Sigebertus Gemblacensis
De scriptoribus ecclesiasticis

CAP. CXLIX.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CAP. CXLIX.

Leo, ex episcopo urbis Leucorum quae Tullus appellatur, nonus hujus nominis papa Romanus, scripsit epistolam ad imperatorem Constantinum Monomachum, monens eum ne sineret invalescere in imperio suo tot haereses. Graeci enim ut Simoniaci donum Dei vendebant, ut Valesii hospites suos castratos etiam ad episcopatum promovebant, ut Nicolaitae nuptias sacerdotibus concedebant, ut Donatistae jactabant esse in sola Graecia orthodoxam Ecclesiam, ut Severiani dicebant maledictam esse legem Moysi, ut Pneumatomachi professionem Spiritus sancti abscindebant a Symbolo, ut Nazareni Judaismum observabant, parvulos morientes prohibebant baptizari ante octavum nativitatis diem; mulieres in partu vel menstruo periclitantes communicari, vel, si paganae essent, prohibebant baptizari. Latinos in nomine sanctae Trinitatis baptizatos rebaptizabant, et ipsi sacrificantes de fermento vocabant Latinos Azymitas, et claudentes eorum ecclesias, eos persequebantur. Tot et tantas haereses volens Leo papa exstirpare de Graecia, scripsit etiam ad Michaelem patriarcham Constantinopolitanum, eum super his omnibus arguens, et praeter caetera, quod se universalem patriarcham appellaret, et Ecclesiam Constantinopolitanam praeponeret Ecclesiae Romanae, eamque in filiis suis anathematizaret. Super his scripsit etiam ad omnes primates episcopos Africae, Numidiae, Aegypti, Italiae, epistolas legentibus utiles. Scripsit super his etiam ad Graecos librum luculento sermone, evangelicis et canonicis testimoniis destruens eorum errores, et catholicae Ecclesiae fidem astruens. At si quis attendat cantus in honore sanctorum ab eo compositos, eum primo Gregorio papae merito comparabit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License