IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius, natione Romanus, ex praetore urbano monachus et abbas, septimus Romanae Ecclesiae levita, apocrisarius, papa Romanae Ecclesiae multa scripsit. Rogatus a Leandro Hispalensi episcopo, librum Job exposuit tripliciter, historice, allegorice et moraliter, et libros dividens in sex libros consummavit hoc mirabile opus in XXXV libris. Primam et ultimam partem Ezechielis prophetae, quae obscuriores erant, exposuit homilitico sermone. Scripsit ad Marianum episcopum XLII Evangelii homilias. In initio papatus sui scripsit ad Joannem, Ravennae episcopum, librum Regulae pastoralis. Librum Dialogorum, quem cum Petro diacono suo de miraculis sanctorum sui temporis habuit, Teudelindae Longobardorum reginae pro munere misit. Epistolarum tot libros posteris reliquit quot annos in papatu vixit, id est tredecim et semis. Scripsit et alia quae a Romanis post mortem ejus combusta sunt, qui et omnia opera ejus combussissent, nisi Petrus, diaconus ejus, interveniens confirmasset jurejurando se vidisse Spiritum sanctum quasi columbam super caput Gregorii tractantis sedentem, rostrum suum ori illius inserentem; et hoc ipsum Petrus hac conditione fecit, ut si ipse post factum jusjurandum statim moreretur, Romani a libris Gregorii comburendis cessarent; si non moreretur, ipse etiam combustoribus librorum manus daret. Sic Petrus inter verba juramenti exspiravit, et Romanorum insania cessavit. Quae scriptura Gregorium tam illustravit, quam illud quod Antiphonarium regulari musicae modulatione centonizavit et scholas cantorum in Romana Ecclesia constituit.