I. De origine urbis Romæ
et temporibus ejus, de diebus intercalaribus, de genitura hominis, et his quæ memorabilia
in hominibus fuere, de alectorio lapide.
Sunt, qui videri velint, Romæ vocabulum ab Evandro primum datum, quum oppidum
ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat juventus Latina:
servataque significatione impositi prius nominis, Romam Græce Valentiam
nominatam: quam Arcades quoniam in excelsa habitassent parte montis, derivatum
deinceps ut tutissima urbium arces vocarentur. Heraclidi placet, Troja capta
quosdam ex Achivis in ea loca, ubi nunc Roma est, devenisse per Tiberim, deinde
suadente Rome, nobilissima captivarum, quæ his comes erat, incensis navibus,
posuisse sedes, instruxisse mœnia, et oppidum ab ea Romen vocavisse. Agathocles
scribit Romen non captivam fuisse, ut supradictum est; sed ab Ascanio natam,
Æneæ neptem, appellationis istius causam fuisse. Traditur etiam proprium Romæ
nomen, et verum magis, quod nunquam in vulgum venit, sed vetitum publicari,
quandoquidem quo minus enuntiaretur, cerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc
pacto noticiam eius aboleret fides placite taciturnitatis. Denique Valerius
Soranus, quod contra interdictum id eloqui ausus foret; ob meritum profanæ
vocis neci datum. Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur
Angeronæ, cui sacrificatur ante diem duodecimum kalendarum januariarum: quæ diva
præsul silentii istius prænexo obsignatoque ore simulachrum habet.
De temporibus Urbis conditæ ambiguitatum quæstiones excitavit, quod quædam ibi
multo ante Romulum culta sint. Quippe ante aram Hercules, quam voverat, si
amissas boves reperisset, punito Caco, Patri Inventori dicavit. Qui Cacus
habitavit locum, cui Salinæ nomen est, ubi Trigemina nunc porta. Hic ut Gellius
tradit, quum ab Tarchone Tyrreno, ad quem legatus venerat missu Marsyæ regis,
socio Megale Phryge, custodiæ foret datus, frustratus vincula, et unde venerat
redux, præsidiis amplioribus occupato circa Vulternum et Campaniam regno, dum
attrectat etiam quæ concesserant in Arcadum jura, duce Hercule, qui tunc forte
aderat, oppressus est. Megalen
Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti.
Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quæ Maxima apud pontifices
habetur, quum se ex Nicostrata, Evandri matre, quæ a vaticinio Carmentis dicta
est, immortalem comperisset fore: conseptum etiam intra quod ritus sacrorum,
factis bovicidiis, docuit Potitios. Hoc sacellum Herculi in boario foro est, in quo
argumenta et convivii et majestatis ipsius remanent: nam divinitus illo neque
canibus neque muscis ingressus est. Et enim cum viscerationem sacricolis daret,
Myagrum deum dicitur imprecatus; clavam vero in aditu reliquisse, cuius
olfactum refugerent canes; id usque nunc durat.
Aedem etiam quæ Saturni ærarium fertur, comites ejus condiderunt in honorem
Saturni, quem cultorem regionis illius cognoverunt extitisse. Iidem et
montem Capitolinum Saturnium nominaverunt. Castelli quoque, quod excitaverant, portam Saturniam apellaverunt, quæ
postmodum Pandana vocitata est. Pars infima et Capitolini montis habitaculum
Carmenti fuit, ubi et Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portæ nomen
datum est. Palatinum nemo dubitaverit, quin Arcades habeat auctores, a quibus
primum Pallanteum oppidum: quod aliquandiu Aborigines habitatum, propter
incomodum vicinæ paludis, quam præterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate,
postmodum reliquerunt. Sunt, qui velint a balatibus ovium mutata littera, vel a
Pale pastorali dea, aut, ut Silenus probat, a Palantho Hyperborei filia, quam
Hercules ibi compresisse visus est, nomen monti adaptatum. Sed quamquam ista
sic congruant palam est, prospero illi augurio deberi Romani nominis gloriam,
maxime quum annorum ratio faciat cardinem veritati: nam ut affirmat Varro,
auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rhea Silvia:
vel, ut nonnulli, Marte et Ilia: dictaque est primum Roma Quadrata, quod ad æquilibrium
foret posita.
