Sigebertus Gemblacensis
De scriptoribus ecclesiasticis

CAP. XXXVII.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CAP. XXXVII.

Boetius, vir consularis, conferendus vel praeferendus philosophis et saecularibus et ecclesiasticis, quia ambiguos esse facit an inter saeculares, an inter ecclesiasticos scriptores fuerit illustrior. Laudent eum saeculares, quod Isagogas, Perihermenias, quod Categorias transtulerit de Graeco in Latinum et exposuerit; quod Topica Ciceronis exposuerit, quod Antepraedicamenta, quod libros De topicis differentiis, De cognatione dialecticae et rhetoricae, et distinctione rhetoricorum locorum, De communi praedicatione potestatis et possibilitatis, De categoricis et hypotheticis syllogismis libros et alia multa scripserit, quod arithmeticam et musicam Latinis scripserit. Nos ecclesiastici laudamus eum quod librum De sancta Trinitate scripserit, quod exsiliatus a Theodorico, Gothorum et Italorum rege, pro eo quod tueri volebat libertatem Romanae urbis, scripsit librum De consolatione Philosophiae. Hic ab eodem rege Theodorico occisus est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License