Sigebertus Gemblacensis
De scriptoribus ecclesiasticis

CAP. IV.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CAP. IV.

Dionysius, Athenis natus et eruditus, et a pago Atheniensi, qui dicitur Arios pagos, Areopagita denominatus, et a Paulo apostolo ad fidem Christi conversus, multam multa scribendo acquisivit sibi memoriam. Quem praetermissum esse ab Hieronymo et Gennadio in Catalogo illustrium virorum, nimis est mirandum, praesertim cum Hieronymus, quamvis tacito ejus nomine, faciat mentionem operis ejus; Gregorius vero in homilia Evangelii faciat mentionem operis ejus et nominis. Scripsit autem ad Timotheum Ephesiorum episcopum De hierarchia coelesti, id est de ordinibus angelorum; ad eumdem De hierarchia ecclesiastica; ad eumdem De divinis nominibus, et De symbolica theologia; ad eumdem De mystica theologia. Scripsit ad Gaium, Quomodo Deus quadam ignorantia cognoscatur vel videatur; ad Polycarpum, Quomodo contradictores veritatis sint declinandi. Scripsit epistolam ad Apollophanem, conphilosophum et coaevum suum, recolens quod cum ipse cum eo esset in Heliopoli, urbe Aegypti, viderit obscurato sole mundum obtenebratum fuisse in sexta feria, sexta hora diei, cum Jesus Christus penderet in cruce, cum ipse Dionysius esset tunc annorum triginta. Scripsit ad Theophilum de ecclesiasticorum ordinum ordine, et sacerdotum excellentia. Scripsit ad Joannem apostolum, in Pathmos insula exsiliatum, praedicens eum esse reversurum in Asiam. Scripsit et ad alios alia, quamvis brevia, tamen mystica et divina. Volumen ejus scriptorum vocatur Hierarchia. Hic martyrizatur sub Domitiano imperatore, in urbe Galliarum, quam condidit Isius, eamque de Isio denominavit Parisium.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License