IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Claudius, Classitanae urbis abbas, multa de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Eptatico [Heptateucho], de prophetis, de libris Regum, quos loquente Gregorio audierat exponi, nec tamen ea Gregorius prae infirmitate et occupatione scripserat, ipse suo sensu dictavit, ne perirent, ut apto tempore emendatius dictarentur. Quae cum Gregorius comperisset valde inutilius permutata esse, ea studiosus recollegit et opportune correxit.