Ea incipit a silva, quæ est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci
habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitavit qui
auspicato murorum fundamenta jecit duodeviginti natus annos, undecimo kalendas
maias, hora post secundam ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarruntius
prodidit, mathematicorum nobilissimus, Jove in piscibus, Saturno, Venere,
Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis. Et
observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus cæderetur, ut dies ista a sanguine
purus esset, cujus significationem de partu Iliæ tractam volunt. Idem Romulus
regnavit annos septem et triginta. De Cæninensibus egit primum triumphum, et
Acroni regi eorum detraxit spolia, qua Jovi Feretrio primus suspendit, et opima
dixit. Rursum de Antemnatibus triumphavit. De Veientibus tertio. Apud Capreæ
paludem nonis quintilibus apparere desiit. Ceteri reges quibus locis
habitaverunt, dicemus. Tatius in arce, ubi nunc est ædes Junonis Monetæ: qui
anno quinto, postquam ingressus Urbem fuerat, a Laurentibus interemptus,
septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in colle primum Quirinali. Deinde propter ædem Vestæ in Regia, quæ
adhuc ita appellatur: qui regnavit annis tribus et quadraginta, sepultus sub
Janiculo. Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium ædes facta est:
qui regnavit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. Ancus
Martius, in summa Sacra via, ubi ædes Larum est: qui regnavit annos quatuor et
viginti, obiit olympiade prima et quadragesima. Tarquinius Priscus ad Mugoniam
portam supra summam Novam viam: qui regnavit annos septem et triginta. Servius
Tullius Esquiliis supra clivum Urbium: qui regnavit annos duos et quadraginta. Tarquinius
Superbus, et ipse Esquiliis supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum: qui
regnavit annos quinque et viginti.
Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam; Pictori octava; Nepoti et
Lutatio, opinionem Erathostenis et Appollodori comprobantibus, olympiadis
septimæ anno secundo: Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextæ anno
tertio. Collatis igitur nostris et Græcorum temporibus, invenimus, incipiente
olympiade septima Romam conditam, anno post Ilium captum quadringentesimo
tricesimo tertio. Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem atavi
materni Pelopis ediderat, intermissum Iphitus Eleus instauravit, post excidium
Trojæ, anno quadringentesimo ocatavo. Ergo ab Iphito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus
interjectis, quibus singulis anni quaterni imputantur cum septima cœptante,
Roma condita sit, inter exortum Urbis et Trojam captam, jure esse annos
quadringentos et triginta tres constat. Huic argumento illud accedit, qui cum
Caius Pompeius Gallus et Quintus Verannius Urbis conditæ anno octingentesimo primo
fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis
publicis annotata est. Quarter ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus
erunt anni octingenti viginti quatuor, quibus de septimæ olympiade annectendus
primus annus est, ut in solido colligantur octingenti viginti quinque. Ex qua
summa detractis viginti annos, et quatuor olympiadum retro sex, manifeste anni
octingenti et unus reliqui fient. Quapropter cum octingentesimo primo anno
Urbis conditæ ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimæ
olympiadis anno primo credi conditam. In qua regnatum est annis ducentis
quadraginta tribus.
Decemviri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno
quadringentesimo octogesimo nono. Secundum quingentesimo tricesimo quinto.
Tertium sexcentesimo quarto. Sociale sexcentesimo sexagesimo secundo. Ad
Hircium et Caium Pansam consules anni septingenti et decem: quorum consulatu
Cæsar Augustus est consul creatus, octavum decimum annum agens: qui principatum
ita ingressus est, ut vigilantia illius uon modo securum, verum etiam tutum
imperium esset. Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et
arma cessaverint, et ingenia floruerint, scilicet ne inerti justitio languerent
virtutis opera, bellis quiescentibus.
Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio est, quæ a rerum origine profunda
caligine tegebatur. Nam ante Augustum Cæsarem incerto modo annum computabant,
qui apud Ægyptios quatuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud
Acarnanas sex, in Italia apud Lavinios tredecim, quorum annus trecentis
septuaginta et quatuor diebus ferebatur. Romani initio annum decem mensibus
computaverunt, a Martio auspicantes, adeo ut ejus die prima de annis vestalibus
ignes accenderent, mutarent veteribus virides laureas, senatus et populus
comitia agerent, matronæ servis suis cœnas ponerent, sicuti Saturnalibus
domini: illæ, ut per honores promptius obsequium provocarent; hi quasi gratiam
repensarent perfecti laboris: maximeque hunc mensem principem testatur fuisse,
quod qui ab hoc quintus erat, quintilis dictus est, deinde numero decurrente,
december solemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum: tunc
enim iste munerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent,
quatuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. Sed quum ratio illa ante Numam a luna cursu
discreparet, lunari computatione annum peræquarunt, quinquaginta et uno die
auctis. Ut ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus
detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt,
factique quinquaginta septem divisi sunt in duos menses, quorum alter novem et
viginti, alter octo et viginti dies detinebant. Sic annus habere quinque
atque quinquaginta et trecentos dies cœpit. Postmodum, quum perspicerent,
temere annum clausum intra dies, quos supra diximus, quandoquidem appareret,
solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper
quadrantis particula, zodiacum conficere decursum; quadrantem illum et decem
dies addiderunt, ut ad liquidum annus trecentis diebus sexaginta quinque et
quadrante constaret, hortante observatione imparis numeri, quem Pythagoras
monuit præponi in omnibus oportere. Unde propter dies impares, diis superis et
januarius dicatur et martius: propter pares februarius, quasi ominosus, diis
inferis deputatur. Quum itaque hæc definitio toto orbe placuisset, custodiendi
quadrantis gratia, a diversis gentibus varie intercalabatur, nec unquam tamen
ad liquidum fiebat temporum peræquatio. Græci ergo singulis annis undecim dies
et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in anno nonum
reservabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos
dies scinderetur: qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos
quadraginta quatuor, quos embolimos, vel hyperballontas nominabant.
Quod quum in initio Romani probassent, contemplatione parilis numeri offensi
neglectum brevi perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate:
qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum, pro libidine sua
subtrahebant tempora, vel augebant. Quum hæc sic forent constituta, modusque
intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, vel omnino
dissimulatus præteriretur, nonnunquam accidebat ut menses qui fuerant transacti
hieme, modo æstivum, modo autumnale tempus inciderent. Itaque Cæsar universam
hanc inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et, ut statum certum
præteritus error acciperet, dies viginti et unum et quadrantem simul
intercalavit: quo pacto regradati menses, de cetero statuta ordinis sui tempora
detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quatuor et quadraginta dies habuit:
alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem, et tunc quoque vitium
admissum est per sacerdotes. Nam quum præceptum esset, anno quarto ut
intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id observari ante
quam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente.
Sic per annos sex et triginta quum novem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim
sunt intercalati. Quod reprehensum Augustus reformavit, jussitque annos
duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra novem
necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum
fundata ratio est.
