angelo? Sed angelus ex natura et gratia divinam voluntatem
cognoscit. Homini? Sed nondum erat homo. Et si, ut homini eam ostenderet facta
esset, usque ad hominem servaretur. Sed ante creationem hominis ordinata est. Inconveniens igitur haec
est ratio.
Auctoritas vero Platonis non bene ab eis
intellecta est. Cum enim dicit Plato deum ex inordinata iactatione elementa
reduxisse in ordinem, non ideo dicit, quod umquam inordinate iactarentur. Quis
enim locus ullus esset inordinationi deo cuncta disponente? Sed quia esset, nisi
sic ut nunc sunt a deo ordinata essent (cum enim terra naturaliter tendat
deorsum ignisque sursum, nisi inferiorem locum terra obtineret et ignis
superiorem, haec semper quaereret inferiorem, hic superiorem et sic esset
inordinata iactatio), hanc redegit creator in ordinem conferendo terrae locum
inferiorem, igni superiorem, ut hic non haberet quo descenderet, nec haec quo
ascenderet.
Ex inordinata igitur iactatione (non quae fuit, sed esse potuit) deus elementa
redegit in ordinem, veluti si monitu alicuius nostri amici aliquid quod
contingeret nisi ipse moneret, fugiamus, dicimus "Iste liberavit nos ab
hoc malo", non quia hoc malum primum fuisset et postea nos inde
liberasset, sed quia nisi iste esset, nobis accidisset.
Fuerunt in prima creatione ubi nunc sunt, sed non qualia nunc sunt. Etenim
terra omnino cooperta erat aquis, aqua vero spissior quam modo sit et ad magnam
partem aeris elevata; aer autem spissior quam modo sit et obscurior, quippe cum
neque sol neque luna neque aliae stellae essent, quibus illuminaretur. Ignis
similiter spissior erat quam modo sit.
Id vero quod terra erat aquis omnino cooperta nec aliquo lumine illustrata nec
aedificiis distincta nec suis animalibus repleta; quod aqua et aer spissi et
obscuri erant; quod in superioribus stellae non apparebant vocaverunt chaos, i.
e. confusionem elementorum. Unde Moyses: "Terra erat inanis et vacua et tenebrae
super faciem abyssi".
Hoc chaos sic et dissolutum: cum aqua usque ad maximam partem aeris esset
elevata, aer vero spissus et ignis similiter, in ea spissitudine aliquid
terreae substantiae et aqueae inerat, quae ex calore ignis et siccitate
coagulata et durata corpora stellarum visibilia et lucida creavit. Quod vero in
compositione stellarum et de inferioribus et de superioribus elementis aliquid
sit dominante tamen superiori, ex hoc potest probari quod visibilia sunt et
splendida et mobilia. Quod enim visibilia
sunt, ex visibili vel invisibili habent. At ex invisibili nihil potest esse
visibile, unde Lucretius: "Ex insensibili ne credas sensile nasci" et
Macrobius: "Omnis qualitas geminata crescit, numquam contrarium
operatur". Non ergo ex igne vel aere habent, quod visibilia sunt, haec
quippe sunt invisibilia; ex visibili ergo, i. e. a terra et aqua. Similiter
quod splendida sunt et mobilia ex obscuro et immobili non habent, ergo ex
splendido et mobili, scil. ex aere et igne. <UNKNOWN symbol>Facta sunt ergo ex
IIII elementis, sed de inferioribus dominatur in eis aqua, de superioribus
ignis, et hoc ex effectu probari potest, quod calorem terris conferunt, ad
nutrimentum sui humorem attrahunt. Similia namque congaudent similibus.
Hic subiciet aliquis: "Cum in aere sit humor spissior quam esset in igne,
et calor, etsi non tantus, quare in aere corpora stellarum facta non
sunt?" Nos vero dicimus quod, quamvis aer sit calidus, est tamen et humidus, non
ergo potuit desiccando spissare et sic corpus lucidum et visibile creare.
Veluti si argilla supponatur igni, spissatur saepe et vertitur in lapideam
substantiam; sin autem supponatur alicui calido et humido, sicut aquae
bullienti ita quod ab illo solo recipiat calorem, non spissabitur.
Vel secundum Constantinum: Cum sint ista IIII et in unoquoque duae qualitates,
unam habent singularem ex se, aliam ab alio. Ignis ex se calidus est, siccus a
terra; aer humidus ex se, calidus ex igne; aqua humida est ex aere, sed frigida
ex se; terra vero est ex se sicca, sed ex aqua est frigida. Quod vero in
unoquoque est ex se, plus in eo praevalet quam quod ex alio est. Cum ergo in
aere humiditas sit ex se, calor ex alio quia ex igne, ergo praevaluit in eo
humiditas nec potuit desiccando corpora stellarum creare.
Iterum, quod maius est: Non fuit voluntas creatoris stellas in aere esse. Cum
enim vicinus sit terrae, si in eo stellae essent, ex vicinitate terram
incenderent nec aliquid in ea vivere posset.
Corporibus stellarum sic creatis, quia igneae sunt naturae, ceperunt movere se
et ex motu aera subditum calefacere. Sed
mediante aere aqua calefacta est et ex aqua calefacta diversa genera animalium
creata sunt. Quorum quaedam, quae plus habuerunt superiorum elementorum, aves
sunt; unde aves modo sunt in aere ex levitate superiorum, modo descendunt in
terram ex gravedine inferiorum. Alia vero, quae plus habuerunt aquae, pisces
sunt; unde in hoc solo elemento nec in alio possunt vivere. Sic ergo pisces et aves
ex aqua facti sunt, unde scriptum est: "Magnae deus potentiae, qui ex
aquis ortum genus partim remittis gurgiti, partim levas in aera".
