IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Remigius, monachus Antissiodorensis, nominatus in exponendis saecularibus scripturis, notificavit se utilius divinas etiam Scripturas exponendo. Exposuit enim Canonem missae, quid a quibus in ea sit positum vel additum demonstrans. Exposuit Cantica canticorum. Scripsit librum De divinis officiis; scripsit De singulis festivitatibus sanctorum; respondit Gualoni, Aeduorum episcopo, interroganti de duabus quaestionibus. Una de altercatione Michaelis archangeli cum diabolo de Moysi corpore, quod legitur in Epistola Judae apostoli. Altera de eo quod respondens Dominus ad Job de turbine dixit: ‘Ecce Beemoth quem feci tecum, fenum quasi bos comedet, et an extrahere poteris Leviathan hamo?’ Scripsit et alia.