Verum quum hoc, et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui pæne sine
exemplo rerum potitus est, tanta et tot in vita ejus inveniuntur adversa, ut
non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. Primum, quod apud
avunculum in petitione magisterii equitum prælatus est ei Lepidus tribunus, cum
quadam auspicantium cœptorum nota; mox triumviratus collegium præ gravi
potestate Antonii; Philippensis inde proscriptionis invidia; abdicatio Postumi
Agrippæ post adoptionem; deinde desiderio ejus insignis pœnitentia; naufragia
Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimæ; Perusina
cura; detectum filiæ adulterium, et voluntas parricidalis; nec minore dedecore
neptis infamia; incusatæ mortes filiorum: et amissis liberis non solus
orbitatis dolor; Urbis pestilentia, fames Italiæ, bellum Illyricum, angustiæ
rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio privigni Neronis, uxoris
etiam et Tiberii cogitationes parum fidæ, atque in hunc modum plura. Hujus
tamen suprema quasi lugeret seculum, penuria insequuta est frugum omnium; ac ne
fortuitum, quod acciderat, videretur, imminentia mala non dubiis signis
apparuerunt: nam Fausta quædam ex plebe, partu uno edidit quatuor geminos,
mares duos, totidemque feminas, monstruosa fecunditate portendens futura
calamitatis indicium: quamvis Trogus auctor affirmet in Ægypto septenos uno
utero simul gigni: quod ibi minus mirum, quum fœtifero potu Nilus, non tantum
terrarum, sed etiam hominum, materna fecundet arva. Legimus Cnæum Pompeium
Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, quum viginti
ejus liberis in theatro suo publicasse. Unde competens hoc loco duco super
hominis generatione tractare.
Etenim quum de animalibus, quæ digna dictu videbuntur, prout patria cujusque
admonebit, simus notaturi, jure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura
sensus judicio, et rationis capacitate præposuit omnibus. Itaque, ut Democritus
physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cujus profluvia non
parvis spectata documentis, inter monstrifica merito numerantur. Contactæ his
fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbæ, amittent arbores
fœtus, ferrum rubigo corripiet, nigrescent æra. Si quid canes inde ederint, in
rabiem efferabuntur nocituri morsibus, quibus lymphaticos faciunt. Parva hæc
sunt: bitumen in Judæa Asphaltites gignit lacus, adeo lentum mollitie
glutinosa, ut a se nequeat separari: enimvero si abrumpere partem velis,
universitas sequetur: scindique non potest, quoniam in quantum ducatur,
extenditur; sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte
dispergitur, et applicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de
tenacitate connexa contagione partitio repentina. Habet plane illud in se solum
salutare, quod avertit sidus Helenæ perniciosissimum navigantibus. Ceterum ipsæ
feminæ, quibus munus est necessitatis hujusmodi, quamdiu sunt in sua lege, non
innocentibus oculis contuentur; aspectu specula vitiant, ita ut hebetetur visu
fulgor offensus, et solitam æmulationem vultus exstinctu splendor amittat,
faciesque obtusi nitoris quadam caligine nubiletur.
Mulierum aliæ in æternum steriles sunt; aliæ mutatis conjugiis exuunt
sterilitatem. Nonnullæ tantum semel pariunt; quædam aut feminas, aut mares
semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum
octogesimum viri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium octogesimum
et sextum annum agens genuit. Cato octogesimo exacto, ex filia Salonii clientis
sui avum Uticensis Catonis procreavit. Compertum et illud est, quod inter duos
conceptus quum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule
et Iphicle apparuit, fratre ejus, qui gestati eodem onere, intervallis tamen,
quibus concepti fuerant, nati videntur. Et de Proconensi ancilla, quæ e duplici
adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum
creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam
eblanditus, Olbiam, atque alia Græca oppida exstruxit. Iolenses ab eo dicti,
sepulcro ejus templum addiderunt, quod imitatus virtutem patrui, malis plurimis
Sardiniam liberasset.
Ante
omnia sobolem cogitantibus sternutatio post coitus cavenda, ne prius semen
excutiat impulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet humor
paternus. Quod si naturalis materia hæserit, decimus a conceptu dies dolore
gravidas admonebit. Jam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine visus
hebetabitur. Ciborum quoque
fastidiis stomachi claudetur cupido.