Istis sic creatis ex aqua effectu superiorum, ubi tenuior fuit aqua ex calore et
creatione praedictorum desiccata, apparuerunt in terra quasi quaedam maculae,
in quibus habitant homines et alia quaedam animalia. Sed cum terra ex superposita aqua esset lutosa, ex
calore bulliens, creavit ex se diversa genera animalium, et si in aliqua parte
plus abundaverit ignis, colerica nata sunt ut leo; si terra, melancolica ut bos
et asinus; si vero aqua, flegmatici ut porci. Ex quadam vero parte, in qua
elementa aequaliter convenerunt, humanum corpus factum est, et hoc est quod
divina pagina dicit, "Deum fecisse hominem ex limo terrae". Non enim
credendum est animam, quae spiritus est et levis et munda, ex luto factam esse,
sed a deo homini collatam, unde ait scriptura: "Formavit deus hominem ex
limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae". Unde, cum
diversa animalia melancolica creata sunt et infinita flegmatica et colerica,
unus solus homo creatus est, quia (ut ait Boetius in Arithmetica) "omnis
aequalitas pauca est et finita, inaequalitas numerosa et multiplex". Sed
quoniam quod est proximum aequalitati, etsi minus tamen aliquanto temperatum,
ex vicino limo terrae corpus mulieris esse creatum verisimile est, et ideo nec
penitus idem est quod homo nec penitus diversa ab homine nec ita temperata ut
homo, quia calidissima frigidior est frigidissimo viro, et hoc est quod divina
pagina dicit, "deum fecisse mulierem ex latere Adae". Non enim ad
litteram credendum est deum excostasse primum hominem.
Sed dicet
aliquis eadem ratione plures homines et feminas tunc posse creari et adhuc
posse. Nos dicimus verum esse, si divina
voluntas esset, quia ut aliquid sit natura operante, necesse est divinam
voluntatem praecedere.
Iterum dicet hoc esse divinae potestati derogare sic esse hominem factum esse
dicere. Quibus respondemus e contrario, idem ei conferre, quia ei attribuimus
et talem rebus naturam dedisse et sic per naturam operantem corpus humanum
creasse. Nam in quo divinae scripturae contrarii sumus, si quid in illa dictum
est esse factum, qualiter factum sit, explicemus? Si enim modo unus sapiens
dicat aliquid esse factum et non explicet qualiter, alter vero dicat hoc idem
et exponat <UNKNOWN symbol>quae in hoc contrarietas? Sed quoniam ipsi nesciunt
vires naturae, ut ignorantiae suae omnes socios habeant, nolunt aliquem eas
inquirere, sed ut rusticos nos credere nec rationem quaerere, ut iam impleatur
illud propheticum: "Erit sacerdos sicut populus".
Nos autem dicimus in omnibus rationem esse quaerendam, si potest inveniri. Sin
autem alicui deficiat quod divina pagina affirmat, sancto spiritui et fidei esse
mandandum. Non enim ait Moyses: "Si agnus non potest comedi, statim igne
comburatur", sed "Prius convocet vicinum, qui coniunctus est domui
suae. Et si nec ita sufficiant ad esum agni, tunc demum igne comburatur",
quia cum de divinitate aliquid quaerimus, si ad illud comprehendendum non
sufficimus, vicinum domui nostrae coniunctum convocemus, i. e. manentem in
eadem fide catholica inquiramus. Sin autem neque nos neque ille ad id
comprehendendum sufficiamus, tunc igne fidei illud comburamus. Sed isti multos
habentes vicinos domui suae coniunctos ex superbia nolunt aliquem convocare
maluntque nescire quam ab alio quaerere, et si inquirentem aliquem sciant,
illum esse haereticum clamant plus de suo capucio praesumentes quam sapientiae
suae confidentes. Sed quaeso, ne habitui credas, iam enim in eis impletum est
quod ait Satiricus: "Fronti nulla fides, quis enim non vicus abundat
tristibus obscaenis?", et iterum: "Rarus sermo illis et magna libido
tacendi".
Et quoniam
de prima creatione rerum fecimus mentionem quam diversis temporibus diversi
diversis rationibus dicunt esse factam, doceamus, qui in quo tempore et quibus
rationibus hoc dicant.
Hebraei igitur et Latini dicunt in vere principium mundi fuisse, unde Virgilius
loquens de diebus veris ait: "Non alios crediderim prima origine mundi
illuxisse dies aliumve habuisse tenorem", deinde subiungit: "Ver
illud erat, ver agebat". Horum ratio talis est: Quidquid oritur,
aequalitate proportionum creari. Sed
nullum tempus praeter ver temperatum est, in vere ergo nec in alio tempore anni
creatio rerum facta est.
Aegyptii vero dicunt in Iulio factam esse mundi creationem, quos secutus
Macrobius dicit in natali die mundi Cancrum gestasse Lunam, Leonem Solem.
Quorum haec est ratio: In prima creatione tantum fuisse humorem, quod terra
erat cooperta aquis tantusque humor sine maximo calore non potuit temperari.
Ergo in tempore anni, in quo est maximus calor, i. e. in aestate, facta est
mundi creatio.
|