IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Justinianus Major, imperialis majestatis dignitate illustris, videtur illustrior fuisse aliis imperatoribus, per hoc quod etiam inter ecclesiasticos scriptores locum acquisivit. Leges namque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia, mirabili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra XII libros coarctavit: idem quoque volumen Codicem Justinianeum appellari fecit. Rursumque singulorum magistratuum sive judicum leges, quae usque ad duo millia pene librorum erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumdemque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quatuor etiam Institutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus comprehenditur, noviter exposuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redegit.