Convenit inter omnes, corda primum ex universa formari carne, eaque in diem
quintum et sexagesimum crescere, dein minui; ex ossibus spinas. Ea propter
capital est, si pars alterutra noceatur. Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color gravidis, et
pronior partitudo uteri; denique a quadragesimo dic motus. Alter sexus
nonagesimo primum die palpitat. Et concepta femina gestantis vultum pallore
inficit: crura quoque præpedit languida tarditate. In utroque sexu quum capilli
germinant, incommodum majus est: fitque pleniluniis auctior agritudo, quod
tempus etiam editis semper nocet. Quum salsiores escas edit gravida, unguiculis
caret partus. At quum prope ad uterum liberandum venerint momenta maturitatis,
enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quandoquidem letali mora
oscitatio suspendit puerperia. Contra
naturam est, in pedes procedere nascentes: quapropter velut ægre parti
appellantur Agrippæ. Ita editi minus prospere vivunt, et de vita ævo brevi
cedunt. Denique in uno Marco Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque
eo inoffensæ, ut non plura adversa pertulerit, quam secunda: nam et misera
pedum valetudine, et aperto conjugis adulterio, et aliquot infelicitatis notis
præposteri ortus omen luit.
Feminis perinde est infausta nativitas, si concretum virginal fuerit, quo pacto
genitalia fuere Corneliæ, quæ editis Gracchis ostentum hoc piavit sinistro
exitu liberorum. Rursum, necatis matribus, natus est auspicatior, sicut Scipio
Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem venerat,
primus Romanorum: Cæsar dictus est. E geminis, si remanente altero, alter
abortivo fluxu exciderit, alter, qui legitime natus est, Vopiscus nominatur.
Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cnæus Papirius Carbo, et M. Curius,
Dentatus ob id cognominatus. Quidam vice dentium continui ossis armantur
soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. Ipsum dentium numerum
discernit qualitas sexus, quum in viris plures sint, in feminis pauciores. Quos
kunñdontaw vocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunæ blandimenta
promittunt: quibus ab læva, versa vice.
Nascentium vox prima vagitus est: lætitiæ enim sensus differtur in
quadragesimum diem. Itaque unum novimus, eadem hora risisse, qua erat natus,
scilicet Zoroastrem, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus avus ejus,
quem rapuerunt bella Parthica, quod nunquam riserit, Agelastus cognominabatur.
Inter alia Socratis magna, præclarum illud est, quod in eodem vultus tenore
etiam adversis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes Cynicus nihil
unquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum, adversum
omnem dolorem vel misericordiam uniformi duravere proposito. Pomponium pœtam
consularem virum nunquam ructasse, habetur inter exempla. Antoniam Drusi non
spuisse, percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque
neque sudare, neque consuesse sitire, qualis Syracusanus Lygdamis fertur, qui
tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam
reportavit; cujusque ossa deprehensa sunt medullam non habere.
Maximam virium substantiam nervos facere certissimum est, quantoque fuerint
densiores, tanta propensius angescere firmitatem. Varro, in relatione
prodigiosæ fortitudinis, annotavit Trittannum gladiatorem natura Samnitem
fuisse, qui, et rectis et transversis nervis, non modo crate pectoris, sed et
manibus cancellatis, et brachiis, omnes adversarios levi tactu, pæne securis
congressionibus vicerit. Ejus filium, militem Cnæi Pompeii pari modo natum, ita
sprevisse hostem provocantem, ut inermi eum dextra et superaret, et captum
digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem
egisse omnia, supra quam homo valet. Etiam hoc proditur, quod ictu nudæ manus
taurum fecit victimam: eumque solidum, qua mactaverat die, absumpsit solus non
gravatim. Super hoc nihil dubium: nam factum elogium exstat.
Victor ille omnium certaminum quæ obivit, alectoria usus traditur, qui lapis
specie crystallina, fabæ modo, in gallinaceorum ventriculis invenitur, aptus,
ut dicunt, prœliantibus. Milon
porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit.
