IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Dionysius, abbas Romanus, cognomento Exiguus, gemina scientia Graece et Latine clarus, transtulit de Graeco in Latinum Proterii Alexandrini episcopi scripta ad Leonem papam de celebrando pascha in anno Domini. Transtulit etiam de Graeco in Latinum librum Gregorii Nysseni De conditione hominis, et vitam Pachomii abbatis. Scripsit et ipse, post Cyrillum, cyclum quinque cyclorum, incipiens ab anno nati Jesu Christi, qui est ultimus annus magni cycli, qui est annorum DXXXII, semel exacti a nativitate Christi. Hic notandum est quia si nativitas Christi recte a calculatoribus posita fuisset, debuisset XXXIII vel XXXIV annis primi magni anni concordare, in ratione computi, evanlicae veritati, et majorum auctoritati, quae dicit Christum passum fuisse anno aetatis suae tricesimo secundo, vel XXXIII, VIII Kalendas Aprilis, in VI feria, et eum resurrexisse VI Kalendas Aprilis, in prima feria. Quod non ita positum esse in primo magno cyclo, quia non attendit Dionysius, secundum tenorem annorum primi magni cycli, apposuit et ipse annos Christi in suo cyclo, quem, ut dixi, incoepit a repetitione secundi magni cycli, et inussit sibi frontem cauterio alieni erroris et mendacii, dum culpatur, quod XXXIII, vel XXXIV, sui operis anno non concordat evangelicae veritati in ratione computi. Unde apparet quod nativitas Christi posita est a calculatoribus XXI, vel viginti duobus annis tardius quam debuit.