Sigebertus Gemblacensis
De scriptoribus ecclesiasticis

CAP. LXXVI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CAP. LXXVI.

Gregorius tertius scripsit et ipse commonitoria scripta ad imperatores Leonem et Constantinum, per quos persecutio gravis commota erat contra imagines Dei sanctorumque ejus; quae scripta fautores imperatorum portitoribus auferentes, discerpserunt ea. Gregorius iterum scripta imperatoribus misit, et iterum ea a portitoribus ablata sunt et discerpta. Quia ergo imperatores nolebant suscipere commonitoria apostolicae auctoritatis scripta, Gregorius papa contra eos multa ad multos scripta edidit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License