Jam vero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis
naturæ ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per sobolem in
familias transitus faciunt: sicut plerumque parvuli modo nævos, modo
cicatrices, modo qualescumque originis suæ notas ferunt: ut in Lepidis, quorum
tres, intervulsa tamen serie, ex eadem domo, obducto membrana oculo, similes
geniti reperiuntur: vel in Byzantino nobili pugile, qui, quum matrem haberet
adulterio ex Æthiope conceptam, quæ nihil patri comparandum reddidisset, ipse
Æthiopem avum regeneravit. Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea, quæ
spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica
sic facie æmula mentiebatur, ut postmodum Laodice uxor regia, objecto populari
isto, tamdiu dissimulaverit defunctum maritum, quoad ex arbitratu ejus regni
successor ordinaretur. Inter Cnæum Pompeium et Cn. Vibium, humili loco natum,
tantus error exstitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine,
Pompeium Vibii vocabulo cognominarent. Oratorem Lucium Plancum Rubrius histrio
sic implevit, ut et ipse Plancus a populo vocaretur. Armentarius myrmillo, et
Cassius Severus orator, ita se mutuo reddiderunt, ut, si quando pariter viderentur,
dignosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. Marcus Messalla
censorius et Menogenes, e face vulgari, hoc fuerunt uterque, quod singuli, nec
alium Messallam quam Menogenem, nec Menogenem alium quam Messallam putaverunt.
Piscator ex Sicilia, proconsuli Suræ præter alia etiam rictu oris comparabatur:
ita in eadem vocis impedimenta, et tardatæ sonum lingua naturalibus
offendiculis congruebant. Interdum
non modo inter externos, sed etiam inter conductos ex diversissima Parte orbis
miraculo indiscreti vultus fuere. Denique quum Antonio jam triumviro Thoranius
quidam eximios forma pueros, velut geminos, trecentis sestertiis vendidisset,
quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparaverat, adeoque una
res viderentur, ut solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius
gravaretur, non infacete Thoranius, id vel præcipue, quod emptor criminabatur,
pretiosius probavit: neque enim mirum, si forent pares gemini: illud nullis
posse taxationibus æstimari, quod tantis spatiis diversitas separata, plus quam
geminos atulisset. Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil
se habere carius in substantia jactitaret.
Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur, nihil de se
antiquitatem mendaciter prædicasse, sed corruptam degeneri successione sobolem
nostri temporis per nascentium detrimenta decus veteris proceritudinis
perdidisse. Licet ergo plerique definiant, nullum posse excedere longitudinem
pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est
Romanis temporibus sub divo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et
amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiæ adhuc in conditorio
Sallustianorum videntur: postmodum, divo Claudio principe. Gabbaram nomine, ex
Arabia advectum, novem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille
ferme non apparuit forma hujusmodi, sicut nec post Claudium visa est. Quis enim
jam ævo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur
molem etiam Orestis suprema, cujus ossa olympiade quinquagesima et octava Tegea
inventa a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum
septem. Scripta quoque, quæ ex antiquitate memorias accersunt in fidem veri,
hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, quum elata flumina plus quam vi
amnica terras copissent, post discessum fluctuum inter plurima humi discidia
humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta: cujus inspectandi
cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsam impendio captos miraculo, quod
auditu refutaverant, oculis potitos. Non omiserim Salamine Euthymenis filium
crevisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu
hebetem, robusta voce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimis,
immoderatis ægritudinum suppliciis compensasse præcipitem incrementi
celeritatem. Mensuræ ratio bifariam convenit: nam quantus manibus expansis
inter digitos longissimus modus est, tantum constat esse inter calces et
verticem, Ideoque physici hominem minorem mundum judicaverunt. Parti dextera
habilior adscribitur modus, lævæ firmitas major: unde altera gesticulationibus
promptior est, altera oneri ferendo accommodatior. Pudoris disciplinam etiam
inter defuncta corpora natura discrevit: ac si quando cadavera necatorum
fluctibus evehuntur, virorum supina, prona fluitant feminarum.
Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam palmam velocitatis Ladas
quidam adeptus est, qui ita supra cavum pulverem cursitavit, ut in arenis
pendentibus nulla indicia relinqueret vestigiorum. Polymnestor Milesius puer,
quum a matre locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consequutus
est, et ob id statim productus a gregis domino, olympiade sexta et
quadragesima, ut Bocchus auctor est, victor in stadio meruit coronam.
Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis Lacedæmonem
decucurrit. Anystis Lacon, et Philonides, Alexandri Magni cursores, Elin ab
usque Sicyone mille ducenta stadia uno die transierunt. Fonteio Vipsanioque
consulibus, in Italia novem annos puer natus, quinque et septuaginta millia
passuum a meridie transivit ad vesperum.
Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem perspexisse per centum quinque
et triginta millia passuum, Varro significat, solitumque exeunte e Carthagine
classe Punica numerum navium manifestissime ex Lilybetana specula nolare.
Cicero tradit Iliadum Homeri ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa
nucis clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio earum
a ceteris secerni nequiverit. Apollonides perhibet, in Scythia feminas nasci,
quæ bityæ vocantur, eas in oculis pupillas geminas habere, et perimere visu, si
forte quem iratæ aspexerint.
Prævaluisse fortitudine apud Romanos L. Sicinium Dentatum, titulorum numerus
ostendit. Tribunus hic plebi fuit non multo post exactos reges, Spurio Tarpeio,
A. Haterio, consulibus. Idem ex provocatione octies victor, quadraginta et
quinque adversas habuit cicatrices, in tergo nullam notam: et spolia ex hoste
tricies et quater cepit. In phaleris, hastis puris, armillis, coronis, trecenta
duodecim dona meruit: novem imperatores, qui opera ejus vicerant, triumphantes
prosequutus. Post hunc Marcus Sergius duobus stipendiis primis adverso corpore
ter et vicies vulneratus: secundo stipendio in prœlio dextram perdidit. Qua de
causa postea sibi manum ferream fecit: et quum neutra pæne idonea ad prœliandum
valeret, una die quater pugnavit, et vicit sinistra, duobus equis eo insidente
confossis. Ab Hannibale bis captus refugit, quum viginti mensibus, quibus
captivitatis sortem perferebat, nullo momento sine compedibus fuerit et
catenis. Omnibus asperrimis prœliis, quæ tempestate illa Romani experti sunt,
insignitus donis militaribus, a Thrasymeno, Trebia, Ticinoque coronas civicas
retulit: Cannensi quoque prœlio, de quo refugisse eximium opus virtutis fuit,
solus accepit coronam. Beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in
posteritatis ejus successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis
obumbrasset! Quantum inter milites Sicinius, aut Sergius, tantum inter duces, immo,
ut verius dicam, inter omnes homines, Cæsar dictator enituit. Hujus ductibus
undecies centum triginta et duo millia cæsa sunt hostium: nam quantum bellis
civilibus fuderit, noluit annotari. Signi, collatis quinquagies et bis
dimicavit: M. Marcellum solus supergressus, qui novies et tricies pari modo
fuerat prœliatus. Ad hæc nullus
celerius scripsit: nemo velocius legit. Quaternas etiam epistolas perhibetur
simul dictasse. Benignitate adeo præditus, ut quos armis subegerat, clementia
magis vicerit.
Cyrus memoriæ bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo præfuit,
nominatim singulos alloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et
Scipionem consuetudine credamus profecisse. Cineas Pyrrhi legatus, postero die
quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus
salutavit. Rex Ponticus Mithridates duabus et viginti gentibus, quibus
imperitabat, sine interprete jura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum
est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis Cynici fuit, in
tantum se meditatione assidua provexit, ut a multis simul dicta, non modo
sensuum, sed etiam verborum ordinibus detineret. Nihil tamen in homine aut
metu, aut casu, aut morbo facilius intercipi, sæpe perspectum est. Qui lapide
ictus fuerat, accepimus oblitum litterarum. Messallam certe Corvinum post
ægritudinem, quam pertulerat, percussum proprii nominis oblivione, quamlibet
alias ei sensus vigeret. Memoriam metus perimit: invicem vocis interdum est
incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam, si nunquam fuerit, extorquet.
