IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Victor, Capuanus episcopus, Evangelium ex quatuor Evangeliis compactum eleganter composuit, quod vocatur Diapente, sine nomine auctoris invenit: quod quia sine numeris canonum confusum esse vidit dilucidavit, illud appositis canonum numeris, per quos Eusebius Caesariensis distinxit quatuor Evangelia, ita sine confusione erroris similia omnium ostendens, singulis sua propria ostendens et restituens. Scripsit etiam librum De Pascha, redarguens errorem Victorii, qui jubente Hilario papa, scribens Paschales cyclos, docebat esse celebrandum Pascha XV Kalendas Maii, in anno Domini, quod rectius erat eo anne celebrandum VII Kalendas Maii.