Denique cum olympiade octava et quinquagesima victor Cyrus intrasset Sardis
Asiæ oppidum, ubi tunc Cresus latebat, Atys filius regis, mutus ad id locorum,
in vocem erupit vi timoris: exclamasse enim dicitur: " Parce patri meo,
Cyre, et hominem te esse vel casibus disce nostris! "
Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato
princeps Porciæ gentis, senator optimus, imperator optimus, optimus orator,
causam tamen quadragies et quater dixit, diversis odiorum simultatibus
appetitus, semper absolutus. Unde
Scipionis Æmiliani laus propensior, qui præter bona, quibus Cato clarus fuit,
etiam publico amore præcessit. Vir optimus Nasica Scipio judicatus est, non
privato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inventus
dignior non fuit, cui præcipuæ religionis crederetur ministerium, quum oraculum
moneret arcessi sacra deum Matris Pessinunte.
Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc bonum hereditarium nunquam
fuit, nisi in familia Curionum; in qua tres serie continua oratores fuere.
Magnum hoc habitum est sane eo seculo, quo facundiam præcipue et humana et
divina mirata sunt: quippe tunc percussores Archilochi pœtæ Apollo prodidit, et
latronum facinus deo coarguente detectum. Quumque Lysandcr Lacedæmonius Athenas
obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus jacebat, identidem Liber
pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret: nec prius
destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem, et quid a numine posceretur,
inducias bello daret, usque dum congruæ supremis talibus exsequiæ ducerentur.
Pindarum lyricum e convivii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris
interiret, forinsecus Castor et Pollux vocarunt, inspectantibus universis: quo
effectum, ut solus impendens periculum evaderet.
Numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus, intraturus Posidonii domum,
clarissimi tunc sapientiæ professoris, percuti ex more a lictore fores vetuit,
submissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello, et orientis
victor, sententia propria cessit januæ litterarum. Africanus prior Quinti Ennii
statuam imponi sepulcro suo jussit. Uticensis Cato unum cx tribunatu militum
philosophum, alium ex Cypria legatione Romam advexit, professus, plurimum se eo
facto senatui et populo contulisse, quamlibet proavus ejus sæpissime censuisset
Græcos Urbe pellendos. Dionysius tyrannus vittatam navem Platoni obviam misit;
ipse, cum albis quadrigis egredientem in littore occurrens honoratus est.
Perfectam prudentiam soli Socrati oraculum Delphicum adjudicavit. Pietatis
documentum nobilius quidem in Metellorum domo refulsit, sed eminentissimum in
plebeia puerpera reperitur. Humilis hæc, atque ideo famæ obscurioris, quum ad
patrem, qui supplicii causa claustris pœnalibus continebatur, ægre obtinuissct
ingressus, exquisita sæpius a janitoribus, ne forte parenti cibum
subministraret, alere eum uberibus suis deprehensa est: quæ res et locum et
factum consecravit: nam qui morti destinabatur, donatus filiæ, in memoriam
tanti præconii, reservatus est: locus dicatus suo numini, Pietatis sacellum
est. Navis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur vittas castitatis, contulit
Claudiæ principatum pudicitiæ. At Sulpitia Paterculi filia, M. Fulvii Flacci
uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere dilecta est,
quæ simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret. Quod attinet ad
titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri jure debuerit:
namque Cornelius Sulla dictus potius est, quam fuit Felix. Solum certe beatum
cortina Aglaum judicavit, qui in angustissimo Arcadiæ angulo pauperis soli
dominus, nunquam egressus paterni cespitis terminos invenitur.
|